monumenta.ch > Hieronymus >
>>> Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, I

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, PRAEFATIO [Totum hunc librum exegimus ad quinque mss. codices: duos Vaticanos, olim Suedorum Reginae, praenotatos numeris 39 et 215; tum alium antiquiss. Palatinum, in eadem Vaticana Bibliotheca 183, atque unum Mediolanensem in Ambrosiana sub littera D num. 88; denique nostrum, quem domi asservamus, non illum quidem remotissimae antiquitatis, sed optimae ferme prae caeteris notae. Inscribitur autem in nostro ad hunc modum: Sophronii Eusebii Hieronymi in libros Hebraicarum Quaestionum ante se inauditos tam Graecis, quam Latinis omnibus, incipit prologus. In Reginae altero: Incipit brevis annotatio Hieronymi in Genesim. Praefatio.]

1 Qui in principiis librorum debebam secuturi operis argumenta proponere, cogor prius respondere maledictis, Terentii quippiam sustinens, qui comoediarum prologos [Qui comoediarum Prologos. Terentius respondet maledictis veteris Poetae in Prologo Andriae, et argumentum Comoediae in prima Scena proponit. MARTIAN.] in defensionem sui scenis dabat. Urgebat enim eum Luscius [Sic ferunt mss. nostri omnes, aliique penes Martian., tum vetus edit. an. 1496, ac demum ipse Hier. alibi, qui et Laniarum aemulum suum aliis in locis cognominat. Martian. aliique editores, Lavinius. Vid. prolog. Terentii in Andriam. ---Luscius Lavinius. In aliquot Exemplaribus mss. legimus, Lucius Larvinus, vel Lanuinus, Lanuvinus. Apud Grammaticos Scriptores vetus Poeta aemulus Terentii dicitur Lucius, non Luscius. Quis autem Hieronymi fuerit aemulus et Luscius, quando hasce Quaestiones Hebraicas scribebat, nondum apparet: quia tunc temporis Rufinus presbyter nihil dissidii habuit cum Hieronymo propter Origenem, qui adhuc bene audit in hac Praefatione. Codex denique Corbeiensis antiquissimus alium prae se fert intellectum, legit enim: Urgebat eum Lucius Lavinio nostro Luscio similis, etc. MARTIAN.] Lanuinus, nostro Luscio similis, et quasi publici aerarii poetam furem criminabatur. Hoc idem passus est ab aemulis et Mantuanus vates, ut cum quosdam versus Homeri transtulisset ad verbum, compilator veterum diceretur. Quibus ille respondit, magnarum esse virium, clavam Herculi extorquere de manu. Sed et Tullius, qui in arce eloquentiae Romanae stetit, rex oratorum, et Latinae linguae illustrator, repetundarum accusatur a Graecis. Non mirum ergo si contra me parvum homunculum immundae sues grunniant, et pedibus margaritas conculcent, cum adversus doctissimos viros, et qui gloria invidiam superare debuerant, livor exarserit. Verum hoc illis merito accidit, quorum in theatris, curia, concione, pro rostris eloquentia pertonabat. Semper enim in propatulo fortitudo aemulos habet, feriuntque summos Fulmina montes (Hor. Carm. II, ode X, 10). Me vero procul ab urbibus, foro, litibus, turbis remotum, sic quoque (ut Quintilianus ait) latentem invenit invidia. Unde lectorem obsecro,
. . . . . si quis tamen haec quoque, si quis.
Captus amore leget, . . . . . . .
[Si tamen haec, etc. Maronis carmen ex Georgicis, quod integrum non legunt veteres Editiones; quamvis scriptum legatur in mss. Exemplaribus, ut a nobis editum est. MARTIAN. ---Non ex Georgicis, ut Martianaeus putat, sed ex Ecloga 6, cui nomen Silenus, Virgilii versus hic est. In plerisque autem mss. alterum si quis desideratur.] ut in libris Hebraicarum Quaestionum, quos in omnem Scripturam sanctam disposui scribere, non quaerat eloquentiam, non oratorum leporem; sed magis inimicis pro nobis ipse respondeat, Novo operi veniam concedendam. Ut enim nos humiles atque pauperculi, nec habemus divitias, nec oblatas dignamur accipere: ita et illi noverint, non posse se notitiam Scripturarum, id est, divitias Christi, [Cum mundi pariter, etc. Nonnulli mss. codices sic legunt, cum suis pariter habere divitiis. MARTIAN. ---Noster ms. cum mundi, vel cum suis pariter habere divitiis.] cum mundi pariter habere divitiis. Studii ergo nostri erit, vel eorum, qui de libris Hebraicis varia suspicantur, errores refellere: vel ea quae in Latinis et Graecis codicibus scatere videntur, auctoritati suae reddere; etymologias quoque rerum, nominum atque regionum, quae in nostro sermone non resonant, vernaculae linguae explanare ratione. Et quo facilius emendatio cognoscatur, ipsa primum, ut apud [Alter Reginae ms. ferme cum nostro, et Palatino, et veteri editione, apud nostros sunt, testimonia proponemus, ex collatione eorum, quae sequuntur . . . . (noster sequentur) . . . aut aliter sit, indicantia.] nos sunt, testimonia proponemus, et ex collatione eorum quae sequuntur, quod in illis, aut minus, aut plus, aut aliter sit, indicabimus. [Idem ms. cum antiqua edit. Non quo septuaginta Interpretum, ut invidi lacerant, errores, etc. Palatinus cum Reginae 39: Septuaginta interpretes, ut invidi latrant, erroris arguimus. ---Corruptae in omnibus fere mss. libris, ut invidi lacerant. MARTIAN.] Neque vero Septuaginta Interpretum, ut invidi latrant, errores arguimus: nec nostrum laborem, illorum reprehensionem putamus: cum illi Ptolemaeo regi Alexandriae mystica quaeque in Scripturis sanctis prodere noluerint, et maxime ea quae Christi adventum pollicebantur: ne viderentur Iudaei et alterum Deum colere: quos ille Platonis sectator magni idcirco faciebat, quia unum Deum colere dicerentur. Sed et Evangelistae, et Dominus quoque noster atque Salvator, necnon et Paulus Apostolus, multa quasi de veteri Testamento proferunt, quae in nostris codicibus non habentur. Super [Super quibus, etc. Consule Epistolam de optimo genere interpretandi ad Pammachium. Absunt nihilominus haec verba in multis exemplaribus mss. MARTIAN.] quibus in suis locis plenius disseremus. Ex quo perspicuum est, illa magis vera esse exemplaria, quae cum novi Testamenti auctoritate concordant. Accedit ad hoc, [Amovimus hinc vocem quoque, quam elegantius mss. ignorant. Porro Iosephi testimonium habes lib. XII Antiquitt. cap. 2, ubi de solis Legis libris, sive Pentateucho a LXX, Ptolemaei iussu Graece redditis, continuo loquitur. Atque haec quidem sententia doctis plerisque persuasit, ea cum primis de causa, quod caeterorum librorum stylus alios plane interpretes arguit ab his, qui vulgo Septuaginta audiunt, et Moysen Philadelpho regi in Graecum explicasse perhibentur.] quod Iosephus, qui Septuaginta Interpretum ponit [Al. proponit] historiam, quinque tantum ab eis libros Moysi translatos refert: quos nos quoque confitemur, plus quam caeteros cum Hebraicis consonare. Sed et hi qui postea interpretes exstiterunt, Aquilam loquor, et Symmachum, et Theodotionem, longe aliter habent, quam nos legimus. Ad extremum (quod etiam obtrectatores nostros placare potest) peregrinae merces [Peregrinae merces, etc. Omnino depravata legitur sententia isthaec in pluribus codicibus mss. nempe, peregrina merces tantum volentibus navi defertur. MARTIAN.] tantum volentibus navigent [Al. navigant]: balsamum, piper, et poma palmarum rustici non emant [Al. emunt]. De Adamantio [Al. Origene] autem sileo, cuius nomen, si parva licet componere magnis, meo nomine invidiosius est, [Ita, quibus utimur, quinque mss. habent. Antea erat, qui cum, etc.] quod cum in homiliis suis, quas ad vulgum loquitur, communem editionem sequatur: in tomis, id est, in disputatione maiori, Hebraica veritate [Veritate stipatus. Consuetudo veterum scriptorum constans est in mutanda hac lectione, pro qua hanc substituunt: Hebraica Veritate superatus; vel, superatus est, aut esset. MARTIAN. ---Emendamus hic quoque ex quatuor mss. veterisque editionis consensu, superatus; quemadmodum et Rufinus, Invectivar. II, legit, ipseque contextus legendum persuadet. Antea erat stipatus. Unus Vatic. superatur: et mox circumdatur.] superatus, et suorum circumdatus agminibus, interdum linguae peregrinae quaerit auxilia. Hoc unum dico, quod vellem cum invidia nominis eius habere etiam scientiam Scripturarum, flocci pendens imagines umbrasque [Huiusmodi addit glossema alter Reginae ms.: Daemonum genus, quem rustici Oz zellum nominant.] larvarum, quarum natura [Al. naturae] esse dicitur, terrere parvulos, et in angulis garrire tenebrosis.
Hieronymus HOME

bsb4610.317

>>> Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, I
monumenta.ch > Hieronymus >

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik