monumenta.ch > Hieronymus > 77
   

Hieronymus, Epistularum selectio, 77. Ad Oceanum De Morte Fabiolae

1 PLURES anni sunt, quod super dormitione Blesillae Paulam, venerabilem feminam, recenti adhuc vulnere consolatus sum.2 Quartae aestatis circulus volvitur, ex quo ad Heliodorum episcopum Nepotiani scribens epitaphium, quidquid habere irium potui, in illo tunc dolore consumpsi.3 Ante hoc ferme biennium Pammachio meo pro subita peregrinatione Paulinae brevem epistulam dedi erubescens ad disertissimum virum plura loqui et ei sua ingerere, ne non tam consolari amicum viderer, quam stulta iactantia docere perfectum.4 Nunc mihi, fili Oceane, volenti et ultro adpetenti debitum munus inponis, quod pro novitate virtutum veterem materiam novam faciam.5 In illis enim vel parentis affectus vel maeror avunculi vel desiderium mariti temperandum fuit et pro diversitate personarum diversa de scripturis adhibenda medicina.6 In praesentiarum tradis mihi Fabiolam, laudem Christianorum, miraculum gentilium, luctum pauperum, solacium monachorum.7 Quidquid primum adripuero, sequentium conparatione vilescit.8 Ieiunium praedicem? Praevertunt elemosynae.9 Humilitatem laudem? Maior est ardor fidei.10 Dicam adpetitas sordes et in condemnationem vestium sericarum plebeium cultum et servilia indumenta quaesita? Plus est animum deposuisse quam cultum.11 Difficilius adrogantia quam auro caremus et gemmis.12 His enim abiectis interdum gloriosis tumemus sordibus et vendibilem paupertatem populari aurae offerimus.13 Celata virtus et in conscientiae fota secreto Deum solum iudicem respicit.14 Unde novis mihi est efferenda praeconiis et ordine rhetorum praetermisso tota de conversionis ac paenitentiae incunabulis adsumenda.15 Alius forsitan scholae memor Quintum Maximum, Unus qui nobis cunctando restituit rem, et totam Fabiorum gentem proferret in medium, diceret pugnas, describeret proelia et per tantae nobilitatis gradus Fabiolam venisse iactaret, ut, quod in virga non poterat, in radicibus demonstrareret.16 Ego, diversorii Bethlemitici et praesepis dominici amator, in quo virgo puerpera Deum fudit infantem, ancillam Christi non de nobilitate veteris historiae, sed de ecclesiae humilitate producam.17 Et quia statim in principio quasi scopulus quidam et procella mihi obtrectatorum eius opponitur, quod secundum sortita matrimonium prius reliquerit, non laudabo conversam, nisi ream absolvero.18 Tanta prior maritus vitia habuisse narratur, ut ne scortum quidem et vile mancipium ea sustinere posset.19 Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire discidii quam quandam corporis sui infamare partem et maculas eius detegere.20 Hoc solum proferam, quod verecundae matronae et Christianae satis est.21 Praecepit dominus uxorem non debere dimitti excepta causa fornicationis et, si dimissa fuerit, manere innuptam.22 Quidquid viris iubetur, hoc consequenter redundat ad feminas.23 Neque enim adultera uxor dimittenda est et vir moechus tenendus.24 Si qui meretrici iungitur, unum corpus facit, ergo et, quae scortatori inpuroque sociatur, unum cum eo corpus efficitur.25 Aliae sunt leges Caesarum, aliae Christi; aliud Papinianus, aliud Paulus noster praecipit.26 Apud illos in viris pudicitiae frena laxantur et solo stupro atque adulterio condemnato passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur, quasi culpam dignitas faciat, non voluptas.27 Apud nos, quod non licet feminis, aeque non licet viris et eadem servitus pari condicione censetur.28 Dimisit ergo, ut aiunt, vitiosum; dimisit illius et illius criminis noxium; dimisit - paene dixi, quod clamante vicinia uxor non sola prodidit.29 Sin autem arguitur, quare repudiato marito non innupta permanserit, facile culpam fatebor, dum tamen referam necessitatem.30 Melius est, inquit apostolus, nubere quam uri.31 Adulescentia erat, viduitatem suam servare non poterat.32 Videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et se vinctam atque captivam ad coitum trahi.33 Melius arbitrata est aperte confiteri inbecillitatem suam et umbram quandam miserabilis subire coniugii quam sub gloria univirae exercere meretricium.34 Idem apostolus vult viduas adulescentulas nubere, filios procreare, nullam dare occasionem maledicti gratia.35 Et protinus, cur hoc velit, exponit: Iam enim quaedam abierunt retro Satanas.36 Igitur et Fabia, quia persuaserat sibi et putabat virum iure a se dimissum nec evangelii vigorem noverat, in quo nubendi universa causatio viventibus viris feminis Christianis amputatur, dum multa diaboli vitat vulnera, unum incauta vulnus accepit.37 Sed quid ego in abolitis et antiquis moror quaerens excusare culpam, cuius paenitentiam ipsa confessa est? Quis hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semet reversa, quo tempore solent viduae neglegentes iugo servitutis excusso agere se liberius, adire balneas, volitare per plateas, vultus circumferre meretricios, saccum indueret, errorem publice fateretur, et tota urbe spectante Romana ante diem paschae in basilica quondam Laterani, qui Caesariano truncatus est gladio, staret in ordine paenitentum, episcopo et presbyteris et omni populo conlacrimanti sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret? Quae peccata fletus iste non purget? Quas inveteratas maculas haec lamenta non abluant? Petrus trinam nega tionem trina confessione delevit.38 Aaron sacrilegium et conflatum ex auro vituli caput fraternae correxere preces.39 David, sancti et mansuetissimi viri, homicidium pariter et adulterium septem dierum emendavit fames.40 Iacebat in terra, volutabatur in cinere et oblitus regiae potestatis lumen quaerebat in tenebris illumque tantum respiciens, quem offenderat, lacrimabili voce dicebat: Tibi soli peccavi et malum coram te feci, et: Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me.41 Atque ita factum est, ut, qui me prius docuerat virtutibus suis, quomodo stans non caderem, doceret per paenitentiam, quomodo cadens resurgerem.42 Quid tam inpium legimus inter reges quam Achab, de quo scriptura dicit: Non fuit alius talis ut Achab, qui venumdatus est, ut faceret malum in conspectu domini.43 Hic, cum pro sanguine Nabuthae correptus fuisset ab Helia et audisset iram domini per prophetam: Occidisti, insuper et possedisti, et: Ecce ego inducam super te mala et demetam posteriora tua, et reliqua, Scidit vestimenta sua et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque in sacco et ambulabat demisso capite.44 Tunc factus est sermo domini ad Heliam Thesbiten dicens: Nonne vidisti humilitatem Achab coram me? Quia ergo humilitatus est in timore mei, non inducam malum in diebus eius.45 O felix paenitentia, quae ad se Dei traxit oculos, quae furentem .46 sententiam domini confesso errore mutavit! Hoc idem et Manassen in Paralipomenon et Nineven fecisse legimus in pro pheta, publicanum quoque in evangelio, e quibus primus non solum indulgentiam, sed et regnum recipere meruit, alius inpendentem Dei fregit iram, tertius pectus verberans pugnis oculos non levabat ad caelum et multo iustificatior recessit humili confessione vitiorum quam superba pharisaeus iactatione virtutum.47 Non est loci huius, ut paenitentiam praedicem et quasi contra Montanum Novatumque scribens dicam illam hostiam domini esse placabilem et sacrificium Deo spiritum contribulatum et: Malo paenitentiam peccatoris quam mortem, et: Exsurge, exsurge, Hierusalem, et multa alia, quae prophetarum clangunt tubae.48 Hoc unum loquar, quod et legentibus utile sit et praesenti causae conveniat.49 Non est confusa dominum in terris et ille eam non confundetur in caelo.50 Aperuit cunctis vulnus suum et decolore in corpore cicatricem flens Roma conspexit.51 Dissuta habuit latera, nudum caput, clausum os.52 Non est ingressa ecclesiam domini, sed extra castra cum Maria, sorore Moysi, separata consedit, ut, quam sacerdos eiecerat, ipse revocaret.53 Descendit de solio deliciarum suarum, accepit molam, fecit farinam et discalciatis pedibus transivit fluenta lacrimarum.54 Sedit super carbonis ignis; hi ei fuere in adiutorium.55 Faciem, per quam secundo viro placuerat, verberabat, oderat gemmas, linteamina videre non poterat, orna menta fugiebat.56 Sic dolebat, quasi adulterium commisisset et multis inpendiis medicaminum unum vulnus sanare cupiebat.57 Diu morati sumus in paenitentia, in qua velut in vadosis locis resedimus, ut maior nobis et absque ullo inpedimento se laudum eius campus aperiret.58 Recepta sub oculis omnis ecclesiae communione quid fecit? Scilicet in die bona malorum oblita est et post naufragium rursum temptare voluit pericula navigandi? Quin potius omnem censum, quem habere poterat - erat autem amplissimus et respondens generi eius - dilapidavit ac vendidit et in pecunia congregatum usibus pauperum praeparavit.59 Et primo omnium νοσοκομεῖν instituit, in quo aegrotantes colligeret de plateis et consumpta languoribus atque inedia miserorum membra refoveret.60 Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes? Quotiens morbo regio et paedore confectos numeris suis portavit? Quotiens lavit purulentam vulnerum saniem, quam alius aspicere non audebat? Praebebat cibos propria manu et spirans cadaver sorbitiunculis inrigabat.61 Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere huiusce modi misericordiam per aliena ministeria et clementes esse pecunia, non manu.62 Quos equidem non reprobo et teneritudinem animi nequaquam interpretor infidelitatem; sed, sicut inbecillitati stomachi veniam tribuo, sic perfectae mentis ardorem in caelum laudibus fero.63 Magna fides ista contemnit; scit, quid in Lazaro dives purpuratus aliquando non fecerit, quali superba mens retributione damnata sit.64 Ille, quem despicimus, quem videre non possumus, ad cuius intuitum vomitus nobis erumpit, nostri similis est, de eodem nobiscum formatus luto, isdem conpactus elementis.65 Quidquid patitur, et nos pati possumus.66 Vulnera eius aestimemus propria et omnis animi in alterum duritia clementi in nosmet ipsos cogitatione frangetur.67 Non, mihi si linguae centum sint oraque centum.68 Ferrea vox, Omnia morborum percurrere nomina possim, quae Fabiola in tanta miserorum refrigeria commutavit, ut multi pauperum sani languentibus inviderent.69 Quamquam illa simili liberalitate erga clericos et monachos ac virgines fuerit - quod monasterium non illius opibus sustentatum est? Quem nudum et clinicum non Fabiolae vestimenta texerunt? In quos se indigentium eius non effudit praeceps et festina largitio? Angusta misericordiae Roma fuit; peragrabat ergo insulas.70 Etruscum mare Vulscorumque provinciam et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel proprio corpore vel transmissa per fideles ac sanctos viros munificentia circuibat.71 Unde repente et contra opinionem omnium Hierosolymam navigavit, ubi multorum excepta concursu nostro parumper usa est hospitio; cuius societatis recordans videor mihi adhuc videre, quam vidi.72 Iesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus et veluti quandam famem satiare desiderans per prophetas, evangelia psalmosque currebat quaestiones proponens et solutas recondens in scriniolo pectoris sui! Nec vero satiabatur audiendi cupidine, sed addens scientiam addebat dolorem, et, quasi oleum flammae adiceres, maioris ardoris fomenta capiebat.73 Quodam die, cum in manibus Moysi Numeros teneremus, et me verecunde rogaret, quid sibi vellet nominum tanta congeries, cur singulae tribus in aliis atque in aliis locis varie iungerentur, quomodo Balaam ariolus sic futura Christi mysteria prophetarit, ut nullus propemodum prophetarum tam aperte de eo vaticinatus sit, respondi, ut potui, et visus sum interrogationi eius satisfacere.74 Re volvens ergo librum pervenit ad eum locum, ubi catalogus describitur omnium mansionum, per quas de Aegypto egrediens populus pervenit usque ad fluenta Iordanis.75 Cumque causas et rationes quaereret singularum, in quibusdam haesitavi, in aliis inoffenso cucurri pede, in plerisque simpliciter ignorantiam confessus sum.76 Tunc vero magis coepit urguere et, quasi mihi non liceret nescire, quod nescio, expostulare ac se indignam tantis mysteriis dicere.77 Quid plura? Extorsit mihi negandi verecundia, ut proprium ei opus huiusce modi disputatiunculae pollicerer, quod usque in presens tempus, ut nunc intellego, domini voluntate dilatum redditur memoriae illius, ut sacerdotalibus prioris ad se voluminis induta vestibus per mundi huius solitudinem gaudeat se ad terram repromissionis aliquando venisse.78 Verum, quod coepimus, persequamur.79 Quaerentibus nobis dignum tantae feminae habitaculum, cum ita solitudinem cuperet, ut diversorio Mariae carere nollet, ecce subito discurrentibus nuntiis oriens totus intremuit, ab ultima Maeotide inter glacialem Tanain et Massagetarum immanes populos, ubi Caucasi rupibus feras gentes Alexandri claustra cohibent, erupisse Hunorum examina, quae pernicibus equis huc illucque volitantia caedis pariter ac terroris cuncta conplerent.80 Aberat tunc Romanus exercitus et bellis civilibus in Italia tenebatur.81 Hanc gentem Herodotus refert sub Dario, rege Medorum, viginti annis Orientem tenuisse captivum et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annuum exegisse vectigal.82 Avertat Iesus ab orbe Romano tales ultra bestias! Insperati ubique aderant et famam celeritate vincentes non religioni, non dignitatibus, non aetati, non vagienti miserebantur infantiae.83 Cogebantur mori, qui dudum vivere coeperant et nesci entes malum suum inter hostium manus ac tela ridebant.84 Consonus inter omnes rumor petere eos Hierosolymam et ob nimiam auri cupiditatem ad hanc urbem concurrere.85 Muri neglecti pacis incuria sarciebantur Antiochiae; Tyrus volens a terra abrumpere insulam quaerebat antiquam.86 Tunc et nos conpulsi sumus parare naves, esse in litore, adventum hostium praecavere et saevientibus ventis magis barbaros metuere quam naufragium, non tam propriae saluti quam virginum castimoniae providentes.87 Erat in illo tempore quaedam apud nos dissensio et barbarorum pugnam domestica bella superabant.88 Nos in Oriente tenuerunt iam fixae sedes et inveteratum locorum sanctorum desiderium; illa, quia tota in sarcinis erat et in omni orbe peregrina, reversa est ad patriam, ut ibi pauper viveret, ubi dives fuerat, manens in alieno, quae multos prius hospites habuit, et - ne sermonem longius traham - in conspectu Romanae urbis pauperibus erogaret, quod illa teste vendiderat.89 Nos hoc tantum dolemus, quod pretiosissimum de sanctis locis monile perdidimus.90 Recepit Roma, quod amiserat, ac procax et maledica lingua gentilium oculorum testimonio confutata est.91 Laudent ceteri misericordiam eius, humilitatem, fidem: ego ardorem animi plus laudabo.92 Librum, quo Heliodorum quondam iuvenis ad heremum cohortatus sum, tenebat memoriter, et Romana cernens moenia inclusam se esse plangebat.93 Oblita sexus, fragilitatis inmemor ac solitudinis tantum cupida ibi erat, ubi animo morabatur.94 Non poterat teneri consiliis amicorum: ita ex urbe quasi de vinculis gestiebat erumpere.95 Dispensationem pecuniae et cautam distributionem genus infidelitatis vocabat.96 Non aliis elemosynam tribuere, sed suis pariter effusis ipsa pro Christo stipes optabat accipere.97 Sic festinabat, sic inpatiens erat morarum, ut illam crederes profecturam.98 Itaque, dum semper paratur, mors eam invenire non potuit inparatam.99 Inter laudes feminae subito mihi Pammachius meus exoritur.100 Paulina dormit, ut ipse vigilet; praecedit maritum, ut Christo famulum derelinquat.101 Hic heres uxoris et hereditatis alii possessores.102 Certabant vir et femina, quis in portu Abrahae tabernaculum Ageret, et haec erat inter utrumque contentio, quis humanitate superaret.103 Vicit uterque et uterque superatus est.104 Ambo se victos et victores fatentur, dum, quod alter cupiebat, uterque perfecit.105 Iungunt opes, sociant voluntates, ut, quod aemulatio dissipatura erat, concordia cresceret.106 Necdum dictum, iam factum: emitur hospitium et ad hospitium turba concurrit.107 Non est enim labor in Iacob nec dolor in Israhel.108 Adducunt maria, quos in gremio suo terra suscipiat.109 Mittit Roma properantes, quos navigaturos litus molle confoveat.110 Quod Publius semel fecit in insula Melita erga unum apostolum et - ne contradictioni locum tribuam - in una nave, hoc isti et frequenter faciunt et in plures.111 Nec solum inopum necessitas sustentatur, sed prona in omnes munificentia aliquid et habentibus providet.112 Xenodochium in portu Romano situm totus pariter mundus audivit.113 Sub una aestate didicit Britania, quod Aegyptus et Parthus agnoverant vere.114 Quod scriptum est: Timentibus dominum omnia cooperantur in bonum, in obitu tantae feminae vidimus conprobatum.115 Quodam praesagio futurorum ad multos scripserat monachos, ut venirent et grave onore laborantem absolverent faceretque sibi de iniquo mammona amicos, qui eam reciperent in aeterna tabernacula.116 Venerunt, amici facti sunt: dormivit illa - quod voluit - et deposita tandem sarcina levior volavit ad caelos.117 Quantum haberet viventis Fabiolae Roma miraculum, in mortua demonstravit.118 Necdum spiritum exalaverat necdum debitam Christo reddiderat animam, Et iam fama volans, tanti praenuntia luctus, totius urbis populos exequias congregabat.119 Sonabant psalmi et aurata tecta templorum reboans in sublime alleluia quatiebat.120 Hic iuvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes Femineas et facta ferant.121 Non sic Furius de Gallis, non Papirius de Samnitibus, non Scipio de Numantia, non Pompeius de Ponti gentibus triumphavit.122 Illi corpora vicere, haec spiritales nequitias subiugavit.123 Audio: praecedentium turmas et catervatim exequias eius multitudinem fluctuantem non plateae, non porticus, non inminentia desuper tecta capere poterant prospectantes.124 Tunc suos in unum populos Roma conspexit: favebant sibi omnes in gloria paenitentis.125 Nec mirum, si de eius salute homines exultarent, de cuius conversione angeli laetabantur in caelo.126 Hoc tibi, Fabiola, ingenii mei senile munus, has officiorum inferias dedi.127 Laudavimus virgines, viduas ac maritatas, quarum semper fuere candida vestimenta, quae sequuntur agnum, quocumque vadit.128 Felix praeconium, quod nulla totius vitae sorde maculatur! Procul livor, facessat invidia.129 Si pater familias bonus est, quare oculus noster malus? Quae inciderat in latrones, Christi humeris reportata est.130 Multae mansiones sunt apud patrem.131 Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia.132 Cui plus dimittitur, plus amat.
Hieronymus HOME

bnf446.29 bsb4610.317

   
monumenta.ch > Hieronymus > 77