monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS IV.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS III. <<<     >>> PSALMUS V.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS IV.

1 IN FINEM, IN CARMINIBUS, PSALMUS DAVID. Cum invocarem, exaudivit me Deus iustitiae meae: in tribulatione dilatasti mihi.
2 Miserere mei: et exaudi orationem meam.
3 Filii hominum, usquequo gravi corde? <ut quid> diligitis vanitatem, <et> quaeritis mendacium.
4 DIAPSALMA. + Et> scitote, quoniam mirificavit Dominus sanctum suum: Dominus exaudiet <me> cum clamavero ad eum.
5 Irascimini, et nolite peccare, quae dicitis in cordibus vestris: in cubilibus vestris compungimini.
6 DIAPSALMA. Sacrificate sacrificium iustitiae, et sperate in Domino: Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo.
7 A fructu frumenti, et vini <et olei> sui: multiplicati sunt.
8 In pace, in idipsum, dormiam et requiescam.
9 Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
10 IN FINEM, PSALMUS DAVID, CANTICUM. Cum invocarem, exaudisti me, Deus iustitiae meae: in tribulatione dilatasti me.
11 Miserere mihi, Domine, et exaudi orationem meam.
12 Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? DIAPSALMA. Scitote quoniam magnificavit Dominus sanctum suum: Dominus exaudiet me, dum clamavero ad eum.
13 Irascimini, et nolite peccare: quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini.
14 DIAPSALMA. Sacrificate sacrificium iustitiae, et sperate in Domino.
15 Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Signatum est, super nos, lumen vultus tui, Domine.
16 Dedisti laetitiam in corde meo: A tempore frumenti, vini et olei sui, multiplicati sunt.
17 In pace, in idipsum, obdormiam et requiescam: quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
Hieronymus HOME