monumenta.ch > Hieronymus > ad Sunniam et Fretelam.
Hieronymus, Liber Psalmorum 2, TESTIMONIA DE DUPLICI HIERONYMIANO PSALTERIO IUXTA LXX INTERPRETES., , Idem lib. II, contra Rufinum, num. 30. <<<     >>> Idem eademque epistola.

Hieronymus, Psalmorum 2, TESTIMONIA DE DUPLICI HIERONYMIANO PSALTERIO..., Item epist. 106, Item epist. 106, ad Sunniam et Fretelam.

1 Cuius rei vobis sensum breviter aperiam.
2 Ubi qui minus habetur in Graeco, ab Hebraica veritate, Origenes de translatione Theodotionis addidit, et signum posuit asterisci, id est, stellam, quae, quod prius absconditum videbatur, illuminet, et in medium proferat: ubi autem quod in Hebraeo non est, in Graecis codicibus invenitur, obelon, id est, iacentem praeposuit virgulam, quam nos Latine veru possumus dicere; quo ostenditur iugulandum esse et confodiendum, quod in authenticis libris non invenitur.
3 Quae signa et in Graecorum, Latinorumque poematibus inveniuntur.
Hieronymus HOME