monumenta.ch > Hieronymus > PRAEFATIO HIERONYMI IN LIBRUM PSALMORUM.
>>> Hieronymus, Liber Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES AB HIERONYMO SEMEL ET ITERUM EMENDATUS Atque in hac editione Obelis et Asteriscis ab eodem illustratus., PSALMUS I.

Hieronymus, Psalmorum 2, LIBER PSALMORUM IUXTA SEPTUAGINTA INTERPRETES..., PRAEFATIO HIERONYMI IN LIBRUM PSALMORUM.

1 Psalterium Romae dudum positus emendaram, et iuxta Septuaginta interpretes, licet cursim, magna illud ex parte correxeram.
2 Quod quia rursum videtis, o Paula et Eustochium, scriptorum vitio depravatum, plusque antiquum errorem, quam novam emendationem valere: cogitis, ut veluti quodam novali, scissum iam arvum exerceam, et obliquis sulcis renascentes spinas eradicem: aequum esse, dicentes, ut quod crebro male pullulat, crebrius succidatur.
3 Unde consueta praefatione commoneo tam vos, quibus forte labor iste desudat, quam eos qui exemplaria istiusmodi habere voluerint, ut quae diligenter emendavi, cum cura et diligentia transcribantur.
4 Notet sibi unusquisque vel iacentem lineam, vel signa radiantia: id est, vel obelos <vel asteriscos +.
5 Et ubicumque viderit virgulam praecedentem รท, ab ea usque ad duo puncta> quae impressimus, sciat in Septuaginta translatoribus [Al. interpretibus] plus haberi.
6 Ubi autem stellae + similitudinem perspexerit, de Hebraeis voluminibus additum noverit, aeque usque ad duo puncta, iuxta Theodotionis dumtaxat editionem, qui simplicitate sermonis a Septuaginta interpretibus non discordat.
7 Haec ergo et vobis et studioso cuique fecisse me sciens, non ambigo multos fore, qui vel invidia, vel supercilio malint contemnere videri praeclara, quam discere, et de turbulento magis rivulo [Al. rivo], quam de purissimo fonte potare.
Hieronymus HOME