monumenta.ch > Hieronymus > num. 2783.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, TESTIMONIA DE DUPLICI HIERONYMIANO PSALTERIO IUXTA LXX INTERPRETES., , Ex Valafrido Strabone de Rebus Ecclesiasticis, cap. 25. <<<    

Hieronymus, Psalmorum 2, TESTIMONIA DE DUPLICI HIERONYMIANO PSALTERIO..., Ex triplici Psalterio ms. Sorbonico, num. 2783.

1 Psalterium quod secundum LXX Interpretes in omnibus Ecclesiis cantabatur, Hieronymus correxit: quo iterum vitiato, Psalterium novum composuit, quod et a LXX Interpretum editione non multum discordaret, et cum Hebraico multum concordaret.
2 Quod ut omnibus clarum fieret, psalterium distinxit per asteriscos, id est, stellam +, et per obelos, id est, virgam iacentem รท, docens ea quae continentur sub asterisco usque ad duo puncta>, in Hebraeo non haberi, et a LXX addita esse.
3 Iuxta Theodotionis dumtaxat emendationem.
4 Hoc Psalterium Damasus papa, rogatu Hieronymi, in Gallicanis ecclesiis cantari instituit, et propter hoc Gallicanum vocatur: Romanis Psalterium secundum LXX retinentibus sibi, propter quod Romanum vocatur.
5 Haec duo Psalteria cum non sufficerent ad proponenda testimonia de Christo contra Iudaeos, qui non recipiunt nisi ea quae habentur in Hebraeo, addidit et tertium quod vocatur Hebraicum, pro eo quod, rogatu Sophronii, viri sapientis, transtulit illud de Hebraica veritate in Latinum, verbo ad verbum.
6 Quod Psalterium et alia Hieronymi opuscula idem Sophronius de Latino in Graecum transtulit.
Hieronymus HOME