monumenta.ch > Hieronymus > 11
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, X <<<     >>> XII

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XI

1 (Vers. 28.) Et mortuus est [Et mortuus est Aran, etc. Manuscriptus codex Regius num. 3994 nonnulla addit hoc modo: Phaleg genuit Ragau: Ragau genuit Sarach: Sarach genuit Nachor: Nachor genuit Thare, Thare genuit Abram et Nachor et Aran. Et mortuus est, etc. MARTIAN.] Aran ante patrem suum in terra, qua natus est in regione Chaldaeorum. Pro eo, quod legimus, in regione Chaldaeorum, in Hebraeo habetur, in UR CHESDIM, id est in igne Chaldaeorum. Tradunt autem [Fabulam hanc narrat in Pirke R. Eliezer cap. 26, qui secundam e decem Abrahae tentationibus hanc fuisse notat, quae decennalem carcerem secuta sit: tum alio ordine in Pirke R. Nathan, et R. Eliezer Germanus in Mahase aboth c. 2, aliique multi ex Hebraeis, gente ad fabulas excudendas nata. Minime vero eius meminit R. Maimonides, qua de causa R. Abarbanel, qui singulas Abrahae tentationes a Maimonide relatas explicat, haec observat, Ecce non meminit Rabbi hic liberationis e Chaldaeorum clibano ignito, ab aliis inter tentationes relatae, propterea quod illius nulla fiat mentio in Scriptura. Caeterum seditionis in Abrahamum motae a Chaldaeis ac Mesopotamiis, quod ille unum esse Deum verum omnium conditorem praedicaret, Iosephus auctor certissimus meminit Antiquitt. l. I. c. 7. Ex quo exaggerant Eustathius Antiochenus, Georgius Syncellus, aliique ex Graecis, ipsum Abraham patris idola ac domum incendisse, atque una arsisse Aram fratrem suum, qui ignem nitebatur extinguere. Vide et subsequentem annotationem.] Hebraei ex hac occasione, istiusmodi fabulam: Quod Abraham in ignem missus sit, quia ignem adorare noluerit, quem Chaldaei colunt, et Dei auxilio liberatus, de idololatriae igne profugerit: quod in sequentibus scribitur, egressum esse Tharam cum sobole sua de regione Chaldaeorum: pro quo in Hebraeo habetur, de incendio Chaldaeorum. Et hoc esse quod nunc dicitur: Mortuus est Aran ante conspectum Thare patris sui in terra nativitatis suae, in igne Chaldaeorum: quod videlicet [Id porro ad hunc Genesis locum ex antiquo Midras, sive Commentario refert R. Salomon Iarki: Tharan scilicet Abrahae filio suo coram Nemrod succensuisse, quod sibi idola confregisset, iussumque illum in facinoris poenam in fornacem ignis immitti. Tunc Aram, Abrahae fratrem, dixisse apud se, si Abraham superet, eius ero: si vero Nemrod, ipsi adhaerebo. Erepto igitur divinitus e periculo Abrahamo, interrogatum Aram e cuius partibus staret, respondisse Abrahae, quam ob causam in fornacem praecipitatum fuisse atque igne consumptum.] ignem nolens adorare, igne consumptus sit. Loquitur autem postea Dominus ad Abraham: Ego sum qui eduxi te de igne Chaldaeorum.
2 (Vers. 29.) Et sumpserunt Abram et Nachor sibi uxores. Nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran. Pater autem Melchae, ipse est pater Iescae. Aran filius Thare, frater Abraham et Nachor, duas filias genuit, Melcham, et Sarai cognomento Iescan, δυώνυμον. E quibus Melcham accepit uxorem Nachor, et Sarai Abraham: necdum quippe inter patruos, et fratrum filias nuptiae fuerant lege prohibitae, quae in primis hominibus, etiam inter fratres et sorores initae sunt.
Hieronymus HOME

bsb4610.91

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik