monumenta.ch > Hieronymus > 117
Hieronymus, Epistularum selectio, 117. An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes
1 RETTULIT mihi quidam frater e Gallia se habere sororem virginem matremque viduam, quae in eadem urbe divisis habitarent cellulis et vel ob hospitii solitudinem vel custodiendas facultatulas praesules sibi quosdam clericos adsumpsissent, ut maiori dedecore iungerentur alienis, quam a se fuerant separatae.2 Cumque ego ingemescerem et multo plura tacendo quam loquendo significarem: Quaeso te, inquit, corripias eas litteris tuis et ad concordiam revoces, ut mater filiam, filia matrem agnoscat.3 Cui ego: Optimam, inquam, mihi iniungis provinciam, ut alienus conciliem, quas filius fraterque non potuit, quasi vero episcopalem cathedram teneam et non clausus cellula ac procul a turbis remotus vel praeterita plangam vitia vel vitare nitar praesentia.4 Sed et incongruum est latere corpore et lingua per orbem vagari.5 Et ille: Nimium, ait, formidolosus; ubi illa quondam constantia, in qua multo sale urbem defricans Lucilianum quippiam rettulisti? Hoc est, aio, quod me fugat et labra dividere non sinit.6 Postquam ergo arguendo crimina factus sum criminosus et iuxta tritum vulgi sermone proverbium iurantibus et negantibus cunctis me ames nec credo habere nec tango ipsique parietes in me maledicta resonarunt Et psallebant contra me, qui bibebant vinum, coactus malo tacere didici rectius esse arbitrans ponere custodiam ori meo et ostium munitum labiis meis, quam declinare cor in verba malitiae et, dum carpo vitia, in vitium detractions incurrere.7 Quod cum dixissem: Non est, inquit, detrahere verum dicere, nec privata correptio generalem doctrinam facit, cum aut rarus aut nullus sit, qui sub huius culpae reatum cadat.8 Quaeso ergo te, ne me tanto itinere vexatum frustra venisse patiaris.9 Scit enim dominus, quod post visionem sanctorum locorum hanc vel maxime causam habui, ut tuis litteris sorori me redderes et matri Et ego: Iam iam, inquam, quod vis, faciam; nam et epistulae transmarinae sunt et specialiter sermo dictatus raros potest invenire, quos mordeat.10 Te autem moneo, ut clam sermonem hunc habeas.11 Cumque portaveris pro viatico, si auditus fuerit, laetemur pariter; sin autem contemptus, quod et magis reor, ego verba perdiderim, tu itineris longitudinem.12 Primum scire vos cupio, soror ac filia, me non idcirco scribere, quia aliquid de vobis suspicer, sed, ne ceteri suspicentur, vestram orare concordiam.13 Alioquin - quod absit! - si peccati vos aestimarem glutino cohaesisse, numquam scriberem sciremque me surdis narrare fabulam.14 Deinde hoc obsecro, ut, si mordacius quippiam scripsero, non tam meae austeritatis putetis esse quam morbi.15 Putridae carnes ferro curantur et cauterio, venena serpentino pelluntur antidoto; quod satis dolet, maiori dolore expellitur.16 Ad extremum hoc dico, quod, etiam si conscientia vulnus non habeat, habet tamen fama ignominiam.17 Mater et filia, nomina pietatis, officiorum vocabula, vincula naturae secundaque post Deum foederatio, non est laus, si vos diligitis; scelus est, quod odistis.18 Dominus Iesus subiectus est parentibus suis: venerabatur matrem, cuius erat ipse pater, colebat nutricium, quem nutrierat, gestatumque se meminerat alterius utero, alterius brachiis.19 Unde et in cruce pendens commendat parentem discipulo, quam numquam ante crucem dimiserat.20 Tu vero, filia - iam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt - tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit venter angustus? Decem mensibus utero clausa vixisti, et uno die in uno cubiculo cum matre non duras? An oculos eius ferre non potes et, quia omnes motus tuos illa, quae genuit, quae aluit et ad hanc perduxit aetatem, facibus intellegit, testem domesticam fugis? Si virgo es, quid times diligentem custodiam? Si corrupta, cur non palam nubis? Secunda post naufragium tabula est, quod male coeperis, saltim hoc remedio temperare.21 Neque vero hoc dico, quo post peccatum tollam paenitentiam, ut, quod male coepit, male perseveret, sed quod desperem in istius modi copula divulsionem.22 Alioquin, si ad matrem migraveris post ruinam, facilius poteris cum ea plangere, quod per illius absentiam perdidisti.23 Quodsi adhuc integra es et non perdidisti, serva, ne perdas.24 Quid tibi necesse est in ea versari domo, in qua necesse habeas cotidie aut perire aut vincere? Quisquamne mortalium iuxta viperam securus somnos capit? Quae ut non percutiat, certe sollicitat.25 Securius est perire non posse quam iuxta periculum non perisse; in altero tranquillitas est, in altero gubernatio, ibi gaudemus, hic evadimus.26 Sed forte respondeas: Non bene morata mater est, res saeculi cupit, amat divitias, ignorat ieiunium, oculos stibio linit, vult compta procedere et nocet proposito meo nec possum cum huiusce modi vivere.27 Primum quidem, etiam si talis est, ut causaris, maius habebis praemium, si talem non deseras.28 Illa te diu portavit, diu aluit et difficiliores infantiae mores blanda pietate sustinuit.29 Lavit pannorum sordes et inmundo saepe foedata est stercore.30 Adsedit aegrotanti et, quae propter te sua fastidia sustinuerat, tua quoque passa est.31 Ad hanc perduxit aetatem; ut Christum amares, docuit.32 Non tibi displiceat eius conversatio, quae te sponso tuo virginem consecravit.33 Quodsi ferri non potest et delicias eius fugis atque, ut vulgo soletis dicere, saecularis est mater, habes alienas virgines, habes sanctum pudicitiae chorum.34 Quid matrem deserens eum eligis, qui suam forsitan sororem reliquit et matrem? Illa difficilis, sed iste facilis; illa iurgatrix, iste placabilis.35 Quem quaero utrum secuta sis an postea inveneris.36 Si secuta es, manifestum est, cur matrem reliqueris; si postea repperisti, ostendis, quid in matris hospitio non potueris invenire.37 Durus doctor et meo mucrone me vulnerans: Qui ambulat, inquit, simpliciter, ambulat confidenter.38 Tacerem, si me remorderet conscientia, et in aliis meum crimen non reprehenderem nec per trabem oculi mei alterius festucam viderem.39 Nunc autem, cum inter fratres procul habitans eorumque fruens contubernio honeste sub arbitris et videam raro et videar, inpudentissi mum est eius te verecundiam non sequi, cuius te sequi testeris exemplum.40 Quodsi dixeris: Et mihi sufficit conscientia mea; habeo Deum iudicem, qui meae vitae testis est; non curo, quid loquantur homines, audi apostolum scribentem: Providentes bona non solum coram Deo, sed etiam hominibus.41 Si quis te carpit, quod sis Christiana, quod virgo, ne cures, quod ideo dimiseris matrem, ut in monasterio inter virgines viveres; talis detractio laus tua est.42 Ubi non luxuria in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est.43 Illum enim praefers matri, quem praeferre iubetis et animae tuae.44 Quem si et ipsa praetulerit, et filiam te sentiet et sororem.45 Quid igitur? Scelus est sancti viri habere contubernium? Obtorto collo me in ius trahis, ut aut probem, quod nolo, aut multorum invidiam subeam.46 Sanctus vir numquam filiam a matre seiungit; utramque suspicit, utramque veneratur.47 Sit quamlibet sancta filia, mater vidua indicium castitatis est.48 Si coaevus tuus est ille nescio quis, matrem tuam honoret et suam; si senior, te ut filiam diligat et parentis subiciat disciplinae.49 Non expedit amborum famae plus te illum amare quam matrem, ne non videatur affectum in te eligere, sed aetatem.50 Et hoc dicerem, si fratrem monachum non haberes, si domesticis careres praesidiis; nunc vero, pro dolor, inter matrem atque germanum - et matrem viduam fratremque monachum - cur se alienus interserit? Bonum quidem est, ut te et filiam noveris et sororem; si autem utrumque non potes et mater quasi dura respuitur, saltim frater placeat.51 Si frater asperior est, mollior sit illa, quae genuit.52 Quid palles? Quid aestuas? Quid vultum rubore suffundis et frementibus labiis inpatientiam pectoris contestans? Non superat amorem matris et fratris nisi solus uxoris affectus.53 Audio praeterea te suburbana, villarum amoenitates cum adfinibus et cognatis et istius modi genus hominibus circumire.54 Nec dubito, quin vel consobrina vel soror sit, in quarum solacium novi generis ducaris adsecula - absit quippe, ut, quamvis proximi sint et cognati, virorum te suspicer captare consortia - obsecro ergo te, virgo, ut mihi respondeas: sola vadis in comitatu propinquorum an cum amasio tuo? Quamvis sis inpudens, saecularium oculis eum ingerere non audebis.55 Si enim hoc feceris, et te et illum familia universa cantabit, vos cunctorum digiti denotabunt, ipsa quoque soror aut adfinis sive cognata, quae in adulationem tui sanctum et nonnum coram te vocant, eum se paululum converterit, portentosum ridebit maritum.56 Sin autem sola ieris - quod et magis aestimo - utique inter servos adulescentes, inter maritas feminas atque nupturas, inter lascivas puellas et comatos linteatosque iuvenes furvarum vestium puella gradieris.57 Dabit tibi barbatulus quilibet manum, sustentabit lassam et pressis digitis aut temptabitur aut temptabit.58 Erit tibi inter viros matronasque convivium: expectabis aliena oscula, praegustatos cibos et absque seandalo tuo in aliis sericas vestes auratasque miraberis.59 In ipso quoque convivio, ut vescaris carnibus, quasi invita cogeris, ut vinum bibas, Dei laudabitur creatura, ut laves balneis, sordibus detrahetur; et omnes te, cum aliquid eorum, quae suadent, retraetans feceris, puram, simplicem, dominam et vere ingenuam conelamabunt.60 Personabit interim aliquis cantator ad mensam et inter psalmos dulci modulatione currentes, quoniam alienas non audebit uxores, te, quae custodem non habes, saepius respectabit.61 Loquetur nutibus et, quidquid metuet dicere, significabit affectibus.62 Inter has et tantas inlecebras voluptatum etiam ferreas mentes libido domat, quae maiorem in virginibus patitur famem, dum dulcius putat omne, quod nescit.63 Narrant gentilium fabulae cantibus sirenarum nautas in saxa praecipites et ad Orphei citharam arbores bestiasque ac silicum dura mollita.64 Difficile inter epulas servatur pudicitia.65 Nitens cutis sordidum ostentat animum.66 Legimus in scolis pueri - et spiritantia in plateis aera conspeximus - aliquem ossibus vix haerentem inlicitis arsisse amoribus et ante vita caruisse quam peste.67 Quid tu facies, puella sani corporis, delicata, pinguis, rubens, aestuans inter carnes, inter vina et balneas, iuxta maritas, iuxta adulescentulos? Etsi rogata non dederis, tamen formae putes testimonium, si rogeris.68 Libidinosa mens ardentius honesta persequitur et, quod non licet, dulcius suspicatur.69 Vestis ipsa vilis et pulla animi tacentis indicium est, si rugam non habeat, si per terram, ut altior videaris, trahatur, si de industria dissuta sit tunica, ut aliquid intus appareat operiatque, quod foedum est, et aperiat, quod formosum.70 Caliga quoque ambulantis nigella ac nitens stridore iuvenes ad se vocat.71 Papillae fasciolis conprimuntur et crispanti cingulo angustius pectus artatur.72 Capilli vel in frontem vel in aures defluunt.73 Pallidum interdum cadit, ut candidos nudet umeros, et, quasi videri noluerit, celat festina, quod volens retraxerat.74 Et quando in publico quasi per verecundiam operit faciem, lupa narum arte id solum ostendit, quod ostensum magis placere potest.75 Respondebis: Unde me nosti? et quomodo tam longe in me iactas oculos tuos? Fratris hoc tui mihi narravere lacrimae et intolerabiles per momenta singultus.76 Atque utinam ille mentitus sit et magis timens hoc quam arguens dixerit! Sed mihi crede, soror: nemo mentiens plorat.77 Dolet sibi praelatum iuvenem, non quidem comatum, non vestium sericarum, sed trossulum et in sordibus delicatum, qui ipse sacculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quicquid de publico necessarium est, dispensator et dominus et praeveniens officula servulorum, quem omnes rodant famuli, et quicquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse.78 Querulum servulorum genus est et, quantumcumque dederis, semper eis minus est.79 Non enim considerant de quanto, sed quantum detur, doloremque suum solis, quod possunt, detractationibus consolantur.80 Ille parasitum, iste inpostorem, hic heredipetam, alius novo quolibet appellat vocabulo.81 Ipsum iactant adsidere lectulo, obstetrices adhibere languenti, portare matulam, calefacere lintea, plicare fasciolas.82 Facilius mala credunt homines et quodcumque domi fingitur, rumor in publico fit.83 Nec mireris, si ancillae et servuli de vobis ista confingant, cum mater quoque id ipsum queratur et frater.84 Fac igitur, quod moneo, quod precor, ut primum matri, dehinc, si id fieri non potest, saltim fratri reconcilieris.85 Aut si ista tam cara nomina hostiliter detestaris, dividere ab eo, quem tuis diceris praetulisse.86 Si autem et hoc non potes - reverteris enim ad tuos, si illum possis deserere - vel honestius sodali tuo utere.87 Separentur domus vestrae dividaturque convivium, ne maledici homines sub uno tectulo vos manentes lectulum quoque criminentur habere communem.88 Potes et ad necessitates tuas, quale voluisti, habere solacium et aliqua ex parte publica carere infamia, quamquam cavenda sit macula, quae nullo nitro secundum Hieremiam, nulla fullonum herba lui potest.89 Quando vis, ut te videat - et inviset - adhibe arbitros amicos, libertos, servulos.90 Bona conscientia nullius oculos fugiet.91 Intret intrepidus, securus exeat.92 Taciti oculi et sermo silens et totius corporis habitus vel trepidationem interdum vel securitatem loquuntur.93 Aperi, quaeso, aures tuas et clamorem totius civitatis exaudi.94 Iam perdidisti vestra vocabula et mutuo ex vobis cognomina suscepistis: tu illius diceris et ille tuus.95 Hoc mater audit et frater paratique sunt et precantur vos sibi dividere et privatam vestrae coniunctionis infamiam laudem facere communem.96 Tu esto cum matre, sit ille cum fratre.97 Audentius diliges 1 sodalem fratris tui: honestius amabit mater amicum filii quam filiae suae.98 Quodsi nolueris, si mea monita rugata fronte contempseris, epistula tibi haec voce libera proclamabit: Quid alienum servum obsides? Quid ministrum Christi tuum famulum facis? Respice ad populum, singulorum facies intuere.99 Ille in ecclesia legit et te aspiciunt universi, nisi quod paene licentia coniugali de tua infamia gloriaris nec iam secreto dedecore potes esse contenta; procaeitatem libertatem vocas. 100 Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere.101 Iterum me malignum, iterum suspiciosum, iterum rumigerulum clamitas.102 Egone suspieiosus, egone malivolus, qui, ut in principio epistulae praefatus sum, ideo scripsi, quia non suspicabar, an tu negligens, dissoluta, eontemptrix, quae annis nata viginti et quinque adulescentem necdum bene barbatulum ita brachiis tuis quasi cassibus inclusisti? Optimum re vera paedagogum, qui te moneat, qui asperitate frontis exterreat et, quamquam in nullis aetatibus libido sit tuta, tamen vel cano capite ab aperta defendat ignominia! Veniet, veniet tempus - dies adlabitur, dum ignoras - et iste formosulus tuus, quia cito senescunt mulieres, maxime quae iuxta viros sunt, vel ditiorem reperiet vel iuniorem.103 Tunc te paenitebit pertinaciae, quando et rem et famam amiseris, quando, quod male iunctum fuerat, dividetur bene, nisi forte secura es et coalescente tanti temporis caritate discidium non vereris.104 Tu quoque, mater, quae propter aetatem maledicta non metuis, noli sic vindicari, ut pecces.105 Magis a te discat filia separari, quam tu ab illa disiungi.106 Habes filium et filiam et generum, immo contubernalem filiae tuae; quid quaeris aliena solacia et ignes iam sopitos suscitas? Honestius tibi est saltim culpam filiae sustentare quam occasionem tuae quaerere.107 Sit tecum filius monachus, pietatis viduitatisque praesidium.108 Quid tibi alienum hominem in ea praesertim domo, quae filium et filiam capere non potuit? Eius iam aetatis es, ut possis nepotes habere de filia.109 Invita ad te utrumque.110 Revertatur cum viro, quae sola exierat - virum dixi, non maritima; nemo calumnietur: sexum significare volui, ne coniugium - aut, si erubescit et retractat et domum, in qua nata est, arbitratur angustam, vos ad eius hospitiolum pergite.111 Quamvis artum sit, facilius potest matrem et fratrem capere quam alienum hominem, cum quo certe in uno cubiculo manere non poterat.112 Sint in una domo duae feminae, duo masculi.113 Sin autem et tertius ille γηροβοσκὸς tuus abire non vult et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater vester ac filius et sororem illis exhibebit et matrem.114 Alii vitricum et generum vocent, ille nutricium appellet et fratrem.115 Haec ad brevem lucubratiunculam celeri sermone dictavi volens desiderio postulantis satisfacere et quasi ad scholasticam materiam me exercens - eadem enim die mane pulsabat ostium, qui profecturus erat - simulque, ut ostenderem obtrectatoribus meis, quod et ego possim, quicquid venerit in buccam, dicere.116 Unde et de scripturis pauca perstrinxi nec orationem meam, ut in ceteris libris facere solitus sum, illarum floribus texui.117 Extemporalis est dictio et tanta ad lumen lucernulae facultate perfusa, ut notariorum manus lingua praecurreret et signa ac furta verborum volubilitas sermonis obrueret.118 Quod idcirco dixi, ut, qui non ignoscit ingenio, ignoscat vel tempori.
Hieronymus HOME
bnf446.29 bsb4610.317
monumenta.ch > Hieronymus > 117