1 | (Vers. 4.) Et peperit Ada Esau Eliphaz. Iste est Eliphaz, cuius Scriptura in Iob volumine recordatur. |
2 | (Vers. 19.) Isti filii Esau, et isti principes eorum, ipse est Edom, et hi filii Seir. Esau et Edom, et Seir, unius nomen est hominis: et quare varie nuncupetur supra dictum est. Quod autem sequitur: |
3 | (Vers. 20.) [Iidem mss. Chorraeos habitantes. Vulgat. Chorraei habitatores.] Et Chorraei habitantis terram, et reliqua. Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit, et exponit, qui ante Esau, in Edom terra principes fuerint ex genere Chorraeorum, qui in lingua nostra interpretantur [In libro Nominum, iracundos, de foraminibus, et rectius Troglodytas interpretatur.] liberi. Legamus diligenter Deuteronomium (II, 21), ubi manifestius scribitur, quomodo venerint filii Esau, et interfecerint Chorraeos, ac terram eorum haereditate possederint. |
4 | (Vers. 22.) Et fuerunt filii Lothan, Chorri et Aemam: et soror Lothan Thamna. Haec est Thamna, de qua supra dictum est. Et Thamna erat concubina Eliphaz filii primogeniti Esau, et ex ipsa natus est Amalech. Idcirco autem Chorraeorum recordatus est, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum acceperat concubinam. Quod autem dicitur, Theman et Cenez et Amalech, et reliqua: sciamus postea regionibus Idumaeorum ex his vocabula imposita. |
5 | (Vers. 24.) Ipse est Ana, qui invenit Iamin in deserto, cum pasceret asinos Zebeon patris sui. Multa et varia apud Hebraeos de hoc capitulo disputantur: apud Graecos quippe et nostros super hoc silentium est. Alii putant [In aliquot mss. et penes Rabanum IAMIM absque A praefixo, atque ita quidem maria, quod Hieron. notat, appellantur. Unus Reginae cod. constanter Iammim, et mox iisdem enim litteris scribitur mare, quibus, etc.] AIAMIM maria appellata. Iisdem enim litteris scribuntur maria, quibus et nunc hic sermo descriptus est. Et volunt illum, dum pascit asinos patris sui in deserto, aquarum congregationes reperisse, quae iuxta idioma linguae Hebraicae maria nuncupentur: quod scilicet stagnum repererit, cuius rei inventio in eremo difficilis est. Nonnulli putant, [Hanc praefert interpretationem ipse Hieron. in Latina ex Hebraeo fonte versione: qui adeo creditur in eo, quo utebatur, exemplari , vel , balnea, sive aquas calidas legisse pro , Haiemim. Non videtur autem huic expositioni satis congruere circumstantia isthaec, quae apponitur, cum pasceret asinos Sebeon patris sui.] aquas calidas iuxta Punicae linguae viciniam, quae Hebraeae contermina est, hoc vocabulo signari. Sunt qui arbitrentur [Rabbini cum primis, quos laudat Kimchius, asserens , quos alio nomine , id est, mulos, vocant, ita appellatos veluti compositum quoddam ex duabus speciebus, quod ex onagro, vel equo et asina nascantur. Id porro adinvenisse Ana, sive excogitasse, cum pasceret asinos, ut applicaret equum asinae, ex quibus nova illa mulorum in mundum species prodierit. In idem recidunt et qui putant, quod equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi. Ut vero haec sententia ex eo commodior videatur, quod Ana asinos in deserto traditur custodisse, aliis tamen e Scriptura argumentis refellitur, eoque in primis, quod nomine muli nullibi locorum memorentur, quin immo ipsa eorum species tum demum sub Davide nota ex Scripturis sit.] onagros ab hoc admissos esse ad asinas: et ipsum istius modi reperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur qui vocantur IAMIM. Plerique putant, quod equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi, ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Aquila hunc locum ita transtulit: Ipse est Ana, qui invenit σὺν [Σὺν τοὺς ἐμίμ. Locus insigniter depravatus in veteribus editionibus. Erasmus hoc modo legit, qui invenit σὺν τοῖς σιμείμ. Et Symmachus similiter τοὺς σιμείμ. Marianus omi it particulam σὺν, invenit τοὺς ἰαμεὶμ, etc. Manuscripti codices nullo excepto retinent particulam σὺν in versione Aquilae, invenit σὺν τοῖς Ἐμίμ. Et Symmachus similiter τοὺς Ἐμίμ. In eo tantum dissident quod H legant nonnulli pro E, et N pro M in fine vocis Ἐμὶμ. Diodorus porro docet nos vocem Hebraeam integram fuisse servatam ab omnibus interpretibus, nempe ; quae emim, vel hmim, aut iamim legi potuit a Graecis, sicut legimus Esaias et Isaias. Hinc liquet σιμεὶμ Erasmianum omnino reprobum esse, et manifestam Aquilae depravationem in Hieronymum inductam. MARTIAN. ---Sic emendant mss. nostri: falso autem, et contra mss. fidem Martianaeus σὺν τοῖς, qui dum restituere se locum putat, et ad Grammaticae regulas σὺν, quasi praepositionem dativo inservientem τοῖς iungit, magis depravat. Neque enim hic Graecae praepositionis vice fungitur, sed ab Aquilae contentioso ingenio excogitata vox est ad Hebraicum articulum exprimendum. Nihil adeo est illa cum accusandi casu iuncta frequentius in eius interpretis versione, qui primo statim Genesis versu σὺν τὸν οὐρανὸν καὶ σὺν τὴν γῆν, reddit Hebraicum . Porro pro Ἐμίμ, quidam mss. Ἰαμεὶμ, alii Ἰαμὶμ praeferunt. Unus Reginae HAMIN, alter vetustior HMHN, et ad Symmachum HMIN, vel HMYN. Utrumque vero Interpretem Ἐμὶμ vertisse, eoque proprio nomine Emim intellexisse, gigantum genus, quorum origo et sedes Horraeis finitimae in Deuteron. II, 10 et seqq. describuntur, vix ambigo. Hanc certe loci expositionem, qua in Emim Gigantes incurrisse Ana diceretur, caeteris veriorem facile adducor ut credam.] τοὺς ἐμίμ. Et Symmachus similiter τοὺς ἐμὶμ, quae interpretatio pluralem numerum significat. Septuaginta vero, et Theodotion aequaliter transtulerunt dicentes: [Nostri mss. YAMYN, vel IAMIN. Vide nuperam editionem τῶν LXX Lamberti Bos.] τὸν ἰαμὶμ, quod indicat numerum singularem. |
6 | (Vers. 33.) Et regnavit pro eo Iobab filius Zarae, de Bozra. Hunc quidam [Ex his scio S. Epiphanium libro de Haeresib. I, Theodoritum quoque cap. 93 Quaest. in Genes. Recole quae de Iobi additamento ad finem voluminis, ubi Iob, antea Iobab, filius Zara filii Esau regis Idumaeae dicitur, supra in cap. XXII, v. 20, annotamus. ---Ut in fine voluminis, etc. Consule finem libri Iob iuxta LXX, tom. I Operum S. Hieronymi in editione nostra. MARTIAN.] suspicantur esse Iob, ut in fine voluminis ipsius additum est. Contra Hebraei asserunt de Nachor eum stirpe generatum, ut iam supra dictum est. |