monumenta.ch > Hieronymus > PSALMUS II.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., , PSALMUS I. <<<     >>> PSALMUS III.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PSALMUS II.

1 PSALMUS DAVID. Quare fremuerunt gentes: et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum: adversus Dominum et adversus Christum eius <DIAPSALMA> Dirumpamus vincula eorum: et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.
2 <Qui> habitat in coelis, <ir> ridebit <eos: et> Dominus subsannabit eos.
3 Tunc loquetur ad eos, in ira sua: et in furore suo conturbabit eos.
4 Ego autem constitutus sum rex <ab eo> super Sion montem sanctum eius: praedicans praeceptum eius.
5 Dominus dixit ad me, Filius meus es tu: ego hodie genui te.
6 Postula a me, et dabo tibi gentes, haereditatem tuam: et possessionem tuam, terminos terrae.
7 Reges eos in virga ferrea: <et> tamquam vas figuli confringes eos.
8 Et nunc, reges, intelligite: erudimini <qui> iudicatis terram.
9 Servite Domino in timore: et exsultate <ei> cum tremore.
10 Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur รท Dominus> et pereatis de via <iusta> Cum exarserit in brevi ira eius: beati omnes, qui confidunt in eo.
11 PSALMUS DAVID. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum: adversus Dominum, et adversus Christum eius.
12 DIAPSALMA. Dirumpamus vincula eorum: et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.
13 Qui habitat in coelis, irridebit eos: et Dominus subsannabit eos.
14 Tunc loquetur ad eos, in ira sua: et in furore suo conturbabit eos.
15 Ego autem constitutus sum rex ab eo, super Sion montem sanctum eius: praedicans praeceptum Domini.
16 Dominus dixit ad me, Filius meus es tu: ego hodie genui te.
17 Postula a me, et dabo tibi gentes, haereditatem tuam: et possessionem tuam, terminos terrae.
18 Reges eos in virga ferrea: et, tamquam vas figuli, confringes eos.
19 Et nunc, reges, intelligite: erudimini, omnes, qui iudicatis terram.
20 Servite Domino in timore: et exsultate ei cum tremore.
21 Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus: ne pereatis de via iusta.
22 Cum exarserit in brevi ira eius: beati omnes qui confidunt in eo.
Hieronymus HOME