1 | Et hinc apud vos, et apud plerosque error exoritur, quod scriptorum negligentia, virgulis et asteriscis subtractis, distinctio universa confunditur. |
2 | Et iterum: Et dicitis quod in Graeco, sibi, non habeat. |
3 | Nec in Hebraeo habet, et apud Septuaginta obelo praenotatum est: quae signa dum per scriptorum negligentiam a plerisque quasi superflua relinquuntur, magnus in legendo error exoritur. |