monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS V.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS IV. <<<     >>> PSALMUS VI.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS V.

1 IN FINEM PRO EA, QUAE HAEREDITATEM CONSEQUITUR, PSALMUS DAVID. Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum.
2 Intende voci orationis meae: rex meus, et Deus meus.
3 Quoniam ad te orabo, Domine: mane <ex> audies vocem meam.
4 Mane astabo tibi, et videbo; quoniam non, Deus, volens iniquitatem tu <es> Neque habitabit iuxta te malignus, neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
5 Odisti omnes, <qui> operantur iniquitatem: perdes <omnes qui> loquuntur mendacium.
6 Virum sanguinum, et dolosum abominabitur Dominus: Ego autem in multitudine misericordiae tuae.
7 Introibo in domum tuam: adorabo ad templum sanctum tuum, in timore tuo.
8 Domine, deduc me in iustitia tua, propter inimicos meos, dirige in conspectu meo viam tuam.
9 Quoniam non est in ore eorum veritas: cor eorum vanum est.
10 Sepulcrum patens <est> guttur eorum, linguis suis dolose agebant: iudica illos, Deus.
11 Decidant a cogitationibus suis, secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos: quoniam irritaverunt te, <Domine> Et laetentur omnes, qui sperant in te: in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis.
12 Et gloriabuntur in te <omnes> qui diligunt nomen tuum: quoniam tu benedices iusto.
13 Domine, ut scuto bonae voluntatis: coronasti nos.
14 IN FINEM, PRO HAEREDITATE, PSALMUS DAVID. Verba mea auribus percipe, Domine: intellige clamorem meum.
15 Intende voci orationis meae, rex meus, et Deus meus.
16 Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam.
17 Mane astabo tibi, et videbo: quoniam non volens, Deus, iniquitatem tu es.
18 Non habitabit iuxta te malignus; neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
19 Odisti, Domine, omnes qui operantur iniquitatem: perdes eos qui loquuntur mendacium.
20 Virum sanguinum, et dolosum abominabitur Dominus: Ego autem in multitudine misericordiae tuae.
21 Introibo, Domine, in domum tuam: adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
22 Deduc me, Domine, in tua iustitia: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
23 Quoniam non est in ore eorum veritas: cor eorum vanum est.
24 Sepulcrum patens est guttur eorum: linguis suis dolose agebant, iudica illos, Deus.
25 Decidant a cogitationibus suis: secundum multitudinem impietatum eorum, expelle eos: quoniam exacerbaverunt te, Domine.
26 Et laetentur omnes qui sperant in te: in aeternum exultabunt, et inhabitabis in eis, et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum.
27 Quoniam tu, Domine [Ms. tacet Domine], benedices iustum: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS IV. <<<     >>> PSALMUS VI.
monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS V.