monumenta.ch > Hieronymus > 20
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XIX <<<     >>> XXI

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XX

1 (Vers. 12.) Etenim vere soror mea est de patre, sed non ex matre. Id est, fratris eius est Aran filia, non sororis. Sed quia in Hebraeo habet: vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae: et magis sonat, quod soror Abrahae fuerit, [Ita quidem bene multi christiani interpretes explicant, ut neptis proinde Abraham, non soror esset, contra quam ipse Abrahami luculentissime, omnique remota ambage, testatur: Vere soror mea est. Scilicet nefas arbitrati sunt; sororem ex altero parente ducere, quod Levitic. cap. XVIII, 9, prohibetur. Et, quale est, inquit Hieron. contra Helvid. num. 15, ut Abraham vir iustus patris sui filiam coniugem sumpserit? Videsis quae in eum locum annotamus. Nunc demum verissime ex Hebraeo S. doctor constituit, Saram eumdem cum Abrahamo patrem habuisse Thare, diversam matrem, quam Thevitam de nomine appellatam tradit Saidas Batricides Alexandrinus patriarcha, qui saeculo decimo floruisse perhibetur.] in excusationem eius dicimus, necdum illo tempore tales nuptias lege prohibitas.
Hieronymus HOME

bsb4610.109

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik