1 | (Vers. 1.) Et concepit et peperit Cain, et dixit, acquisivi sive possedi hominem per Deum. Cain, acquisitio, sive possessio interpretatur, id est κτῆσις, unde et etymologiam ipsius exprimens ait, CANITHI, id est, possedi hominem per Deum. |
2 | (Ver. 4.) Et respexit Deus super Abel, et super munera eius: super Cain autem et super sacrificia eius non respexit, et contristatus est Cain valde. Unde scire poterat Cain, quod fratris munera suscepisset Deus, et sua repudiasset: nisi illa interpretatio [Haec certe plerisque aliis antiquis interpretibus sententia persuasit. Quin etiam ethnici aliquot scriptores ex Hebraeorum, ut videtur, fontibus tradunt, vetustiores ignem aris non supposuisse, quem scilicet a Deo precibus impetrarent. Servius in Aeneid. VIII: Apud maiores arae non incendebantur, sed ignem divinum precibus eliciebant, qui incendebant altaria. Similia referunt Solinus Polyhist. c. 12, et Pausanias in Eliac.] vera est, quam Theodotion posuit. Et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium eius: super Cain vero, et super sacrificium eius non inflammavit. Ignem autem ad sacrificium devorandum solitum venire de coelo: et in dedicatione templi sub Salomone legimus, et quando Elias in monte Carmelo construxit altare [II Par. |
3 | (Vers. 6.) Et dixit Dominus [Unus Reginae ms. dixit Dominus Deus ad Cain: ad Graecum Κύριος ὁ Θεός.] ad Cain: Quare concidit vultus tuus? Nonne si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti? Quiesce, ad te conversio eius, et tu dominaberis eius. Necessitate compellimur in singulis diutius immorari. Siquidem et nunc multo alius in Hebraeo, quam in Septuaginta translatoribus, sensus est. Ait enim Dominus ad Cain: Quare irasceris, et quare concidit vultus tuus? Nonne si bene egeris, dimittetur tibi, et si non bene egeris, ante fores peccatum tuum sedebit? et ad te societas eius: sed tu magis dominare eius. Quod autem dicit, hoc est: Quare irasceris, et invidiae in fratrem livore cruciatus, vultum dimittis in terram? Nonne si bene feceris dimittetur tibi omne delictum tuum: sive ut Theodotion ait, acceptabile erit: id est, munus tuum suscipiam, ut suscepi fratris tui? Quod si male egeris: illico peccatum ante vestibulum tuum sedebit, et tali ianitore comitaberis. Verum quia liberi arbitrii es: moneo ut non tibi peccatum, sed tu peccato domineris. Quod autem in Septuaginta interpretibus fecit errorem, illud est: quia peccatum, id est, ATTATH in Hebraeo generis masculini est, in [In Hebraeo generis masculini est. Nescio an aliquis ante nos hunc Hieronymi locum lectori exposuerit. Observat igitur sanctus Doctor, quod multo alius in Hebraeo, quam in LXX translatoribus, sensus sit; causamque erroris apud Septuaginta positam esse dicit in voce Hebraea attath, vel hhattath, quae peccatum significat, et est generis masculini apud Hebraeos, cum ἁμαρτία, id est, error et peccatum, sit generis feminini apud Graecos: cui nihilominus verbo ἁμαρτία respondet relativum masculinum αὐτοῦ. Et hoc ipsissimum est quod docet Hieronymus dicens: Et qui interpretati sunt (nempe LXX) masculino illud, ut erat in Hebraeo, genere transtulerunt. Quamvis enim Septuaginta translatores verbum Hebraeum, legerint in secunda persona masc. sing. praeteriti, hhatatha, id est, ἥμαρτες in acr. 2, peccasti: consequenter tamen addentes πρὸς σὲ ἡ ἀποστροφὴ αὐτοῦ, ad te conversio eius, peccatum intelligunt, illique relativum masculinum αὐτοῦ adiungere studuerunt iuxta Hebraeum affixum masculinum o, quod respondet vocibus hhattath robets, id est, peccatum cubans. MARTIAN. ---In Graeco nempe est ἁμαρτία, quod generis feminini nomen est. Vid. Martianaei annotationem.] Graeco feminini. Et qui interpretati sunt, masculino illud (ut erat in Hebraeo) genere transtulerunt. |
4 | (Vers. 8.) Et dixit Cain ad Abel fratrem suum. Subauditur ea, quae locutus est Dominus. [Vetus scholion, quod Cyrilli vulgo credunt, ad haec verba, transeamus in campum: Παρ᾽ οὐδενὶ τῶν λοιπῶν κεῖται τὰ ῥήματα τοῦ Κάἳν τὰ πρὸς Ἀβὲλ, ἀλλ᾽ οὐδὲ παρ᾽ Ἑβραίοις· ἀλλ᾽ ἐν ἀποκρύφῳ φασίν. Παρὰ δὲ τοῖς ο′ κεῖται, ἔχει δὲ αὐτὰ καὶ τὸ Σαμαρειτικόν. Apud neminem reliquorum (nempe interpretum praeter Aquilam) exstant verba Cain ad Abel; sed neque apud Hebraeos. Verum aiunt in apocrypho esse. Habentur autem apud LXX atque etiam in Samaritano. Idem notat alterum quoque scholion ex Origene apud Montfaucon. in Hexapl.] Superfluum ergo est, quod in Samaritanorum et nostro volumine reperitur, Transeamus in campum. |
5 | (Vers. 15.) Omnis qui occiderit Cain, septem vindictas exsolvet. Pro septem vindictis, [Recole Epist. in nostra recensione 36 ad Damasum Quaest. 1, et quae ibi annotavimus. Procop. in Gen. p. 86: Quidam magis proprie istum locum interpretantur, dicentes: oportet Cainum septies puniri ob commissum parricidium: Aquila sic reddidit: Septies. Symmachus vero sic vertit: septies dabit poenas, quod quidam sic intellexerunt: In septem generationibus poenas pendet. Verum Haebreus post dictionem, interficiens, punctum locat. Et rursum ad vers. 24, p. 90: Sed nihil moror, sive dona Spiritus sancti, sive septem Patrum personas illa septem accipias. Illi sententiae astipulatur Theodotion, praesentem locum transferens, Per septenarium ulciscetur. Symmachus sic vertit: Septimus poenas dabit. Proinde Lamechus forte septimus fuit, qui poenas inflixit.] Aquila septempliciter interpretatus est. Symmachus, septimum. Theodotio, per hebdomadem. Super quo capitulo exstat Epistola nostra ad episcopum Damasum. |
6 | (Vers. 16.) Et habitavit in terra Naid. Quod Septuaginta Naid transtulerunt, in Hebraeo NOD dicitur: et interpretatur σαλευόμενος, id est, instabilis et fluctuans, ac sedis incertae. Non est igitur [Propius tamen videtur ad verum, Naid, aut Nod pro certi loci nomine in Scriptura usurpatum. Iosephus Antiquit. l. I, c. 2, n. 2: Κάἳς ἱδρύεται Ναΐαδα τόπον οὕτω καλούμενον, καὶ αὐτόθι ποιεῖται τὴν κατοίκησιν, Cain Naida condidit: id loci nomen est, atque illic habitare constituit, etc.] terra Naid, ut vulgus nostrorum putat: sed expletur sententia Dei, quod huc atque illuc vagus et profugus oberravit. |
7 | (Vers. 25.) Et vocavit nomen eius Seth. Suscitavit enim mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. SETH proprie θέσις, id est, positio dicitur. Quia igitur posuerat eum Deus pro Abel, propterea SETH, id est, positio appellatur. Denique Aquila: Et vocavit, inquit, nomen eius Seth, dicens: Quia posuit mihi Deus semen alterum. |
8 | (Vers. 26.) Et vocavit nomen eius Enos: hic speravit invocare nomen Domini Dei. Quomodo ADAM homo interpretatur: ita et ENOS iuxta Hebraeae linguae [Unus Reginae ms. Hebreae linguae veritatem.] varietatem, homo vel vir dicitur. Et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, de eo scriptum est, Tunc initium fuit invocandi nomen Domini: licet plerique [Est enim in Hebraeo , tunc. LXX facta litterarum metathesi legunt. Οὗτος, hic. Caeterum sive de ipso Enoso, sive de eius aetate intelligendus sit locus iste, mirum quantum a Iudaeorum opinione, atque inter se veteres Christiani Patres dissentiant. Ex Iudaeis, qui in malam partem interpretantur, nominandi cum primis sunt Paraphrastes Chaldaeus, qui Rabbi Ionatham Ben-Uziel dicitur, et Chaldaeus Onkelos, itemque Maimonides, S. Cyrillus, lib. IX contra Iulianum sect. 1, scribit a Moyse indicari Enosum ab hominibus sui temporis Deum fuisse appellatum tum honoris causa, cum ob pietatem, quam prae se ferebat. S. vero Augustin. lib. XV de Civit. Dei, cap. 18, sic interpretatur: Quid sibi vult, Speravit invocare nomen Domini Dei? nisi quia prophetia est, exoriturum populum, qui secundum electionem gratiae invocaret nomen Domini Dei? Omitto aliorum sententias, quas eius loci interpretes laudant.] Hebraeorum aliud arbitrentur, quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine eius fabricata [Al. fabricati] sint idola. |