monumenta.ch > Hieronymus > 24
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XXIII <<<     >>> XXV

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXIV

1 (Vers. 9.) Et posuit servus manum suam sub femore Abrahae domini sui, et iuravit ei super verbo hoc. Tradunt Hebraei, quod in sanctificatione eius, hoc est, in circumcisione iuraverit. Nos autem dicimus, iurasse eum in semine Abrahae, hoc est, in Christo, qui ex illo nasciturus erat, iuxta Evangelistam Matthaeum, loquentem: Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham [Matth. I, 1].
2 (Vers. 22.) Et tulit vir inaurem auream, didrachmum pondus eius. BACE, quod in hoc loco pro didrachmo scribitur, semiuncia est: SECEL vero qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, [Equidem rescribi malim semiunciae: quandoquidem ex ipso constat Hieronymo, Siclum quatuor drachmis aequivalere, octo vero drachmas unciam conficere. In Comment. in Ezechiel. cap. IV, Siclus, inquit, id est, stater quatuor drachmas habet, drachmae autem octo Latinam unciam faciunt. Et Iosephus lib. III Antiquitt. cap. 9, Siclum pendere quatuor drachmas Atticas, hoc est, semiunciam, profitetur. Denique notissimum illud Fannii: Uncia fit drachmis bis quattuor, unde putandum Grammata dicta, quod haec viginti quattuor in se Uncia habet, tot enim formis vox nostra notatur, Horis quot mundus peragit noctemque diemque. Attamen nihil muto absque mss. suffragio, et maxime cum ita scriptum memoriae lapsu abs Hieronymo putem, aut certe, si librariorum culpa sit, iamdiu olim obtinuerit. Quippe ita in Hieronymianis codicibus legit Isidorus quoque Origin. lib. XVI, cap. 24: Secel, qui Latino sermone siclus corrupte appellatur, Hebraeum nomen est, habens apud eos Unciae pondus.] unciae pondus habet.
3 (Vers. 43.) Ecce ego sto super fontem aquae, et filiae hominum civitatis egredientur ad hauriendam aquam: et erit virgo, cui ego dixero, da mihi bibere paululum aquae de hydria tua, etc. In Hebraeo scriptum est: Ecce ego stans iuxta fontem aquae, et erit adolescentula, quae egredietur ad hauriendum: et dixero ei, da mihi bibere paululum aquae de hydria tua, et caetera. Pro adolescentula quoque, quae Graeco sermone νεανὶς dicitur, ibi legimus [Plures mss. primum A geminant, alii praeterea aspirant. Vide librum contra Helvidium num. 4, et in propositum Isai. locum Commentarios.] ALMA, quod quidem et in Isaia habetur. Nam in eo loco ubi in nostris codicibus scriptum est: Ecce virgo concipiet, et pariet [Isa. VII, 14], Aquila transtulit: Ecce adolescentula concipiet, et pariet. In Hebraeo legitur: Ecce alma concipiet, et pariet. Notandum ergo, [Quod verbum alma, etc. Idipsum cum affirmarem adversus Doctorem Hebraeum nomine Moysem, respondit ille, Proverbiorum capite trigesimo legi nomen Alma, quod mulieri adulterae tribuatur. Sed huius erroris facilis confutatio est ex ipso Hebraico contextu, ubi bealma separatum legitur puncto silouc, ab iis quae dicuntur de muliere adultera. Vera est ergo Hieronymiana annotatio, verbum alma numquam nisi de virgine scriptum in sacris codicibus. MARTIAN.] quod verbum alma, numquam nisi de virgine scribitur, et habet etymologiam, ἀπόκρυφος, id est, abscondita. Scriptum siquidem est [Victorius rescripsit, in Iob de sapientia. Unde invenietur, etc., cum antea esset, in Iob et sapientia, etc.] in Iob: Sapientia unde invenietur? Et quis locus intellectus? et abscondetur ab oculis omnis viventis [Iob. XXVIII, 21]. Ubi nunc diximus, abscondetur, in Hebraeo propter declinationem verbi aliter figuratum, NAALMA dicitur. Huic quid simile, licet masculino genere declinetur, et in Regnorum libris scriptum est, ex persona Elisaei loquentis ad Giezi: Et Dominus abscondit a me [IV Reg. IV, 27]. Ergo ALMA, quod interpretatur abscondita, idest, virgo, nimia diligentia custodita, maioris mihi videtur laudis esse, quam virgo. Virgo quippe iuxta Apostolum potest esse corpore, et non spiritu. Abscondita vero, quae virgo est, ἐπίτασιν (incrementum) virginitatis habet, ut et virgo sit, et abscondita. Et quae abscondita est, iuxta idioma linguae Hebraeae, consequenter et virgo est; quae autem virgo, non statim sequitur, ut abscondita sit. Hoc idem verbum et in Exodo de Maria sorore Moysi [Unus Regin. ms. de Maria sorore Moysi adhuc virgine: et paulo inferius concedemus pro concedimus.] virgine legimus [Exod. II, 8]. Ostendant igitur Iudaei in Scripturis alicubi positum ALMA, ubi adolescentulam tantum, et non virginem sonet: et concedimus eis, illud quod in Isaia apud nos dicitur: Ecce virgo concipiet, et pariet, non absconditam virginem, sed adolescentulam significare iam nuptam.
4 (Vers. 59.) Et dimiserunt Rebeccam sororem suam, et substantiam eius, et servum Abraham, et viros qu cum eo erant. In Hebraeo habet: Et dimiserunt Rebeccam sororem suam, et nutricem eius, et servum Abrahae, et viros illius. Decens quippe erat, ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens, nutricis solatio foveretur.
5 (Vers. 62 et 63.) Et ipse habitabat in terra Austri: et egressus est Isaac exerceri in campo ad vesperam. Terra Austri, Geraram signat, unde a patre ad immolandum quondam fuerat adductus. Quod autem ait, Et egressus est, ut exerceretur in campo, quod Graece dicitur, [Idem porro verbum ἀδολεσχῆσαι pro loqui, sive confabulationibus tempus transigere apud Graecos scriptores invenitur Hebraice est, quod sonat meditari, aut multa consideratione disserere. Mox unus Reginae ms. et cum Isaac. ---Et egressus est Isaac, ut loqueretur in agro, etc. In Hebraeo est la suahh, quod meditari et eloqui, sive confabulari significat. MARTIAN.] ἀδολεσχῆσαι, in Hebraeo legitur: Et egressus est Isaac, ut loqueretur in agro, inclinante iam vespera. Significat autem secundum illud, quod Dominus solus orabat in monte, etiam Isaac, qui in typo Domini fuit, ad orationem, quasi virum iustum domo egressum: et vel nona hora, vel ante solis occasum, spirituales Deo victimas obtulisse.
6 (Vers. 65.) Et tulit theristrum, et operuit se. Theristrum pallium dicitur, genus etiam nunc Arabici vestimenti, quo mulieres provinciae illius velantur.
Hieronymus HOME

bsb4610.118

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik