monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS VI.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS V. <<<     >>> PSALMUS VII.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS VI.

1 IN FINEM IN CARMINIBUS, PRO OCTAVA PSALMUS DAVID. Domine, ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me.
2 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
3 Et anima mea turbata est valde: sed tu, Domine, usquequo? Convertere, Domine, <et> eripe animam meam: salvum me fac, propter misericordiam tuam.
4 Quoniam non est in morte, <qui> memor sit tui: in inferno <autem> quis confitebitur tibi? Laboravi in gemitu meo: lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo.
5 Turbatus est a furore oculus meus: inveteravi inter omnes inimicos meos.
6 Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem: quoniam <ex> audivit Dominus vocem fletus mei.
7 <Ex> audivit Dominus deprecationem meam: Dominus orationem meam suscepit.
8 Erubescant et conturbentur + vehementer> omnes inimici mei, convertantur et erubescant <valde> velociter.
9 IN FINEM, IN HYMNIS, PRO OCTAVA, PSALMUS DAVID. Domine, ne in ira tua arguas me: neque in furore tuo corripias me.
10 Miserere mihi, Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea, et anima mea turbata est valde.
11 Et tu, Domine, usquequo? convertere, et eripe animam meam: salvum me fac, propter misericordiam tuam.
12 Quoniam non est in morte, qui memor sit tui: in inferno autem quis confitebitur tibi? Laboravi in gemitu meo: lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis stratum meum rigabo.
13 Turbatus est prae ira oculus meus: inveteravi inter omnes inimicos meos.
14 Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem: quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
15 Exaudivit Dominus deprecationem meam: Dominus orationem meam assumpsit.
16 Erubescant et conturbentur omnes inimici mei: avertantur retrorsum, et erubescant valde velociter.
Hieronymus HOME