monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS III.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS II. <<<     >>> PSALMUS IV.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS III.

1 PSALMUS DAVID, CUM FUGERET A FACIE ABSALOM FILII SUI. Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me.
2 Multi dicunt animae meae: Non est salus ipsi in Deo <eius> DIAPSALMA. Tu autem, Domine, susceptor meus <es> gloria mea, et exaltans caput meum.
3 Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo.
4 DIAPSALMA. Ego dormivi, et soporatus sum: et <ex> surrexi, quia Dominus suscepit me.
5 Non timebo millia populi circumdantis me: <Ex> surge, Domine, salvum me fac, Deus meus.
6 Quoniam <tu> percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti.
7 Domini est salus, <et> super populum tuum benedictio tua + DIAPSALMA. PSALMUS DAVID, CUM FUGERET A FACIE ABESSALOM FILII SUI. Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me, multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo eius.
8 DIAPSALMA. Tu autem, Domine, susceptor meus es: gloria mea, et exaltans caput meum.
9 Voce mea ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo.
10 DIAPSALMA. Ego dormivi, et somnum cepi, et resurrexi: quoniam Dominus suscipiet me.
11 Non timebo millia populi circumdantis me: Exsurge, Domine, salvum me fac, Deus meus.
12 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa: dentes peccatorum contrivisti.
13 Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.
Hieronymus HOME