monumenta.ch > Hieronymus > 40
    >>> XLI

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XL

1 (Vers. 1.) Post verba haec, peccavit princeps vinariorum regis Aegypti. Ubi nos posuimus, principem vinariorum, in Hebraeo scriptum habet MASEC, illud verbum quod in nomine servi Abraham dudum legimus, quem nos possumus more vulgi vocare pincernam. Nec vile putetur officium, cum apud reges barbaros usque hodie maximae dignitatis sit, regi poculum porrexisse: Poetae quoque de [Antiquior Regin. ms. de Catamitho scriptitent, absque de Iove. Notum porro est, Ganymedem denotari.] Catamitho et Iove scriptitent, quod amasium [Quod Amasium, etc. Amasius ille fuit turpissimus Ganymedes Trois filius formosissimus, qui raptus in coelum Iovi erat a poculis. De eo Virgilius I Aeneid., Rapti Ganymedis honores. Honores dixit propter ministerium poculorum, ad quod receptus est remota Hebe filia Iunonis, quae Iovi bibere ministrabat. Flavum Ganymedem appellat Horatius IV Carm. Ode 4: Phrygium Ovidius 10 Metam. Caeterum Pincernae Officium non solum apud reges Barbaros, sed apud reges Francorum maximae dignitatis fuit. Vide tomum 1 de Statu Franciae pag. 70. MARTIAN.] suum huic officio manciparit.
2 (Vers. 10.) Et ecce vitis in conspectu meo, et in vite tres fundi, et ipsa germinans tres fundos. Tria flagella, et tres ramos, sive propagines, [Antea multum inconcinne erat, Hebraeo sermone, contradicentibus et nostris mss. qui tum Sariagim, et Graecis litteris CΑΡΥΑΓΥΜ legunt.] Hebraeus sermo significat, quae ab illis vocantur SARIGIM.
3 (Vers. 16.) Et videbar mihi tria canistra chondritorum portare in capite meo. Pro tribus canistris chondritorum, tres cophinos farinae in Hebraeo habet.
Hieronymus HOME

bsb4610.153

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik