monumenta.ch > Hieronymus > 48
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XLVII <<<     >>> XLIX

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XLVIII

1 (Vers. 1.) Et nuntiatum est Ioseph, Ecce pater tuus aegrotat: et tulit duos filios secum, Manassen et Ephraim. Et ex hoc illud quod supra diximus, demonstratur, quia Ioseph ad id [Malim ex vetustiore Reginae ms. corrigi, ad id temporis, pro locorum. Ea enim Hieronymi mens est, ut ex toto inferiori contextu liquet.] locorum duos tantum filios habuerit, Ephraim et Manassen. Si enim post multos annos, moriente Iacob patre suo, duos tantummodo filios duxit ad benedictionem, utique illo tempore, cum filii eius generare non [Martianaeus quieverant: fortassis typothetarum vitio, cuiusmodi nonnulla alia superius taciti emendamus.] quiverant, parvuli atque lactentes, in [Idem Martianaeus, in egressu patris, etc. renuentibus mss. atque editis castigatioribus libris, ipsoque Hieronymiano contextu.] ingressu patris et fratrum, nepotes ex eis habere non potuit.
2 (Vers. 2.) Et confortatus Israel, sedit super lectulum. Causa, cur Septuaginta Interpretes idem verbum aliter atque aliter ediderint, nescio; hoc unum audacter dico, quod ipsum verbum META , quod hic in lectulum transtulerunt, supra ubi diximus, adorasse Iacob, virgam potius, quam lectulum nominaverunt.
3 (Vers. 5.) Et nunc ecce duo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam venirem ad te in Aegypto, mei sunt, Ephraim, et Manasse, quasi Ruben, et quasi Simeon erunt mihi. Quos autem generaveris post haec, tui erunt. [Mss. duo cum Vulgata, et nomine fratrum, etc. Mox Martian. ambigat.] In nomine fratrum suorum vocabuntur. Si quis ambigebat, quod septuaginta animae introissent Aegyptum, filiorum Israel, et quod Ioseph eo tempore, quo ingressus est Iacob, non novem, sed duos tantum filios habuerit, praesenti capitulo confirmatur. Siquidem ipse Iacob loquitur, duos eum filios habuisse, non novem. Quod autem dicit, Ephraim et Manasse, sicut Ruben et Simeon erunt mihi, illud significat, sicut Ruben et Simeon duae tribus erunt, et ex suis vocabulis appellabuntur; sic Ephraim et Manasse duae tribus erunt, duosque populos procreabunt, et sic haereditabunt repromissionis terram, sicut et filii mei. Reliqui autem, ait, filii, quos post mortem meam genueris, ostendens necdum illo tempore procreatos, tui erunt.
4 (Vers. 6.) In nomine fratrum suorum vocabuntur in haereditatem suam. Non, inquit, accipient separatim terram, nec funiculos proprios habebunt, ut reliquae tribus, sed in tribubus Ephraim et Manasse, quasi appendices populi commiscebuntur.
5 (Vers. 22.) Et ego dedi [Al. do] tibi Sicimam praecipuam super fratres tuos, [Nostri mss. atque alii quamplurimi penes Martianaeum, super fratres tuos, plusquam fratribus tuis, quam, etc.] quam accepi de manibus Amorrhaeorum in gladio meo et sagitta. Sicima iuxta Graecam et Latinam consuetudinem declinata est. Alioquin Hebraice SICHEM dicitur, ut Ioannes quoque Evangelista testatur (IV, 5): licet vitiose, ut Sichar legatur, [Quin potius factum id a Iudaeis dedita opera in Samaritanorum contumeliam, docti viri arbitrantur; neque adeo errorem in Evangelistae codice inolevisse, sed iam antea obtinuisse vulgo, ut ita nomen inflecteretur, et pro , Secem, alia eiusdem organi littera maligne substituta, diceretur , Sichar, quod est mendacium, falsitas. Ut nempe exprobrarent Samaritanis idolorum cultum, quem in illa urbe, suae gentis metropoli, constituerant.] error inolevit: et est nunc Neapolis urbs Samaritanorum. Quia igitur SICHEM lingua Hebraea transfertur in humerum, pulchre allusit ad nomen, dicens: Et ego dabo tibi humerum unum. Pro praecipuo enim, id est, ἐξαιρέτω, [In vetustiori Reginae ms. idque, ut sentio, verius, additur AHID, id est unum, etc. Est enimvero in Hebraico , quod efferas AHAD, sive ACHAD.] unum scribitur in Hebraeo. Quod autem dicit se eam in arcu, et gladio possedisse: arcum hic, et gladium, iustitiam vocat, per quam meruit peregrinus, et advena, interfecto Sichem, et Emor, de periculo liberari. Timuit enim, ut supra legimus, ne vicina oppida, atque castella ob eversionem foederatae urbis adversum se consurgerent [Gen. XXXIV]: et Dominus non dedit eis ut nocerent illi. Vel certe sic intelligendum: Dabo tibi Sicimam, quam emi in fortitudine mea, hoc est in pecunia, quam multo labore multoque sudore acquisivi. Quod autem ait, super fratres tuos, ostendit absque sorte dedisse eam tribui Ioseph. Siquidem eodem loco sepultus est Ioseph, et mausoleum eius ibi hodieque cernitur.
Hieronymus HOME

bsb4610.162

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik