monumenta.ch > Hieronymus > 1
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, PRAEFATIO <<<     >>> II

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT I

1 (Vers. 1.) In principio fecit Deus coelum et terram. Plerique existimant, sicut in [Mysticam quidem interpretationem vocis principii in filium, in Iasonis et Papisci altercatione fuisse usurpatam, propius vero est, etiamsi iamdiu illa interciderit: cum et Clemens Alexandr. lib. VI Stromat. ex Petri praedicatione, atque alii subinde Patres ita explicent; sed in Hebraeo a quoquam ita umquam lectum fuisse non puto.] Altercatione quoque Iasonis et Papisci scriptum est, et Tertullianus [In libro contra Praxeam hoc nusquam, immo diversum legas a Tertulliano dictum de Praxeae sectatoribus cap. 5: Aiunt quidem et Genesin in Hebraeo ita incipere: In principio Deus fecit sibi Filium. Hoc ut firmum non sit, alia me argumenta deducunt S. Hilarius vero in Psalm. II: Bresith verbum Hebraicum est. Id tres significantias in se habet, id est, in principio, et in capite, et in Filio. Sed translatores LXX in principio ediderunt, caeteris diverse transferentibus. Mox vocem Baben, quam cum Martianaeo nostri etiam codices retinent, veteres editores ad Massorethicam lectionem exegerant, legentes Beben. ---Necnon Hilarius in expositione. Sanctus Hilarius tractatu in Psal. II, num. 2, haec habet in Editione nostra: Ambiguitatis autem linguae Hebraicae unum afferemus exemplum, ex quo caetera istiusmodi esse, atque ita ut sunt, intelligatur. Bresith verbum Hebraicum est. Id tres significantias in se habet, id est in principio, et in capite, et in filio. Sed Translatores Septuaginta in principio ediderunt, caeteris diverse transferentibus: et secundum hanc ambiguitatem haec ab illis in omni translatione est facta confusio. Non affirmat Hilarius in Hebraeo haberi in filio, sed affirmat verbum Hebraicum Bresith tres significantias habere, quarum una est, in filio. Deinde male in textu Hieronymi legunt illustratores Hilarii, et non Beben, quod interpretatur, in filio: scimus enim ab Hieronymo positum fuisse, et non haben, quod appellatur, in filio. Hebraeum namque legi debet baben iuxta praeceptores Grammaticos Hebraeos; nec ullum vidi usque in praesens codicem ms. qui legat beben. Conficta proinde haec lectio merito reprobatur a nobis. MARTIAN.] in libro contra Praxeam disputat: necnon Hilarius in expositione cuiusdam Psalmi affirmat, in Hebraeo haberi: In filio fecit Deus coelum et terram: quod falsum esse, ipsius rei veritas comprobat. Nam et Septuaginta Interpretes, et Symmachus, et Theodotion, in principio, transtulerunt. Et in Hebraeo scriptum est, BRESITH; quod Aquila interpretatur, in capitulo: et non BABEN, quod appellatur [Al. interpretatur], in filio. Magis itaque secundum sensum quam secundum verbi translationem de Christo accipi potest: qui tam in ipsa fronte Geneseos, quae caput librorum omnium est, quam etiam in principio Ioannis Evangelistae, coeli et terrae conditor approbatur. Unde et in Psalterio [Psal. XXXIX, 9] de seipso ait: In capitulo [Al. capite] libri scriptum est de me, id est, in principio [Non referendum hunc Psalmi locum ad Genesim, sed ad secundum librum Legis Mosaicae, docti quidam viri contendunt.] Geneseos. Et in Evangelio: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 3]. Sed et hoc sciendum, quod apud Hebraeos liber hic BRESITH vocatur: hanc habentes consuetudinem, ut voluminibus ex principiis eorum nomina imponant.
2 (Vers. 2.) Et Spiritus Dei ferebatur super aquas. Pro eo quod in nostris codicibus scriptum est, ferebatur, in Hebraeo habet [In Hebraeo habet Merefeth. Sic legunt Romani codices et Gallicani; unus scilicet Bibliothecae Palatinae, Merefeth; et alter Bibliothecae Vaticanae, Merafeth. Quam lectionem retinent etiam e nostris quamplurimi, in primis Corbeiensis vetustissimus supra laudatus. Alii legunt, Merahefeth aut Merahaefeth. MARTIAN. ---Sunt nihilosecius, qui ex Hebraeo, ferebatur verius exponi velint. Contra S. Basilius Hexam. ex Catenis Regiis: Ἐρῶ σοι οὐκ ἐμαυτοῦ λόγον, ἀλλὰ Σύρου ἀνδρὸς σοφίας κοσμικῆς τοσοῦτον ἀφεστηκότος, ὅσον ἐγγὺς ἦν τῆς τῶν ἀληθινῶν ἐπιστήμης. ἔλεγε τοίνυν τὴν τεν Σύρων φωνὴν ἐμφατικωτέραν τε εἶναι, καὶ διὰ τὴν πρὸς τὴν Ἑβραΐδα γειτνίασιν μᾶλλόν πως τῇ ἐννοίᾳ τῶν γραφῶν ἐγγίζειν. Τὸ οὖν ἐπεφέρετο, φησὶν, ἐξηγοῦντο, ἀντὶ τοῦ συνέθαλπε, καὶ ἐζωογόνει τὴν τῶν ὑδάτων φύσιν, κατὰ τὴν εἰκόνα τῆς ἐπωαζούσης ὄρνιθος, καὶ ζωτικήν τινα δύναμιν ἐνιείσης τοῖς ὑποθαλπομένοις. Quae sic redduntur: Non meam tibi, sed Syri cuiusdam hominis sententiam proferam qui tantum a mundana scientia distabat, quantum verarum cognitioni rerum propinquior erat. Dicebat igitur iste (hunc S. Ephrem esse Basilii amicum vulgo putant) Syriacam vocem (incubabat) significantiorem clarioremque esse, et ob affinitatem cum Hebraica lingua sententiae Scripturarum quodammodo propius accedere. Illud itaque superferebatur, interpretantur Syri, fovebat, iuxta volucris incubantis, et in ea quae fovet, vitalem quamdam vim immittentis, similitudinem. Clarius adhuc Diodorus: Τὸ ἐπεφέρετο, inquit, μία μὲν ἐστι λέξις παρ᾽ Ἑβραίοις παρ᾽ ἑμῖν δὲ διὰ μιὰς λέξεως οὐκ ἂν παρασταίη. Βούλεται γὰρ ἡ Ἑβραἳκὴ λέξις, ἡ τοῦ ἐπεφέρετο, σημαίνειν, ὄτι καθάπερ ὄρνις ὠὰ θάλπει ταῖς πτέρυξιν ἁπαλῶς ἐφαπτο μένη ὡς τὸ ζωογονεῖν, οὕτω καὶ τὸ πνεῦμα ἐπεφέρετο τοῖς ὕδασι ζωοθαλπῶν. Illud superferebatur una quidem apud Hebraeos dictio est, apud nos autem una voce numquam exprimatur. Dictionis quippe Hebraicae, quae voci superferebatur respondet, hic est sensus: quemadmodum avis ova pennis molliter contingens, ipsa fovet, ipsisque vitalem calorem imprimit, sic spiritus aquis superferebatur, fovens, atque calorem imprimens. Vide ex Latinis S. Ambros. in Hexam. lib. I, c. 8, et Augustin. lib. I de Genesi ad lit., c. 18. Quod autem ipse Hieron. in translatione sua verterit ferebatur, recte Martianaeus notat, consulto verbum illud retinuisse S. Doctorem, ne cum a diversis diverse acciperetur, ad unam tantum significationem trahere videretur: et quod de vento, id est de spiritu huius mundi intelligunt quamplurimi, ipse de solo Spiritu Sancto, tamquam rerum omnium conditore, sententiam illam sibi astrueret accipiendam: et passim fassus est S. doctor se consuetudini veterum interpretum coaptare voluisse.] MEREFETH, quod nos appellare possumus, incubabat, sive confovebat, in similitudinem volucris, ova calore animantis. Ex quo intelligimus, non de spiritu mundi dici, ut nonnulli arbitrantur, sed de Spiritu Sancto, qui et ipse vivificator omnium a principio dicitur. [Alter Reginae ms.: Si autem vivificator, quasi conditor, et Deus. ---Si autem vivificator. Codex unus nostri Monasterii S. Michaelis in periculo maris, et nonnulli alii mss. in Normaniae Monasteriis collati cum editis, Sic autem vivificator, quasi conditor et Deus. MARTIAN.] Si autem vivificator, consequenter et conditor. Quod si conditor, et Deus. Emitte enim, ait, Spiritum tuum, et creabuntur [Psal. CIII, 30].
3 (Vers. 10.) Et congregationes aquarum vocavit maria. Notandum quod omnis congregatio aquarum, sive salsae sint, sive dulces, iuxta idioma linguae Hebraicae, maria nuncupentur. Frustra igitur Porphyrius, Evangelistas ad faciendum ignorantibus miraculum, eo quod Dominus super mare ambulaverit, pro lacu Genezareth, mare appellasse calumniatur, cum omnis lacus et aquarum congregatio maria nuncupentur.
Hieronymus HOME

bsb4610.63

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik