monumenta.ch > Hieronymus > 30
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXIX <<<     >>> XXXI

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXX

1 (Vers. 5 et 6.) Et concepit Bala, et peperit Iacob filium: et dixit Rachel: Iudicavit me Dominus, et exaudivit vocem meam, et dedit mihi filium: propterea vocavit nomen eius Dan. Causam nominis expressit, ut ab eo quod iudicasset se Dominus, filio ancillae, iudicii nomen imponeret: DAN quippe interpretatur iudicium.
2 (Vers. 7 et 8.) Et concepit adhuc, et peperit Bala ancilla Rachel filium secundum Iacob: et dixit Rachel: Habitare fecit me Deus habitatione cum sorore mea, et invalui: et vocavit nomen eius Nephthalim. Causam nominis Nephthalim, alia hic multo exponitur, quam in libro Hebraeorum Nominum scripta est. Unde et Aquila ait, συνανέστρεψέν με Θεὸς, [Copulativa καὶ particula neque in ullo e mss. nostris habetur, neque re ipsa Hebraico respondet. In iisdem mss. Hebraica, quae subsequuntur verba Graecis litteris exarantur. Mox unus Regin. ms. conversationem pro conversione praefert utroque in loco, quemadmodum et Erasmus exposuerat, quem Victorius castigat.] καὶ συνανεστράφην, pro quo in Hebraeo scriptum est, NEPHTHULE ELOIM [Nephthule Eloim, Nephthalethi. In Hebraeo est, naphtule Elohim niphtalti, vel iuxta lectionem Veterum, nephthule eloim nephthalethi. De sensu horum verborum diximus supra in Apologia nostra pro Hieronymo. MARTIAN.], NEPHTHALETHI. Unde a conversione, sive a comparatione, quia utrumque sonat, conversionem, sive comparationem, Nephthalim nomen filio imposuit. Quod autem sequitur.
3 (Vers. 10 et 11.) Et peperit Zelpha ancilla Liae Iacob filium: et dixit Lia, In fortuna: et vocavit nomen eius Gad. Ubi nos posuimus, in fortuna, et Graece dicitur, ἐν τύχῃ, quae potest eventus dici: in Hebraeo habet BAGAD, quod Aquila interpretatur, venit accinctio. Nos autem dicere possumus in procinctu. BA enim potest praepositionem sonare in, et [Quoad scilicet pronuntiationis sonum. non quoad characterum utriusque vocis formam. Venit enim scribitur cum Aleph littera, quam in hoc verbo supprimere neque usus, neque Grammaticae leges patiuntur. Caeterum non moramur Drusii reprehensionem in hanc Hieronymi coniecturam, ex eo quod in cum camets scribatur: infirmae enim nimium sunt Massoretharum motiones ad lectiones quaslibet asserendas.] venit. Ab eventu ergo, sive procinctu, qui GAD dicitur, Zelphae filius Gad vocatus est. Sequitur:
4 (Vers. 12 et 13.) Et peperit Zelpha ancilla Liae filium secundum Iacob: et dixit Lia, Beata ego, quia beatificant me mulieres: et vocavit nomen eius Aser, divitiae. Male additae sunt divitiae, id est, πλοῦτος [Al. gr|πλουτῶν],|gr cum etymologia nominis Aser Scripturae auctoritate pandatur dicentis: Beata sum ego, et beatificant me mulieres. Et ab eo quod beata dicatur ab hominibus [Al. omnibus], filium suum beatum vocaverit; ASER ergo non divitiae, sed beatus dicitur, dumtaxat in praesenti loco. Nam in aliis secundum [Secundum ambiguitatem. Ambiguitas verbi Aser posita est in mutatione mediae litterae, nam scriptum cum medio elemento Sin, significat beatum; aser autem cum Sade in medio sonat divitias. Unde Isai. XXIII, 10, ieaser, id est, in thesauros reponetur. MARTIAN. ---Cum scilicet per nomen hoc scribitur, ex quo est cimetium, apotheca thesauro recondendo. In uno Regin. ms. possunt et divites sic vocari.] ambiguitatem verbi possunt et divitiae sic vocari.
5 (Vers. 17 et 18.) Et audivit Deus Liam, et concepit, et peperit Iacob filium quintum, et dixit Lia: Dedit Deus mercedem meam mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: et vocavit nomen eius Issachar. Etymologiam huius nominis Septuaginta Interpretes ediderunt, est merces. Non [Rectius fere in eodem ms. Non igitur, ut plerique, etc.] utique, ut plerique addito pronomine male legunt, aestimandum est ita scriptum esse, quod est merces, sed totum nomen interpretatur, est merces. Is quippe dicitur est, , et SACHAR, merces. Hoc autem ideo, quia mandragoris filii Ruben introitum, qui Racheli debebatur, ad se viri emerat. Sequitur:
6 (Vers. 19 et 20.) Et concepit adhuc Lia, et peperit filium sextum Iacob, et dixit Lia, Dotavit me Deus dote bona: [Ita emendamus e mss., ipso Graeco textu suffragante, ἐν τῷ νῦν καιρῷ. Antea in editis libris falso obtinebat, en hoc tempore.] In hoc tempore habitabit mecum vir meus, quia peperi ei sex filios: et vocavit nomen eius Zabulon. Ubi nos posuimus, habitabit mecum, et Septuaginta interpretati sunt, diliget me: in Hebraeo habet IEZBULENI. Et est sensus, quia sex filios genui Iacob, propterea iam secura sum: habitabit enim mecum vir meus. Unde et filius meus vocatur habitaculum. Male igitur et violenter in libro Nominum, Zabulon, fluxus noctis interpretatur.
7 (Vers. 21.) Et post haec peperit filiam, et vocavit nomen eius Dina. Haec transfertur in causam, quam significantius Graeci δίκην vocant. Iurgii enim in Sicimis causa exstitit. Post filios, et parentum ponenda sunt nomina. LIA, interpretatur laborans. RACHEL, ovis, cuius filius IOSEPH, ab eo quod sibi alium addi mater optaverat, vocatur augmentum.
8 (Vers. 32 et 33.) Transibo in universo pecore tuo hodie: separa [Reginae alter ms. separa inde omne pecus unius coloris in agnis, et varium et discolor in capris; et erit, etc.] inde omne pecus varium et discolor: et omne pecus unius coloris in agnis et varium et discolor in capris, erit merces mea: et respondebit mihi iustitia mea in die crastino, cum venerit merces mea coram te: omne in quo non fuerit varium et discolor in capris, et in agnis, [Temere idem ms. futurum erit, pro furtum.] furtum erit apud me, et caetera. Multum apud Septuaginta Interpretes confusus est sensus, et usque in praesentem diem nullum potui invenire nostrorum, qui ad liquidum quid in hoc loco diceretur, exponeret. Vis, inquit, Iacob, me servire tibi etiam alios septem annos, fac quod postulo. Separa omnes discolores et varias, tam oves quam capras, et trade in manus filiorum tuorum. Rursumque ex utroque grege, alba et nigra pecora, id est, unius coloris, da mihi. Si quid igitur ex albis et nigris, quae unius coloris sunt, varium natum fuerit, meum erit: si quid vero unius coloris, tuum. Rem non difficilem postulo. Tecum facit natura pecorum, ut alba ex albis, et nigra nascantur ex nigris: mecum erit iustitia mea, dum Deus humilitatem meam respicit et laborem. Optionem Laban datam libenter arripuit, et ita ut Iacob postulabat faciens, trium dierum iter inter Iacob et filios suos separavit, ne quis ex vicinitate pecoris nasceretur dolus. Itaque Iacob novam stropham commentus est, et contra naturam albi et nigri pecoris, naturali arte pugnavit. Tres enim virgas, populeas et amygdalinas et maligranati, quamquam Septuaginta [Styracinas et nucinas, etc. Aliquot mss. codices, styracinas et nucineas et plataneas, alii styraceas et nuceas, etc. MARTIAN. ---Duo mss. styraceas, et nuceas, et plataninas.] styracinas et nucinas et plataninas habeant, ex parte decorticans, varium virgarum fecit colorem, ut ubicumque in virga corticem reliquisset, antiquus permaneret color: ubi vero tulisset corticem, color candidus panderetur. Observabat ergo Iacob et tempore, quo ascendebantur pecora, et post calorem diei ad potandum avida pergebant, discolores virgas ponebat in canalibus, et admissis arietibus et hircis, in ipsa potandi aviditate, oves et capras faciebat ascendi, ut ex duplici desiderio, dum avide bibunt, et ascenduntur a maribus, tales fetus conciperent, quales umbras arietum et hircorum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. Ex virgis enim in canalibus positis, varius [Verbum erat ex mss. et Victorio suffecimus.] erat etiam imaginum color. Nec mirum hanc in conceptu feminarum esse naturam, ut quales perspexerint, sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu, quae concipiunt, talem sobolem procreent: cum hoc ipsum etiam in equarum [Id perquam eleganter Oppianus in Cynegetic. l. I cecinit: Δηθάκι δ᾽ ἄλλα βρότοι πανεπίφρονα μητίσαντο Πῶλον ἐπιγράψαι κᾀν νηδύι μητρὸς ἔοντα, etc. Multa homines animo saepe invenere sagaci, Ut pullum maculis varient dum matris in alvo est, etc. viginti continuis versibus, quos iuvabit legisse. Vide S. quoque Augustinum Quaest. 93 in Genes. et S. Isidorum lib. XII Origin. cap. I, ubi totidem fere verbis Hieronymum describit.] gregibus apud Hispanos dicatur fieri: et Quintilianus in ea controversia, in qua accusabatur matrona quae Aethiopem pepererit, pro defensione illius argumentetur, hanc conceptuum esse naturam, quam supra diximus [Postquam autem. Hic ex libris Hippocratis editio Erasmiana historiam falso obtrudit, quam codices mss. non retinent. MARTIAN. ---Ex S. Augustino Quaest. 93 in Genes. non, ut Martianaeus putat, ex ipsius Hippocratis libris, huiusmodi historiam addunt veteres editores Erasmus ac Victorius, proque Hieronymiano contextu obtrudunt. Et scriptum reperitur in libris Hippocratis, quod quaedam (supple mulier) suspicione adulteri fuerat punienda, cum pulcherrimum (supple puerum) peperisset, utrique parenti, generique dissimilem, nisi memoratus medicus solvisset quaestionem, monens (Aug. illis admonitis) quaerere ne forte aliqua talis pictura esset in cubiculo; in quo inventa, mulier a suspicione liberata est.]. Postquam autem nati fuerant haedi, et agni varii et discolores ex albis et unius coloris gregibus, separabat illos Iacob, et procul esse faciebat a pristino grege. Si qui autem nascebantur unius coloris, id est, albi, sive nigri, tradebat in manus filiorum Laban: et ponebat virgas quas decorticaverat, in canalibus quibus effundebantur aquae, et veniebant ad potandum contra pecora, ut conciperent eo tempore, cum venirent ad potandum.
9 (Vers. 41 et 42.) Et concipiebant pecora contra virgas Iacob, virgas quas posuerat coram pecoribus [Al. pecore] in canalibus ad concipiendum in eis, et in serotinis ovibus non ponebat; et fiebant serotina Laban, et temporanea Iacob. Hoc in Septuaginta Interpretibus non habetur, sed pro serotinis et temporaneis, aliud nescio quid, [Quod ad sensum non pertinet: Apud LXX legimus. facta sunt autem non signata ipsius Laban: signata autem ipsius Iacob: Quod sensum huius loci nequaquam exprimere videtur. MARTIAN. ---Scilicet ἐγένετο δὲ τὰ μὲν ἄσημα τοῦ Λάβαν, τὰ δὲ ἐπίσημα τοῦ Ἰακώβ. Cesseruntque Labano, quae non erant signata; quae vero signata erant, Iacobo. Iam vero, quod serotina et temporanea Hieronymus interpretatur autumnalis ac verni temporis fetus (siquidem ex eius mox disserenda sententia, oves in Mesopotamia bis singulis annis pariebant), Orientales Interpretes, Chaldaeus, Syrus, atque Arabs probant; innuentes, virgas illas non supposuisse Iacobum cum autumnales fetus conciperentur, utpote imbecilliores, quos ultro Labano concederet. Etsi enim proditum e contrario sit Columella lib. VIII, cap. 3: Melior est agnus autumnalis verno, sicut ait verissime Celsus, etc., sic tamen conciliari cum Hieronymiana sententia potest ut S. doctor de conceptionis tempore, non de effusi partus, subiectas a Iacobo virgas intellexerit, atque adeo temporanea vocarit, quae vere quidem conciperentur ad virgarum aspectum, ederentur autem autumno.] quod a sensum non pertinet, transtulerunt. Quod autem dicit Scriptura, hoc est: Iacob prudens et callidus iustitiam [Aliquot mss. et aequalitatem, etc.] et aequitatem etiam in nova arte servabat. Si enim omnes agnos et haedos varios pecora procreassent, erat aliqua suspicio doli, et aperte huic rei Laban invidus contraisset. Ergo ita omnia temperavit, ut et ipse fructum sui laboris acciperet, et Laban non penitus spoliaretur. Si quando oves et caprae primo tempore ascendebantur, quia melior vernus est fetus, ante ipsas ponebat virgas, ut varia soboles nasceretur. Quaecumque autem oves et caprae sero quaerebant marem, ante earum oculos non ponebat, ut unius coloris pecora nascerentur. Et quidquid primum nascebatur, suum erat, quia discolor et varium erat: [Iidem quidquid vero postea, et mox tam nigri, quam albi coloris.] quidquid postea, Laban: unius enim tam in nigro, quam in albo, coloris pecus oriebatur. In eo autem loco ubi scriptum est, ut conciperent in virgis: in Hebraeo habet [Unus Reginae ms. Graecis litteris ΥΑΑΜΗΝΑ utroque in loco, alius Latine Iaamena.] IEAMENA. Vim verbi Hebraici nisi circumitu exprimere non possum. IEAMENA enim proprie dicitur extremus in coitu calor, quo corpus omne concutitur, et patranti voluptati vicinus est finis.
Hieronymus HOME

bsb4610.131

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXIX <<<     >>> XXXI
monumenta.ch > Hieronymus > 30

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik