monumenta.ch > Hieronymus > 27
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXVI <<<     >>> XXVIII

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXVII

1 (Vers. 11.) Ecce Esau frater meus vir pilosus, et ego sum vir levis. Ubi nos pilosum legimus, in Hebraeo scriptum est SEIR. Unde postea montes Seir, et regio, in qua versabatur, est dicta: diximus de hoc et supra.
2 (Vers. 15.) Et sumpsit Rebecca vestimenta Esau filii sui maioris, quae erant desiderabilia valde apud se domi. Et in hoc loco tradunt Hebraei, primogenitos functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti, Deo victimas offerebant, antequam Aaron in sacerdotium eligeretur.
3 (Vers. 36.) Et dixit Esau, iuste vocatum est nomen eius Iacob. Supplantavit enim me ecce secundo. Iacob, supplantator interpretatur. Ab eo igitur, quod fratrem arte deceperit, allusit ad nomen. Qui ideo Iacob ante vocatus est, quod in ortu plantam fratris apprehenderat.
4 (Vers. 40.) Et fratri tuo servies: et erit quando depones, et solves iugum illius de collo tuo. Signat quod Idumaei servituri sint Iudaeis, et tempus esse venturum, quando de collo iugum servitutis abiiciant, eorumque imperio contradicant. Secundum autem Septuaginta Interpretes, qui dixerunt: Erit autem cum deposueris, et solveris iugum de collo tuo, videtur pendere sententia, nec esse completa.
Hieronymus HOME

bsb4610.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik