monumenta.ch > Hieronymus > 21
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XX <<<     >>> XXII

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XXI

1 (Vers. 9.) Et vidit Sara filium Agar Aegyptiae, quem peperit [Al. pepererat] Abraae ludentem: quod sequitur, cum Isaac filio suo, non habetur in Hebraeo. Dupliciter itaque hoc ab Hebraeis exponitur: sive quod idola [Vetustior Reginae ms. idola luto fecerit.] ludo fecerit, iuxta illud quod alibi scriptum est: Sedit populus comedere et bibere, et surrexerunt ludere [Exod. XXXII, 6]: sive quod adversum Isaac, quasi maioris aetatis, ioco sibi et ludo primogenita vendicaret. Quod quidem Sara audiens, non tulit: et hoc ex ipsius approbatur sermone dicentis: Eiice ancillam hanc cum filio suo. Non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac [Ibid., 10].
2 (Vers. 14.) Et sumpsit panes et utrem aquae, et dedit Agar, ponens super humerum eius, et parvulum, et dimisit eam. Quando Isaac natus est, tredecim annorum erat Ismael. Et post ablactationem eius, iste cum matre expellitur domo. Inter Hebraeos autem varia opinio est, asserentibus aliis, quinto anno ablactationis tempus statutum, aliis duodecimum annum vendicantibus. Nos igitur ut breviorem eligamus aetatem, post decem et octo annos Ismael supputavimus eiectum esse cum matre, et non convenire iam adolescenti matris sedisse cervicibus. Verum est igitur illud Hebraeorum linguae idioma, quod omnis filius ad comparationem parentum, infans vocetur et parvulus. Nec miremur barbaram linguam habere proprietates suas: cum hodieque Romae omnes filii vocentur infantes. Posuit ergo Abraham panes et utrem super humerum Agar: et hoc facto dedit puerum matri, hoc est, in manus eius tradidit, commendavit, et ita emisit e domo. Quod autem sequitur:
3 (Vers. 15, 16.) Et proiecit puerum subter abietem, et abiens sedit de contra longe, quasi iactu sagittae. Dixit enim: Non videbo mortem parvuli mei. Et sedit contra eum. Et statim iungitur: Exclamavit puer, et flevit, et audivit Deus vocem pueri de loco ubi erat. Et Dixit Angelus Dei ad Agar de coelo, et reliqua, nullum moveat. In Hebraeo enim post hoc, quod scriptum est, Non videbo mortem parvuli mei, ita legitur, quod ipsa Agar sederit contra puerum, et levaverit vocem suam, et fleverit, et exaudierit Deus vocem parvuli. Flente enim matre, et mortem filii miserabiliter praestolante, Deus exaudivit puerum: de quo pollicitus fuerat Abrahae, dicens: Sed et filium ancillae tuae in gentem magnam faciam [Gen. XVII, 20]. Alioquin et ipsa mater non suam mortem, sed filii deplorabat. Pepercit igitur ei Deus, pro quo fuerat et fletus. Denique in consequentibus dicitur: Surge et tolle puerum, et tene manum eius [Gen. XVII, 18]. Ex quo manifestum est, eum qui tenetur, non oneri matri fuisse, sed comitem. Quod autem manu parentis tenetur, sollicitus monstratur affectus.
4 (Vers. 22.) Et dixit Abimelech et Ochozath pronubus eius, et Phicol princeps exercitus eius. Excepto Abimelech et Phicol, tertium [Additum Ochozath a LXX, ex cap. XXVI, vers. 26, ubi iunctum invenitur nominibus Abimelech, et Phicol. In uno Reginae ms. Ocozhac scribitur.] nomen, quod hic legitur, in Hebraeo volumine non habetur.
5 (Vers. 30.) Et dixit: Septem oves has accipies a me, ut sint in testimonium mihi, quia ego fodi puteum istum. Ideo cognominavit nomen loci illius puteus iuramenti, quia ibi iuraverunt ambo. Ubi hic legitur, puteus iuramenti, in Hebraeo habetur BERSABEE. Duplex autem est causa cur ita appellatus sit: sive quia septem agnas Abimelech de manu Abrahae acceperit: septem enim dicuntur SABEE: sive quod ibi iuraverint: quia et iuramentum SABEE similiter appellatur. Quod si ante hanc causam supra nomen hoc legimus, sciamus per prolepsim dictum esse: sicut et Bethel et Galgala, quae utique usque ad tempus quo ita appellatae sunt, aliter vocabantur. Notandum autem et ex prioribus, et ex praesenti loco, quod Isaac non sit natus ad quercum Mambre, sive in [Idem Regin. ms. sive in aulo Mambre. Vide quae supra in libro Locorum ad vocem Aelon de Aulone diximus.] Aulone Mambre, ut in Hebraeo habetur: sed in Geraris, ubi et Bersabee usque hodie oppidum est. Quae provincia ante non grande tempus, ex divisione praesidum Palaestinae, [Salutaris est dicta. Cognomen est aliquot provinciarum, seu partium illarum, Macedoniae, Phrygiae, Galatiae, Syriae, Palaestinae. Consule lib. Notitiae. MARTIAN. ---Salutaris dicta est, quae Palaestina Tertia sub initium quinti a Christo saeculi in Cod. Theodosiano, atque in Notitia Imperii frequentius audit. Sub Salutaris vero nomine, quo non ante grande tempus ex divisione Praesidum Palaestinae donatam, Hieronymus tradit, primo, quod sciam, occurrit leg. 3 Cod. Theodos. de Protostasia, quae anno lata est 396 Praesidi Hygiae Palaestinae, quod est, Salutaris Palaestinae; nam quod vulgo legitur Frygiae, mendum scribarum esse, docti viri observarunt. Caeterum et Bersabee mentio est in laudata Notitia Dignitatum Imperii, ubi sub dispositione Palaestinae primo loco recensentur Equites Dalmatae Illyriciani Berosabae.] Salutaris est dicta. Huius rei Scriptura testis est, quae ait: Et habitavit Abraham in terra Philistinorum [Addunt quidam mss. reliqua duo versiculi huius verba, diebus multis.] [Gen. XXI, 34].
Hieronymus HOME

bsb4610.110

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik