monumenta.ch > Hieronymus > 25
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXIV <<<     >>> XXVI

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXV

1 (Vers. 1.) Et adiecit Abraham, et accepit uxorem, et nomen eius Cetura: et peperit ei Zamram, et [Idem Regin. ms. et Iescan, et Madian, et Iesboch, etc.] Iecsan, et Madan, et Madian, et Iesboc, et Sue. Et Iecsan genuit Saba et Dadan. Et filii Dadan fuerunt Asurim, et [Duo mss. et Latosim, et Laomim. Et filii Madian Gefar (al. Gesara), et Afer, et Saba, et Neno, et Abidu. Sicque fere infra.] Latusim, et Laomim. Et filii Madian, Iephar, et Apher, et Enoch, et Abida, et Aledea. Omnes hi filii Ceturae. Et dedit Abraham universa quae habuit Isaac. Filiis autem concubinarum, quas habuit, dedit munera, et dimisit eos ab Isaac filio suo, cum adhuc viveret in Oriente, ad terram orientalem. Cetura Hebraeo sermone copulata interpretatur, aut iuncta [Al. vincta]. Quam ob causam suspicantur Hebraei, mutato nomine, eamdem esse Agar, quae, Sara mortua, de concubina transierit in uxorem. Et videtur decrepiti iam Abrahae excusari aetas, ne senex post mortem uxoris suae vetulae, novis arguatur nuptiis lascivisse. Nos quod incertum est relinquentes [Nos quod incertum est, etc. Utinam scioli huius temporis imitarentur modestiam Hieronymi, qui de rebus incertis nihil affirmare voluit; dum multi quod nesciunt alios docere praesumunt.], hoc dicimus, quod de Cetura nati filii Abraham, [Non dubium, quin praecipuum ex Hebraeorum historicis Iosephum intelligat, ex quo haec transtulit fere ad verbum. Antiquitt. l. I, c. 15: Τούτοις ἅπασι τοῖς παισὶ καὶ τοῖς υἱωνοῖς Ἀβράμος ἀπικιῶν στόλους μηχανᾶται, καὶ τήν τε Τρωγλοδυτην καταλαμβάνουσι (filii scilicet Abrahami ex Cetura) καὶ τὴν τῆς Εὐδαίμονος Ἀραβίας, ὅσον ἐπὶ τὴν Ἐρυθρὰν θάλασσαν καθήκει. Λέγεται δὲ ὡς οὗτος ὁ Ὤφρην στρατεύσας ἐπὶ τὴν Λιβύην κατέσχεν αὐτήν καὶ οἱ υἱωνοὶ αὐτοῦ, κατοικήσαντες ἐν αὐτῇ τὴν γῆν ἀπὸ τοῦ ἐκείνου ὀνόματος Ἄφρικαν προσηγόρευσαν. Μαρτυρεῖ δὲ μου τῶ λόγῳ καὶ Ἀλέξανδρος ὁ Πολυΐστωρ, λέγων οὕτως· «Κλεόδημος δὲ φησιν, ὁ προφήτης, ὁ καὶ Μάλχος, ὁ ἱστορῶν τὰ περὶ Ἰουδαίων, καθὼς καὶ Μωϋσῆς ἱστόρησεν ὁ νομοθέτης αὐτῶν. ὅτι ἐκ τῆς Χατούρας Ἀβράμῳ ἐγένοντο παῖδες ἱκανοί. Λέγει δὲ αὐτῶν καὶ τὰ ὀνόματα. ὀνομάζων τρεῖς, Ἀφέραν, Σουρεὶμ, Ἰάφραν ἀπὸ Σουρεὶμ μὲν τὴν Ἀσσυρίαν κεκλῆσθαι· ἀπὸ δε τῶν δύο, Ἀφέρα τε καὶ Ἰάφρα, πόλιν τε Ἀφρὰν καὶ τὴν Χώραν Ἄφρικαν ὀνομασθῆναι.» Filiis his omnibus ac nepotibus Abrahamus deducendi colonias auctor fuit. Terramque occupaverunt Troglodyticam, et regionem Arabiae Felicis, quatenus ad Rubrum mare protenditur. Dicitur autem, ut Ophren expeditione in Libyam suscepta, ipsam possederit; eiusque nepotes, collocatis in ea sedibus, terram ex illius nomine Africam nuncuparint. Huius autem sermonis testem habeo Alexandrum Polyhistorem, dum sic loquitur. [.....] Cleodemus vates, qui et Malchus vocatur, rerum Iudaicarum historiam contexens, sicuti fecerat et Moyses Iudaeorum legislator, narrat Abrahamo natos fuisse plures ex Chatura liberos Refert autem illorum etiam nomina, tres recensens, Apheram, Surim, Iaphram. A Suri quidem Assyriam appellatam: a duobus vero, Aphera, et Iuphra, urbem Aphram, et regionem Africam nomen accepisse.»] iuxta historicos Hebraeorum occupaverint Τρωγλοδύτην et Arabiam, quae nunc vocatur Εὐδαίμων, usque ad maris Rubri terminos. Dicitur autem unus ex posteris Abrahae, qui appellabatur Apher, duxisse adversus Libyam exercitum, et ibi, victis hostibus, consedisse: eiusque posteros ex nomine atavi Aphricam nuncupasse. Huius rei testis est [Fortasse ἐν τῷ περὶ Ἰουδαίων συγγράμματι, cuius praeter Clementem Alexandrinum plures meminerunt, ut notat Vossius de Hist. Graec. c. 23. Porro vides quanto verius, et ad analogiam proprius, ab Apher, Hebr. , deductum sit Africae nomen, quam, ut Bochartus facit, a , seu spicis fertilis Africae.] Alexander, qui dicitur Polyhistor, et Cleodemus cognomento Malchus, Graeco sermone barbaram historiam retexentes. Quod autem ait, Et filii Dadau fuerunt Asurim, et Latusim, et Laomim: Asurim in negotiatores transferri putant: Latusim, aeris ferrique metalla cudentes: Laomim vero φύλαρχοι, id est, principes multarum tribuum atque populorum. Alii ab hoc Asurim vocatos, Syros esse contendunt, et a plerisque filiis Abrahae ex Cetura occupatas Indiae regiones.
2 (Vers. 8.) Et mortuus est Abraham in senectute bona, senex et plenus, et collectus est ad populum suum. Male in Septuaginta Interpretibus additum est, [Et deficiens Abraham mortuus est. Vere deficit quisquis moritur, et hoc sensu superfluum videri potest verbum deficiens additum a LXX Interpretibus. In Hebraeo est Vaiigua vaiiamoth, et obiit et mortuus est. Vide infra prolixiores meas annotationes. MARTIAN. ---In Hebraeo est , et sexspirans mortuus est. Putant vero Rabbini mortem denotare, quae homini accidit absque ullo praevio dolore ac morbo. Observat praeterea Martianaeus in Addendis et Mutandis, Hieronymum, cum dicit, male in Septuaginta interpretibus additum, et deficiens, Indere in allegoriis et anagogicos sensus liberius persequi. In Commentario enim in cap. I Sophoniae in bonam partem accipit, quod hic improbare videtur. Quod si voluerimus, inquit, et altius aliquid intelligere propter hoc quod dicitur a LXX: Delectione deficiat a facie terrae, et defectionem in bonam partem accipere iuxta illud, et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona, senex et plenus dierum, et appositus est ad populum suum; et de his, quae de Isaac, et Iacob Scriptura refert, videbimus quomodo defectione deficiant a facie terrae. Victorius longius a probabili aberrat, qui aut diversa, ait, olim exemplaria Hebraica circumferebantur, aut, quod magis reor, mutatus multis in locis Hebraicus textus ab eo, qui Hieronymi tempore vulgatus erat, nunc est.] et deficiens Abraham mortuus est: quia non convenit Abrahae deficere, et imminui. Illud quoque quod nos posuimus, in senectute bona senex et plenus: in Graecis codicibus ponitur, plenus dierum. Quod cum sensum videatur exponere, [Vetustior Regin. ms. et quod luce et operibus plenus, etc.] eo quod luce et diei operibus plenus occubuerit: tamen magis ad anagogen facit, si simpliciter ponatur plenus.
3 (Vers. 13.) Et haec nomina filiorum Ismael in nominibus suis et in generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabaioth, et Cedar, et reliqui, usque ad eum locum ubi ait: Et habitaverunt ab Evila usque Sur, quae est contra faciem Aegypti venientibus in Assyrios, in conspectu omnium fratrum suorum cecidit. Duodecim filii nascuntur Ismaeli, e quibus primogenitus fuit Nabaioth, a quo omnis [Recolendus denuo est, ex quo Hieron. delibavit, Iosephus de duodecim Ismaelis filiis Antiquitt. lib. I, cap. 12: Οὗτοι πᾶσαν τὴν ἀπ᾽ Εὐφράτου καθήκουσαν πρὸς τὴν Ἐρυθρὰν θάλασσαν κατοικοῦσι. Ναβατηνὴν τὴν χώραν ὀνομάσαντες. Εἰσὶ δὲ οὗτοι οἳ τῶν Ἀράβων ἔθνος καὶ τὰς φυλὰς ἀπ᾽ αὐτῶν καλοῦσι Hi terram omnem ab Euphrate ad mare Rubrum pertingentem habitant, regionem Nabatenam appellantes. Sunt autem illi, qui toti Arabum genti et tribubus nomina sua dederunt.] regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathena usque hodie dicitur, quae pars Arabiae est. Nam et familiae eorum, oppidaque et pagi, ac munita castella, et tribus eorum hac appellatione celebrantur: ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Theman ad austrum, et Cedema ad orientalem plagam dicitur. Quod autem in extremo huius capituli, iuxta Septuaginta legimus, contra faciem omnium [Fratrum suorum cecidit. Ex hoc loco coarguendus occurrit tenebrio quidam ac morosus vir, qui ausus est saepius impugnare versionem Hieronymianam a nobis editam in Canone Hebraicae veritatis; quia Editio nostra verbis nonnumquam dissonat ab iis, quae recitata sunt in Quaestionibus Hebraicis sancti Doctoris. Pudeat igitur hominem propriae stultitiae quandoquidem videt Hieronymum aliis atque aliis verbis eumdem Genesis versiculum ex Hebraeo exprimentem; nam primum posuit, In conspectu omnium fratrum suorum cecidit; et deinde post duodecim circiter lineas, coram omnibus fratribus suis occubuit. Quae profecto valde diversa sunt, si cum imperitis non ad sensum Scripturae, sed ad verba Interpretis attendamus animos. Quod si licuit Hieronymo unum eumdemque versiculum eodem loco et capitulo tam diversis verbis interpretari; quanto magis hoc sibi permisisse in variis Opusculis Vir sanctus aestimandus est! Hinc liquet quam inepto iudicio fruantur, qui Latinam versionem Vulgatam ab Hieronymo abiudicant propter nonnullas sententias aliis verbis recitatas in praesenti libro Hebraicarum Quaestionum, aut in Commentariis Prophetarum. ---Mss Reginae falso tamen, contra faciem omnium inimicorum suorum, etc.] fratrum suorum habitavit [Gen. XIII, 18]: verius est illud quod nos posuimus, coram omnibus fratribus suis occubuit, id est, in manibus omnium filiorum suorum mortuus est, superstitibus liberis, et nullo prius morte praerepto. Fratres autem pro filiis appellari, Iacob quoque ad Laban demonstrat, dicens: Quod est peccatum meum, quia persecutus es post me: et quia scrutatus es omnia vasa mea? Quid invenisti de universis vasis domus tuae? Ponatur coram fratribus meis et fratribus tuis: et diiudicent inter nos [Ibid. 35]. Nec enim possumus credere, ut Scriptura commemoret, quod Iacob, exceptis liberis, secum fratres aliquos habuerit.
4 (Vers. 21.) Et concepit Rebecca uxor eius, et movebantur filii eius in ea. Pro motione, Septuaginta Interpretes posuerunt ἐσκίρτων, id est, ludebant, sive calcitrabant; quod Aquila transtulit, confringebantur filii in utero eius. Symmachus vero [Reginae cod. antiquior διεπάλεον, quemadmodum et Romana editio, et Graeci quidam codd. penes Montfauconium, Symmachi interpretationem efferunt, quae et verior lectio facile videatur, cuius significatio est concertabant. Verum Hieronymus διέπλεον omnino legerit in eo, quo utebatur exemplari: siquidem explicat, in similitudinem novis in superficie ferebatur: emendatiora autem praetulerint διεπάλεον.] διέπλεον, id est, in similitudinem navis in superficie ferebantur.
5 (Vers. 25.) Et egressus est primus rubeus totus, sicut pellis pilosus. Ubi nos pilosum posuimus, in Hebraeo habet SEIR. Unde et Esau, sicut et alibi legimus, Seir, id est, pilosus est dictus.
6 (Vers. 30.) Et dixit Esau Iacob: da mihi gustum de coctione rubea ista, quia deficio: propterea vocatum est nomen eius Edom. Rubrum, sive fulvum, lingua Hebraea EDOM dicitur: ab eo igitur, quod rubro cibo vendiderit primitiva sua, fulvi, id est, Edom sortitus est nomen.
Hieronymus HOME

bsb4610.121

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXIV <<<     >>> XXVI
monumenta.ch > Hieronymus > 25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik