monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS VIII.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS VII. <<<     >>> PSALMUS IX.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS VIII.

1 IN FINEM, PRO TORCULARIBUS, PSALMUS DAVID. Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos.
2 Ex ore infantium et lactentium, perfecisti laudem, propter inimicos tuos: ut destruas inimicum et ultorem.
3 Quoniam videbo coelos + tuos> opera digitorum tuorum; lunam et stellas quae <tu> fundasti.
4 Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: <et> constituisti eum super opera manuum tuarum.
5 Omnia subiecisti sub pedibus eius: oves et boves universas, insuper et pecora campi.
6 Volucres coeli, et pisces maris: qui perambulant semitas maris.
7 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! IN FINEM, PRO LASCIS, PSALMUS DAVID. Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! Quoniam elevata est magnificentia tua, super coelos.
8 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, propter inimicos tuos: ut destruas inimicum et defensorem.
9 Quoniam videbo coelos, opera digitorum tuorum: lunam et stellas, quas tu fundasti.
10 Quid est homo, quod [Ms. quoniam] memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum? Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum.
11 Omnia subiecisti sub pedibus eius: oves et boves universas, insuper et pecora campi.
12 Volucres coeli, et pisces maris; qui perambulant semitas maris.
13 Domine, Dominus [Ms. Deus] noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
Hieronymus HOME