monumenta.ch > Hieronymus > 38
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXXVII <<<    

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXXVIII

1 (Vers. 5.) Et adiecit, et peperit filium, et vocavit nomen eius Selom; haec autem erat in Chazbi, quando peperit eum. Verbum [Supplendum videtur ipsum Hebraeum verbum grandioribus de more litteris CHAZBI, vel potius CHAZIB. Hebraice est . Corrupte autem mox habent duo mss. Aquila proprie transtulit.] Hebraeum hic pro loci vocabulo positum est, quod Aquila pro re transtulit, dicens: Et vocavit nomen eius Selom. Et factum est ut mentiretur in partu postquam genuit Selom. Postquam enim genuit Selom, stetit partus eius. Chazbi ergo [Chazbi ergo non nomen loci. Chazbi dicitur per methathesim litterae; nam in Hebraeo Chazib legitur, non Chazbi. MARTIAN. ---Contrat sentiunt interpretes plerique alii veteres recentesque, quibus loci nomen peculiare est Chasib non longe ab Odollam et Mambre. Quin etiam mentio eius est Iosue XV, 44, et Michaeae I, 14.] non nomen loci, sed mendacium dicitur. Unde et in alio loco scriptum est: Mentietur opus olivae, id est, fructum oliva non faciet [Abac. III, 17].
2 (Vers. 12.) Et consolatus Iudas ascendit ad eos, qui tondebant oves eius: ipse, et Hiras pastor eius Odollamites. Pro [In sua autem interpretatione ex Hebraeo hanc ipsam, quae et τῶν LXX est, expositionem opilionis, sive pastoris, Hieron. praetulit.] pastore, amicus legitur. Sed verbum ambiguum est, quia iisdem litteris utrumque nomen scribitur: verum amicus REE, pastor ROE legitur.
3 (Vers. 14.) Et sedit ad portam Enam, quae est in transitu Thamna. Sermo Hebraicus ENAIM, transfertur in oculos. Non est igitur nomen loci; sed est sensus: Sedit in bivio, sive in compito, ubi diligentius debet viator aspicere, quod iter gradiendi capiat.
4 (Vers. 26.) Cognovit autem Iudas, et dixit: iustior est illa, quam ego, eo quod non dedi eam Selom filio meo. In Hebraeo habet, iustificata est ex me: non quod iusta fuerit, sed quod comparatione illius minus mali fecerit, nequaquam vagam turpitudinem, sed liberos requirendo.
5 (Vers. 29.) Et ecce egressus est frater eius, et dixit, ut quid divisa est propter te maceria? Et vocavit nomen eius Phares. Pro maceria, divisionem Aquila et Symmachus transtulerunt, quod Hebraice dicitur, PHARES. Ab eo igitur, quod diviserit membranulam secundarum [Al. secundinarum], divisionis nomen accepit. Unde [Non tamen a , quod est disrumpere, ac perfringere, nomen invenerunt sibi Pharisaei, sed a , quod est recedere, separare, dividere, etc.] et Pharisaei, qui se quasi iustos a populo separaverant, divisi appellabantur.
6 (Vers. 30.) Post hoc exiit frater eius, in cuius manu erat coccinum; et vocavit nomen eius Zara. Hoc nomen interpretatur oriens. Sive igitur, quia primus apparuit, sive quod plurimi iusti ex eo nati sunt, ut in libro Paralipomenon [I Par. II et seqq.] continetur, ZARA, id est, oriens appellatus est.
Hieronymus HOME

bsb4610.152

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik