monumenta.ch > Hieronymus > 107
   

Hieronymus, Epistularum selectio, 107. Ad Laetam De Institutione Filiae

1 BEATUS apostolus Paulus scribens ad Corinthios et rudem Christi ecclesiam sacris instruens disciplinis inter cetera mandata hoc quoque posuit dicens: Si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum ea, ne dimittat virum.2 Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore fideli et sanctificata est mulier infidelis in fratre.3 Alioquin filii vestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt.4 Si cui forte hactenus videbantur nimium disciplinae vincula laxata et praeceps indulgentia praeceptoris, consideret domum patris tui, clarissimi quidem et eruditissimi viri, sed adhuc ambulantis in tenebris, et intelleget consilium apostoli illuc profecisse, ut radicis amaritudinem dulcedo fructuum conpensaret et .5 vites virgulae balsama pretiosa sudarent.6 Tu es nata de inpari.7 matrimonio, de te et Toxotio meo Paula generata est.8 Quis hoc crederet, ut Albini pontificis neptis de repromissione matris nasceretur, ut praesente et gaudente avo parvulae adhuc lingua balbutiens alleluia resonaret et virginem Christi in suo gremio nutriret et senex? Bene et feliciter expectavimus.9 Sancta et fidelis domus unum sanctificat infidelem.10 Candidatus est fidei, quem filiorum et nepotum credens turba circumdat.11 Ego puto etiam ipsum Iovem, si habuisset talem cognationem, potuisse in Christum credere.12 Despuat licet et inrideat epistulam meam et me vel stultum vel insanum clamitet, hoc et gener eius faciebat, antequam crederet.13 Fiunt, non nascuntur Christiani.14 Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos.15 Si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltim verecundia.16 Hoc .17 Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem et eadem fide, qua meruisti filiam, et patrem recipias totaque domus beatitudine perfruaris sciens illud a domino repromissum: Quae apud homines inpossibilia, apud Deum possibilia sunt.18 Numquam est sera conversio.19 Latro de cruce transiit ad paradisum: Nabuchodonosor, rex Babylonius, post efferationem et cordis et corporis et beluarum in heremo convictum mentem recepit humanam.20 Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur, ante paucos annos propinquus vester Gracchus, nobilitatem patriciam nomine sonans, cum praefecturam regeret urbanam, nonne specu Mithrae et omnia portentuosa simulacra, quibus corax, nymphius, 1 miles, leo, Perses, heliodromus, pater initiantur, subvertit, fregit, excussit et his quasi obsidibus ante praemissis inpetravit baptismum Christi? Solitudinem patitur et in urbe gentilitas.21 Dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt; vexilla militum crucis insignia sunt, regum purpuras et ardentes diadematum gemmas patibuli salutaris pictura condecorat.22 Iam et Aegyptius Serapis factus est Christianus; Marnas Gazae luget inclusus et eversionem templi iugiter pertremescit.23 De India, Perside et Aethiopia monachorum cotidie turbas suscipimus.24 ; deposuit faretras Armenius, Huni discunt psalterium, Scythae fervent calore fidei; Getarum rutulus et flavus exercitus ecclesiarum circumfert tentoria et ideo forsitan contra nos aequa pugnat acie, quia pari religione confidunt.25 Paene lapsus sum ad aliam materiam et currente rota, dum urceum facere cogito, amphoram finxit manus.26 Propositum enim mihi erat sanctae Marcellae et tuis precibus invitato ad matrem, id est ad te, sermonem dirigere et docere, quomodo instruere Paululam nostram debeas, quae prius Christo est consecrata quam genita, quam ante votis quam utero suscepisti.27 Vidimus aliquid temporibus nostris de prophetalibus libris: Anna.28 sterilitatem alvi fecunditate mutavit, tu luctuosam fecunditatem vitalibus liberis conmutasti.29 Fidens loquor accepturam te filios, quae primum foetum domino reddidisti.30 Ista sunt primogenita, quae offeruntur in lege.31 Sic natus Samuel, sic ortus est Samson, sic Iohannes propheta ad introitum Mariae exultavit et lusit.32 Audiebat enim per os virginis verba domini pertonantis et de uteie matris in occursum eius gestiebat erumpere.33 Igitur, quae de repromissione nata est, dignam habeat ortu suo institutionem parentum.34 Samuel nutritur in templo, Iohannes in solitudine praeparatur.35 Ille sacro crine venerabilis est, vinum et siceram non bibit, adhuc parvulus cum Deo sermocinatur; hic fugit urbes, zona pellicia cingitur, locustis alitur et melle silvestri et in typum paenitentiae praedicat tortuosissimi animalis vestitus exuviis.36 Sic erudienda est anima, quae futura est templum domini.37 Nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem Dei pertinet.38 Turpia verba non intellegat, cantica mundi ignoret, adhuc tenera lingua psalmis dulcibus inbuatur.39 Procul sit aetas lasciva puerorum, ipsae puellae et pedisequae a saecularium consortiis arceantur, ne, quod mali didicerint, peius doceant.40 Fiant ei litterae vel buxeae vel eburneae et suis nominibus appellentur.41 Ludat in eis, ut et lusus eius eruditio sit, et non solum ordinem teneat litterarum, ut memoria nominum in canticum transeat, sed ipse inter se crebro ordo turbetur et mediis ultima, primis media misceantur, ut eas non sonu tantum, sed et visu noverit.42 Cum vero coeperit trementi manu stilum in cera dueere, vel alterius superposita manu teneri regantur articuli vel in tabella sculpantur elementa, ut per eosdem sulcos inclusa marginibus trahantur vestigia et foras non queant evagari.43 Syllabas iungat ad praemium, et, quibus illa aetas delectari potest, munusculis invitetur.44 Habeat et in discendo socias, quibus invideat, quarum laudibus mordeatur.45 Non est obiurganda, si tardior sit, sed laudibus excitandum ingenium; et vicisse se gaudeat et victam doleat.46 Cavendum in primis, ne oderit studia, ne amaritudo eorum percepta in infantia ultra rudes annos transeat.47 Ipsa nomina, per quae consuescet verba contexere, non sint fortuita, sed certa et coacervata de industria, prophetarum videlicet atque apostolorum, et omnis ab Adam patriarcharum series de Matheo Lucaque descendat, ut, dum aliud agit, futurae memoriae praeparetur.48 Magister probae aetatis et vitae atque eruditionis est eligendus nec, puto, erubescit doetus vir id facere vel in propinqua vel in nobili virgine, quod Aristoteles fecit in Philippi filio, ut ipse librariorum vilitate initia ei traderet litterarum.49 Non sunt contemnenda quasi parva, sine quibus magna constare non possunt.50 Ipse elementorum sonus et prima institutio praeceptoris aliter de erudito, aliter de rustico ore profertur.51 Unde et tibi est providendum, ne ineptis blanditiis feminarum dimidiata dicere filiam verba consuescas et in auro atque purpura ludere, quorum alterum linguae, alterum moribus officit, ne discat in tenero, quod ei postea dediscendum est.52 Gracchorum 1 eloquentiae multum ab infantia sermo matris scribitur contulisse, Hortensii 2 oratio in paterno sinu coaluit.53 Difficulter eraditur, quod rudes animi perbiberunt.54 Lanarum conchylia quis in pristinum candorem revocet? Rudis testa diu et saporem retinet et odorem, quo primum imbuta est.55 Graeca narrat historia Alexandrum, potentissimum regem orbisque domitorem, et in moribus et in incessu Leonidis, paedagogi sui, non potuisse carere vitiis, quibus parvulus adhuc fuerat infectus.56 Proclivis est enim malorum aemulatio et, quorum virtutem adsequi nequeas, cito imitere vitia.57 Nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciva, non garrula; habeat modestam gerulam, nutricium gravem.58 Cum avum viderit, in pectus eius transiliat, e collo pendeat, nolenti alleluia decantet.59 Rapiat eam avia, patrem risibus recognoscat, sit omnibus amabilis et universa propinquitas rosam ex se natam gaudeat.60 Discat statim, quam habeat et alteram aviam, quam amitam, cui imperatori, cui exercitui tiruncula nutriatur.61 Illas desideret, ad illas tibi minitetur abscessum.62 Ipse habitus et vestitus doceat eam, cui promissa sit.63 Cave ne aures perfores, ne cerusa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, ne collum margaritis et auro premas, ne caput gemmis oneres, ne capillum inrufes et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris.64 Habeat alias margaritas, quibus postea venditis emptura est pretiosissimum margaritum.65 Praetextata, nobilissima quondam femina, iubente viro Hymetio, qui patruus Eustochiae virginis fuit, habitum eius cultumque mutavit et neglectum crinem undanti gradu texuit vincere cupiens et virginis propositum et matris desiderium.66 Et ecce tibi eadem nocte cernit in somnis venisse ad se angelum terribili facie minitantem poenas et haec verba frangentem: Tune ausa es viri imperium praeferre Christo? Tu caput virginis Dei sacrilegis adtrectare manibus? Quae iam nunc arescent, ut sentias excruciata, quid feceris, et finito mense quinto ad inferna ducaris.67 Sin autem perseveraveris in scelere, et marito simul orbaberis et filiis.68 Omnia per ordinem expleta sunt et seram miserae paenitentiam velox signavit interitus.69 Sic ulciscitur Christus violatores templi sui, sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit.70 Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod domino spopondisti.71 Heli sacerdos offendit dominum ob vitia liberorum; episcopus fieri non potest, qui filios habuerit luxuriosos et non subditos.72 At e contrario de muliere scribitur, quod salva fiet per filiorum generationem, si permanserit in fide et caritate et sanctificatione cum pudicitia.73 Si perfecta aetas et si iuris inputatur parentibus, quanto magis lactans et fragilis et quae iuxta sententiam domini ignorat dexteram aut sinistram, id est boni ac mali nescit differentiam! Sollicita provides, ne filia percutiatur a vipera; cur non eadem cura provideas, ne feriatur a malleo universae terrae, ne bibat de aureo calice Babylonis, ne egrediatur cum Dina et velit videre filias regionis alienae, ne ludat pedibus, ne trahat tunicas? Venena non dantur nisi melle circumlita et vitia non decipiunt nisi sub specie umbraque virtutum.74 Et quomodo, inquies, peccata patrum filiis non redduntur nec filiorum parentibus, sed anima quae peccaverit, ipsa morietur? Hoc de his dicitur, qui possunt sapere, de quibus in evangelio scriptum est: Aetatem habet, pro se loquatur.75 Qui autem parvulus est et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat et Pythagorae litterae eum perducant ad bivium, tam mala eius quam bona parentibus inputantur, nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati et non scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant, qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium maiorum lucrum est.76 Offerre necne filiam potestatis tuae fuit, quamquam alia sit tua condicio, quae prius eam vovisti, quam conceperis; ut autem oblatam neglegas, ad periculum tuum pertinet.77 Qui claudam et mutilam et qualibet sorde maculatam obtulerit hostiam, sacrilegii reus est; quanto magis, qui partem corporis sui et inlibatae animae puritatem regiis amplexibus parat, si negligens fuerit, punietur! Postquam grandicula esse coeperit et in exemplum sponsi sui crescere sapientia, aetate et gratia apud Deum et homines, pergat cum parentibus ad templum veri patris, sed cum illis non egrediatur e templo.78 Quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum et nusquam alibi reperiant nisi in adyto scripturarum prophetas et apostolos de spiritalibus nuptiis sciscitantem.79 Imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo suo repperit et ideo forsitan timore perterrita est, quia virum, quem non solebat, aspexit.80 Aemuletur eam, de qua dicitur: Omnis gloria filiae regis ab intus; loquatur et ipsa electo caritatis iaculo vulnerata: Introduxit me rex in cubiculum suum.81 Nunquam exeat foras, ne inveniant eam, qui circumeunt civitatem, ne percutiant et vulnerent et auferentes theristrum pudicitiae nudam in sanguine derelinquant; quin potius, cum aliquis ostium eius pulsaverit, dicat: Ego murus et ubera mea turris.82 Lavi pedes meos, non possum inquinare eos.83 Non vescatur in publico, id est in parentum convivio, nec videat cibos, quos desideret.84 Et licet quidam putent maioris esse virtutis praesentem contemnere voluptatem, tamen ego securioris arbitror continentiae nescire, quod quaeras.85 Legi quondam in scholis puer: Aegre reprehendas, quod sinas consuescere.86 Discat iam tunc et vinum non bibere, in quo est luxuria.87 Ante_annos robustae aetatis periculosa est teneris gravis abstinentia.88 Usque ad id tempus, si necessitas postularit, et balneas adeat et vino modico utatur propter stomachum et carnium edulio sustentetur, ne prius deficiant pedes, quam currere incipiant.89 Et haec dico iuxta indulgentiam, non iuxta imperium, timens debilitatem, non docens luxuriam.90 Alioquin, quod Iudaica superstitio ex parte facit in eiuratione quorundam animalium atque escarum, quod Indorum Bragmanae et Aegyptiorum gymnosophistae in polentae et orizae et pomorum solo observant cibo, cur virgo Christi non faciat in toto? Si tanti vitrum, quare non maioris sit pretii margaritum? Quae nata est ex repromissione, sic vivat, ut illi vixerunt, qui de repromissione generati sunt.91 Aequa gratia aequum habeat et laborem.92 Surda sit ad organa: tibia, lyra et cithara cur facta sint, nesciat.93 Reddat tibi pensum cotidie scripturarum certum.94 Ediscat Graecorum versuum numerum.95 Sequatur statim et Latina eruditio; quae si non ab initio os tenerum conposuit, in peregrinum sonum lingua corrumpitur et externis vitiis sermo patrius sordidatur.96 Te habeat magistram, te rudis miretur infantia.97 Nihil in te et in patre suo videat, quod si fecerit, peccet.98 Memento vos parentes virginis et magis eam exemplis docere posse quam voce.99 Cito flores pereunt, cito violas et lilia et crocum pestilens aura corrumpit.100 Numquam absque te procedat in publicum, basilicas martyrum et ecclesias sine matre non adeat.101 Nullus ei iuvenis, nullus cincinnatus adrideat.102 Vigiliarum dies et sollemnes pernoctationes sic virguncula nostra celebret, ut ne transversum quidem unguem a matre discedat.103 Nolo de ancillulis suis aliquam plus diligat, cuius crebro auribus insusurret.104 Quicquid uni loquitur, hoc omnes sciant.105 Placeat ei comes non compta atque formosa, quae liquido gutture carmen dulce moderetur, sed gravis, pallens, sordidata, subtristis.106 Praeponatur ei probae fidei et morum ac pudicitiae virgo veterana, quae illam doceat et adsuescat exemplo ad orationem et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere, tertia, sexta, nona hora quasi bellatricem Christi stare in acie accensaque lucernula reddere sacrificium vespertinum.107 Sic dies transeat, sic nox inveniat laborantem.108 Orationi lectio, lectioni succedat oratio.109 Breve videbitur tempus, quod tantis operum varietatibus occupatur.110 Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calatum, rotare fusum, stamina pollice ducere.111 Spernat bombycum telas, Serum vellera et aurum in fila lentescens.112 Talia vestimenta paret, quibus pellatur frigus, non quibus corpora vestita nudentur.113 Cibus eius holusculum sit et simila raroque pisciculi.114 Et ne gulae praecepta longius traham, de quibus in alio loco plenius sum locutus, sic comedat, ut semper esuriat, ut statim post cibum possit legere, orare, psallere.115 Displicent mihi in teneris vel maxime aetatibus longa et inmoderata ieiunia, quibus iunguntur ebdomades et oleum in cibo ac poma vitantur.116 Experimento didici asellum in via, cum lassus fuerit, diverticula quaerere.117 Faciant hoc cultores Isidis et Cybelae, qui gulosa abstinentia Fasides aves et fumantes turtures vorant, ne scilicet Cerealia dona contaminent.118 Hoc in perpetuo ieiunio praeceptum sit, ut longo itineri vires perpetes supparentur, ne in prima mansione currentes corruamus in mediis.119 Ceterum, ut ante scripsi, in quadragesima continentiae vela pandenda sunt et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus, quamquam alia sit condicio saecularium, alia virginum ac monachorum.120 Saecularis homo in quadragesima ventris ingluviem decoquit et in coclearum morem suo victitans suco futuris dapibus ac saginae aqualiculum parat; virgo et monachus sic in quadragesima suos emittant equos, ut sibi meminerint semper esse currendum.121 Finitus labor maior, infinitus moderatior est; ibi enim respiramus, hic perpetuo incedimus.122 Si quando ad suburbana pergis, domi filiam non relinquas; nesciat sine te nec possit vivere; cum sola fuerit, pertremescat.123 Non habeat conloquia saecularium, non malarum virginum contubernia, non intersit nuptiis servulorum nec familiae perstrepentis lusibus misceatur.124 Scio praecepisse quosdam, ne virgo Christi cum eunuchis lavet, ne cum maritis feminis, quia alii non deponant animos virorum, aliae tumentibus uteris praeferant foeditatem.125 Mihi omnino in adulta virgine lavacra displicent, quae se ipsam debet erubescere et nudam videre non posse.126 Si enim vigiliis et ieiuniis macerat corpus suum et in servitutem redigit, si flammam libidinis et incentiva ferventis aetatis extinguere cupit continentiae frigore, si adpetitis sordibus turpare festinat naturalem pulchritudinem, cur c contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat? Pro gemmis aut serico divinos codices amet, in quibus non auri et pellis Babyloniae vermiculata pictura, sed ad fidem placeat emendata et erudita distinctio.127 Discat primum Psalterium, his se canticis avocet, et in Proverbiis Salomonis erudiatur ad vitam.128 In Ecclesiaste consuescat calcare, quae mundi sunt; in Iob virtutis et patientiae exempla sectetur.129 Ad Evangelia transeat numquam ea positura de manibus; Apostolorum Acta et Epistulas tota cordis inbibat voluntate.130 Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletarit, mandet memoriae Prophetas et Heptateuchum et Regum ac Paralipomenon libros Hesdraeque et Hester volumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum, ne, si in exordio legerit, sub carnalibus verbis spiritalium nuptiarum epithalamium non intellegens vulneretur.131 Caveat omnia apocrypha et, si quando ea non ad signorum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse, quorum titulis praenotantur, multaque his admixta vitiosa et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere.132 Cypriani opuscula semper in manu teneat, Athanasii epistulas et Hilarii libros inoffenso decurrat pede.133 Illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillet; ceteros sic legat, ut magis iudicet quam sequatur.134 Respondebis: Quomodo haec omnia mulier saecularis in tanta frequentia hominum Romae custodire potero? Noli ergo subire onus, quod ferre non potes, sed, postquam ablactaveris eam cum Isaac et vestieris cum Samuhele, mitte aviae et amitae.135 Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Iesu vagientis inpone.136 Nutriatur in monasterio, sit inter virginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, vivat angelice, sit in carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet et, ut cetera taceam, certe te liberet servandi difficultate et custodiae periculo.137 Melius est tibi desiderare absentem quam pavere ad singula, cum quo loquatur, quid loquatur, cui adnuat, quem libenter aspiciat.138 Trade Eustochio parvulam, cuius nunc et ipse vagitus pro te oratio est, trade comitem, futuram sanctitatis heredem.139 Illam videat, illam amet, illam primis miretur ab annis, cuius et sermo et habitus et incessus doctrina virtutum est.140 Sit in gremio aviae, quae repetat in nepte, quidquid praemisit in filia, quae longo usu didicit nutrire.141 docere, servare virgines, in cuius corona centenarii cotidie numeri castitas texitur.142 Felix virgo, felix Paula Toxotii, quae per aviae amitaeque virtutes nobilior est sanctitate quam genere! O si tibi contingeret videre socrum et cognatam tuam et in parvis corpusculis ingentes animos intueri! Pro insita tibi pudicitia non ambigerem, quin praecederes filiam et primam Dei sententiam secunda evangelii lege mutares.143 Ne tu parvi penderes aliorum desideria liberorum et te ipsa magis offerres Deo! Sed quia tempus est amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus et uxor non habet potestatem corporis sui et unusquisque in ea vocatione, qua vocatus est, in ea permaneat in domino, et, qui sub iugo est, sic debet currere, ne in luto comitem derelinquat, totum redde in subole, quod in te interim distulisti.144 Anna filium, quem Deo voverat, postquam obtulit tabernaculo, numquam recepit indecens arbitrata, ut futurus propheta in huius domo cresceret, quae adhuc alios filios habere cupiebat.145 Denique, postquam concepit et peperit, non est ausa ad templum accedere et vacua apparere coram domino, nisi prius redderet, quod debebat, talique immolato sacrificio reversa domum quinque liberos sibi genuit, quia primogenitum Deo peperat.146 Miraris felicitatem sanctae mulieris? Imitare fidem.147 Ipse, si Paulam miseris, balbutientia senex verba formabo multo gloriosior mundi philosopho, qui non regem Macedonum Babylonio periturum veneno, sed ancillam et sponsam Christi erudiam regnis caelestibus offerendam.
Hieronymus HOME

bnf446.29 bsb4610.317

   
monumenta.ch > Hieronymus > 107