Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXIX
1 | (Vers. 27.) Comple ergo hebdomadam istius: et dabo etiam hanc tibi. Postquam Liam Iacob fraude deceptus pro Rachel uxorem acceperat, dicitur ei a socero Laban ut septem dies post nuptias sororis prioris expleat, et sic accipiat Rachel, pro qua iterum septem annis aliis serviturus sit. Non igitur, ut quidam male aestimant, post septem annos alios Rachel accepit uxorem, sed post septem dies nuptiarum uxoris primae. Nam sequitur: Et ingressus est ad Rachel, et dilexit Rachel magis quam Liam, et servivit ei septem annis aliis [Gen. XXIX, 30]. |
2 | (Vers. 32.) Et concepit, et peperit filium, et vocavit nomen eius Ruben. Omnium patriarcharum propter compendium lectionis, etymologias nominum volo pariter dicere . |
3 | Et vocavit, inquit, Ruben nomen eius, dicens: Quia vidit Dominus humilitatem meam. RUBEN interpretatur visionis filius. |
4 | (Vers. 33.) Et concepit, inquit, alterum filium et dixit: Quoniam exaudivit me Dominus, eo quod odio me haberet vir meus, et dedit mihi etiam hunc: et vocavit nomen eius Simeon. Ab eo quod sit exaudita, Simeon nomen imposuit. SIMEON quippe interpretatur auditio. De tertio vero sequitur: |
5 | (Vers. 34.) Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit: Nunc mecum erit vir meus, quia peperi ei tres filios: ideo vocavit nomen eius Levi. Ubi nos legimus, Apud me erit vir meus, Aquila interpretatus est, applicabitur mihi vir meus, quod Hebraice dicitur, ILLAVE, et a doctoribus Hebraeorum aliter transfertur, ut dicant, prosequetur me vir meus, id est, non ambigo de amore in me viri mei: erit mihi in hac vita comes, et eius dilectio me ad mortem usque deducet, et prosequetur: tres enim filios ei genui. |
6 | (Vers. 35.) Et concepit, et peperit filium, et dixit: Nunc super hoc confitebor Domino, et ob id vocavit nomen eius Iuda. IUDA confessio dicitur. A confessione itaque confessoris nomen est dictum. Verumtamen hic confessio pro gratiarum actione, aut pro laude accipitur, ut frequenter in Psalmis, et in Evangelio [Matth. XI, 25]: Confitebor tibi, Domine, pater coeli et terrae, id est, gratias ago tibi, sive glorifico te. |