monumenta.ch > Hieronymus > 52
   

Hieronymus, Epistularum selectio, 52. Ad Nepotianum Presbyterum

1 PETIS, Nepotiane carissime,litteris transmarinis et crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram praecepta vivendi et, qua ratione is, qui saeculi militia derelicta vel monachus coeperit esse vel clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum diverticula rapiatur.2 Dum essem adulescens, immo paene puer, et primos impetus lascivientis aetatis heremi duritia refrenarem, scripsi ad avunculum tuum, sanctum Heliodorum, exhortatoriam epistulam plenam lacrimis querimoniisque et quae deserti sodalis monstraret affectum.3 Sed in illo opere pro aetate tunc lusimus et calentibus adhuc rhetorum studiis atque doctrinis quaedam scolastico flore depinximus.4 Nunc iam cano capite et fronte, ad instar boum pendentibus a mento palearibus: Frigidus obsistit circum praecordia sanguis; unde et in alio loco idem poeta canit: Omnia fert actas, animum quoque; et post modicum: Nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Moerim Iam fugit.5 Quod ne de gentili tantum litteratura proferre videamur, divinorum voluminum sacramenta cognosce.6 David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigente non poterat calefieri Quaeritur itaque puella de universis finibus Israhel Abisag Somanitis, quae cum rege dormiret et senile corpus calefaceret.7 Nonne tibi videtur, si occidentem sequaris litteram, vel figmentum esse de mimo vel Atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis et nisi conplexu adulescentiae non tepescit.8 Vivebat adhuc Bersabee, supererat Abigea et reliquae uxores eius et concubinae, quas scriptura commemorat: omnes quasi frigidae repudiantur, in unius tantum grandaevus calescit amplexibus.9 Abraham multo David senior fuit et tamen vivente Sarra aliam non quaesivit uxorem; Isaac duplices David annos habuit et cum Rebecca iam vetula numquam refrixit; taceo de prioribus ante diluvium viris, qui post annos nongentos non dico senilibus, sed paene iam cariosis artubus nequaquam puellares quaesiere conplexus; certe Moyses, dux Israhelitici populi, centum viginti annos habebat et Sephoram non mutavit.10 Quae est igitur ista Somanitis uxor et virgo tam fervens, ut frigidum calcfaceret, tam sancta, ut calentem ad libidinem non provocaret? Exponat sapientissimus Salomon patris suidelicias et pacificus bellatoris viri narret amplexus: Posside sapientiam, posside intelligentiam.11 Ne obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei, et ne deliqueris eam, et adprehendet te; ama illam et servabit te.12 Principium sapientiae: posside sapientiam et in omni possessione tua posside intelligentiam; circumda illam et exaltabit te; honora illam et amplexabitur te, ut det capiti tuo coronam gratiarum, corona quoque deliciarum protegat te.13 Omnes paene virtutes corporis mutantur in senibus et increscente sola sapientia decrescunt ceterae: ieiunia, chameuniae, huc illucque discursus, peregrinorum susceptio, defensio pauperum, standi in oratione perseverantia, visitatio languentium, labor manuum, unde praebeantur elemosynae, et, ne sermonem longius traham, cuncta, quae per corpus exercentur, fracto corpore minora fiunt.14 Nec hoc dico, quod in iuvenibus et adhuc solidioris aetatis,~ his dumtaxat, qui labore et ardentissimo studio, vitae quoque sanctimonia et orationis ad Deum frequentia scientiam secuti sunt, frigeat sapientia, quae in plerisque senibus aetate marcescit, sed quod adulescentia multa corporis bella sustineat et inter incentiva vitiorum et carnis titillationes quasi ignis in lignis viridioribus suffocetur_.15 et suum non possit explicare fulgorem.16 Senectus vero - rursus admoneo - eorum, qui adulescentiam suam honestis artibus instruxerunt et in lege domini meditati sunt die ac nocte, aetate fit doctior, usu tritior, processu temporis sapientior et veterum studiorum dulcissimos fructos metit.17 Unde et sapiens ille Graeciae, cum expletis centum et septem annis se mori cerneret, dixisse fertur dolere, quod tunc egrederetur e vita, quando sapere coepisset; Plato octogesimo et uno anno scribens est mortuus; Isocrates nonaginta et novem annos in docendi scribendique labore conplevit; taceo ceteros philosophos, Pythagoram, Democritum, Xenocratem, Zenonem, Cleanthem, qui iam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt: ad poetas venio,Homerum,Hesiodum, Simonidem,Stesichorum, qui grandes natu cygneum nescio quid et solito dulcius vicina morte cecinerunt.18 Sophocles, cum propter nimiam senectutem et rei familiaris neglegentiam a filiis accusaretur amentiae, Oedipi fabulam, quam nuper scripserat, recitavit iudicibus et tantum sapientiae in aetate iam fracta specimen dedit, ut severitatem tribunalium in theatri favorem verteret.19 Nec mirum, cum etiam Cato, Romani generis disertissimus, censorius iam et senex, Graecas litteras nec erubuerit nec desperaverit discere.20 Certe Homerus refert, quod de lingua Nestoris iam vetuli et paene decrepiti dulcior melle oratio fluxerit.21 Sed et ipsius Abisag nominis sacramentum sapientiam senum indicat ampliorem.22 Interpretatur enim pater meus superfluus vel patris mei rugitus.23 Verbum superfluum ambiguum est et in praesenti loco virtutem sonat, quod amplior sit in senibus et redundans ac larga sapientia, in alio autem loco superfluus quasi non necessarius ponitur.24 Sag autem, id est rugitus, proprie nuncupatur, cum maris fluctus resonant et, ut ita dicam, de pelago veniens fremitus auditur.25 Ex quo ostenditur abundantissimum et ultra humanam vocem divini sermonis in senibus tonitruum commorari.26 Porro Somanitis in lingua nostra coccinea dicitur, ut significet calere sapientiam et divina lectione fervere; quod, licet dominici sanguinis indicet sacramentum, tamen et fervorem ostendit sapientiae.27 Unde et obstetrix illa in Genesi coccinum ligat in manu Phares, qui ab eo, quod parietem diviserat duos ante populos separantem, divisoris, id est Phares, sortitus est nomen.28 Et Raab meretrix in typo ecclesiae resticulam mysteria sanguinis continentem, ut Hiericho pereunte salvaretur, adpendit.29 Et in alio loco de viris sanctis scriptura commemorat: Hi sunt, Cinaei qui venerunt de calore domus Rechab.30 Et dominus noster in evangelio: Ignem, inquit, veni mittere in terram et quam volo, ut ardeat! Qui in discipulorum corde succensus cogebat eos dicere: Nonne cor nostrum erat ardens in nobis, dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas? Quorsum haec tam longo repetita principio? Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia et per fines capitum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientum.31 Amplexetur me modo sapientia et Abisag nostra, quae numquam senescit, in meo requiescat sinu.32 Inpolluta est virginitatisque perpetuae et in similitudinem Mariae, cum cotidie generet semperque parturiat, incorrupta est.33 Hinc reor dixisse et apostolum spiritu ferventes et in evangelio dominum praedicasse, quod in fine mundi, quando iuxta prophetam Zachariam stultus pastor esse coeperit, sapientia decrescente refrigescet caritas multorum.34 Audi igitur, ut beatus Cyprianus ait, non diserta, sed fortia.35 Audi fratrem collegio, patrem senio, qui te ab incunabulis fidei usque ad perfectam ducat aetatem et per singulos gradus vivendi praecepta constituens in te ceteros erudiat.36 Scio quidem ab avunculo tuo, beato Heliodoro, qui nunc pontifex Christi est, te et didicisse, quae sancta sunt, et cotidie discere normamque vitae eius exemplum habere virtutum; sed et nostra, qualiacumque sunt, suscipe et libellum hunc libello illius copulato, ut, cum ille te monachum erudierit, hic clericum doceat esse perfectum.37 Igitur clericus, qui Christi servit ecclesiae, interpretetur primum vocabulum suum et nominis definitione praelata nitatur esse, quod dicitur.38 Si enim κλῆρος Graece sors Latine appellatur, propterea vocantur clerici, vel quia de sorte sunt domini vel quia dominus ipse sors, id est pars, clericorum est.39 Qui autem vel ipse pars domini est vel dominum partem habet, talem se exhibere debet, ut et possideat dominum et ipse possideatur a domino.40 Qui dominum possidet et cum propheta dicit: Pars mea dominus, nihil extra dominum habere potest, quod, si quippiam aliud habuerit praeter dominum, pars eius non erit dominus.41 Verbi gratia, si aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellcctilem, cum his partibus dominus pars eius fieri non dignatur.42 Si autem ego pars domini sum et funiculus hereditatis eius, nec accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis et altari serviens altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitum his contentus ero et nudam crucem nudus sequar.43 Obsecro itaque te, et repetens iterum iterumque monebo, ne officium clericatus genus antiquae militiae putes, id est, ne lucra saeculi in Christi quaeras militia, ne plus habeas, quam quando clericus esse coepisti, et dicatur tibi: Cleri eorum non proderunt eis.44 Mensulam tuam pauperes et peregrini et cum illis Christus conviva noverit; negotiatorem clericum et ex inope divitem et ex ignobili gloriosum quasi quandem pestem fuge.45 Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae.46 Tu aurum contemnis, alius diligit; tu calcas opes, ille sectatur; tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum, illi verbositas, adtrita frons, fora placent et plateae ac medicorum tabernae: in tanta morum discordia quae potest esse concordia? Hospitiolum tuum aut raro aut numquam mulierum pedes ferant.47 Omnes puellas et virgines Christi aut aequaliter ignora aut aequaliter dilige.48 Ne sub eodem tecto manseris; ne in praeterita castitate confidas.49 Nec David sanctior nec Salomone potes esse sapientior; memento semper, quod paradisi colonum de possessione sua mulier eiecerit.50 Aegrotanti tibi sanctus quilibet frater adsistat et germana vel mater aut probatae quaelibet apud omnes fidei.51 Quod si huiusce modi non fuerint consanguinitatis castimoniaeque personae, multas anus nutrit ecclesia, quae et officium praebcant et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat elemosynae.52 Scio quosdam convaluisse corpore et animo aegrotare coepisse.53 Periculose tibi ministrat, cuius vultum frequenter adtendis.54 Si propter officium clericatus aut vidua tibi visitatur aut virgo, numquam domum solus introeas talesque habeto socios, quorum contubernio non infameris.55 Si lector, si acolythus, si psaltes te sequitur, non ornentur vestibus, sed moribus, nec calamistro crispent comas, sed pudicitiam habitu polliceantur.56 Solus cum sola secieto et absque arbitro non sedeas.57 Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem, maiorem domus virginem, viduam, maritatam; non est tam inhumana, ut nullum praeter te habeat, cui se audeat credere.58 Caveto omnes suspiciones et, quid quid probabiliter fingi potest, ne fingatur, ante devita.59 Crebra munuscula et orariola et fasciolas.60 et vestes ori adplicatas, et degustatos cibos blandasque et dulces litterulas sanctus amor non habet.61 Mel meum, lumen meum meumque desiderium et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur: quanto magis in clericis et in clericis monachis, quorum et sacerdotium proposito et propositum ornatur sacerdotio! Nec hoc dico, quod aut in te aut in sanctis viris ista formidem, sed quod in omni proposito, in omni gradu et sexu et boni et mali repperiantur maiorumque condemnatio laus bonorum sit.62 Pudet dicere: sacerdotes idolorum, mimi et aurigae et scorta hereditates capiunt; solis clericis et monachis hoc lege prohibetur et prohibetur non a persecutoribus, sed a principibus Christianis.63 Nec de lege conqueror, sed doleo, cur meruerimus hanc legem.64 Cauterium bonum est, sed que mihi vulnus, ut indigeam cauterio? Provida severaque legis cautio, et tamen nec sic refrenatur avaritia.65 Per fidei commissa legibus inludimus, et quasi maiora sint imperatorum scita quam Christi, leges timemus, evangelia contemnimus.66 Sit heres, sed mater filiorum, id est gregis sui, ecclesia, quae illos genuit, nutrivit et pavit.67 Quid nos inserimus inter matrem et liberos? Gloria episcopi est pauperum opibus providere, ignominia omnium sacerdotum est propriis studere divitiis.68 Natus in paupere domo et in tugurio rusticano, qui vix milio et cibario pane rugientem saturare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio, novi et genera et nomina piscium, in quo litore conca lecta sit caligo, saporibus avium discerno provincias et ciborum me raritas ac novissime damna ipsa delectant.69 Audio praeterea in senes et anus absque liberis quorundam turpe servitium.70 Ipsi apponunt mattulam, obsident lectum, et purulentias stomachi et phlegmata pulmonis manu propria suscipiunt.71 Pavent ad introitum medici trementibusque labiis, an commodius habeant, sciscitantur et, si paululum senex vegetior fuerit, periclitantur ac simulata laetitia mens intrinsecus avara torquetur.72 Timent enim, ne perdant ministerium, et vivacem senem Mathusalae annis conparant.73 O quanta apud dominum merces, si in praesenti pretium non speraret! Quantis sudoribus hereditas cassa expetitur! Minori labore margaritum Christi emi poterat.74 Divinas scripturas saepius lege, immo numquam de manibus tuis sacra lectio deponatur.75 Disce, quod doceas; obtine eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut possis exhortari in doctrina sana et contradicentes re vincere.76 Permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens, a quo didiceris, paratus semper ad satisfactionem omni poscenti te rationem de ea, quae in te est, spe.77 Non confundant opera sermonem tuum, ne, cum in ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat: Cur ergo haec ipse non facis? Delicatus magister est, qui pleno ventre de ieiuniis disputat; accusare avaritiam et latro potest; sacerdotis Christi mens osque concordent.78 Esto subiectus pontifici tuo et quasi animae parentem suspice: amare filiorum, timere servorum est: Et si pater sum, inquit, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? Plura tibi in eodem viro observanda sunt nomina: monachus, pontifex, avunculus.79 Sed et episcopi sacerdotes se sciant esse, non dominos: honorent clericos quasi clericos, ut et ipsis a clericis quasi episcopis deferatur.80 Scitum illud est oratoris Domitii: Ego te, inquit, habeam ut principem, cum tu me non habeas ut senatorem? Quod Aaron et filios eius, hoc episcopum et presbyteros noverimus: unus dominus, unum templum, unum sit etiam ministerium.81 Recordentur semper, quid apostolus Petrus praecipiat sacerdotibus: Pascite eum, qui in vobis est, gregem domini providentes non coacto, sed spontanee secundum Deum, neque turpilucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregi et ex animo, ut, cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis inmarcescibilem gloriae coronam.82 Pessimae consuetudinis est in quisbusdam ecclesiis tacere presbyteros et praesentibus episcopis non loqui, quasi aut invideant aut non dignentur audire.83 Et si alii, inquit Paulus apostolus, fuerit revelatum sedenti, prior tacet.84 Potestis enim per singulos prophetare, ut omnes discant et omnes consolentur.85 Et spiritus prophetarum prophetis subiectus est: non enim est dissensionis Deus, sed pacis.86 Gloria patris est filius sapiens; gaudeat episcopus iudicio suo, cum tales Christo elegerit sacerdotes.87 Dicente te in ecclesia non clamor populi, sed gemitus suscitetur; lacrimae auditorum laudes tuae sint; sermo presbyteri scripturarum lectione conditus sit.88 Nolo te declamatorem esse et rabulam garrulumque, sed mysterii peritum et sacramentorum Dei tui eruditissimum.89 Verba volvere et celeritate dicendi apud inperitum vulgus admirationem sui facere indoctorum hominum est.90 Adtrita frons interpretatur saepe, quod nescit, et, cum aliis suaserit, sibi quoque usurpat scientiam.91 Praeceptor quondam meus Gregorius Nazianzenus rogatus a me, ut exponeret, quid sibi vellet in Luca sabbatum δευτερόπρωτον , id est secundoprimum, eleganter lusit: Docebo te, inquiens, super hac re in ecclesia, in qua omni mihi populo acclamante cogeris invitus scire, quod nescis, aut certe, si solus tacueris, solus ab omnibus stultitiae condemnaberis.92 Nihil tam facile, quam vilem plebiculam et indoctam contionem linguae volubilitate decipere, quae, quidquid non intellegit, plus miratur.93 Marcus Tullius, ad quem pulcherrimum illud elogium est: Demosthenes tibi praeripuit, ne esses primus orator, tu illi, ne solus, in oratione pro Quinto Gallio quid de favore vulgi et de inperitis contionatoribus loquatur, adtende: His autem ludis - loquor enim, quae sunt ipse nuper I expertus - unus quidam poeta dominatur, homo per-1 litteratus, cuius sunt illa convivia poetarum ac philosophorum, cum facit Euripiden et Menandrum inter! se et alio loco Socraten atque Epicurum disserentes quorum aetates non annis, sed saeculis scimus fuisse! disiunctas.94 Atque his quantos plausus et clamores! movet! Multos enim condiscipulos habet in theatro! qui simul litteras non didicerunt.95 Vestes pullas aeque vita ut Candidas; ornatus et sanies pari modo fugiendae, quia alterum delicias! alterum gloriam redolet.96 Non absque amictu lineo incedere, sed pretium vestium linearum non habere laudabile est; alioquin ridiculum et plenum dedecori referteo marsuppio, quod sudarium orariumque non habeas, gloriari.97 Sunt, qui pauperibus parum tri buunt, ut amplius accipiant, et sub praetextu elemosynae quaerunt divitias; quae magis yenatio appellanda est quam elemosyna.98 Sic bestiae, sic aves, sic capiuntur et pisces: modica in hamo esca ponitur, ut matronarum in eo saeculi protrahantur.99 Scit episcopus, cui commissa est ecclesia, quem dispensationi pauperum curaeque praeficiat.100 Melius est non habere, quod tribuam, quam impudenter petere.101 Sed et genus adrogantiae est clementiorem te videri velle, quam pontifex Christi est.102 Non omnia possumus omnes.103 Alius in ecclesia oculus est, alius lingua, alius manus, alius pes, alius auris, venter et cetera.104 Lege Pauli ad Corinthios: diversa membra unum corpus efficiunt.105 Nec rusticus et tantum simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit, nec peritus et eloquens in lingua aestimet sanctitatem.106 Multoque melius est e duobus inperfectis rusticitatem sanctam habere quam eloquentiam peccatricem.107 Multi aedificant parietes et columnas ecclesiae substernunt:1 marmora nitent, auro splendent lacunaria, gemmis altare distinguitur et ministrorum Christi nulla electio est.108 Neque vero mihi aliquis opponat dives in Iudaea templum, mensam, lucernas, turibula, patellas, scyphos, mortariola et cetera ex auro fabre facta.109 Tunc haec probabantur a domino, quando sacerdotes hostias immolabant et sanguis pecudum erat redemptio peccatorum - quamquam haec omnia praecesserat in figura.110 Scripta sunt autem propter nos, in quos fines saeculorum decurrerunt - nunc vero, cum paupertatem domus suae pauper dominus dedicarit, cogitemus crucem et divitias lutum putabimus.111 Quid miramur, quod Christus vocat iniquum mammonam? Quid suspicimus et amamus, quod Petrus se non habere testatur? Alioquin, si tantum litteram sequimur et in auro atque divitiis simplex nos delectat historia, cum auro observemus et cetera: ducant pontifices Christi uxores virgines; quamvis bonae mentis sit, qui cicatricem habuerit et deformis est, privetur sacerdotio; lepra corporis animae vitiis praeferatur; crescamus et multiplicemur et repleamus terram; nec immolemus agnum nec mysticum pascha celebremus, quia haec absque templo fieri lege prohibentur; figamus septimo mense tabernaculum et sollemne ieiunium bucina concrepemus.112 Quodsi haec omnia spiritalibus spiritalia conparantes scientesque cum Paulo, quod lex spiritalis est, et David verba cantantes: Revela oculos meas et considerabo mirabilia de lege tua sic intellegamus, ut dominus quoque noster intellexit et interpretatus est sabbatum, aut aurum repudiemus cum ceteris superstitionibus Iudaeorum aut, si aurum placet, placeant et Iudaei, quos cum auro aut probare nobis necesse est aut damnare.113 , Convivia tibi vitanda sunt saecularium, et maxime eorum, qui honoribus tument.114 Turpe est ante fores sacerdotis domini crucifixi et pauperis et qui cibo quoque vescebatur alieno lictores consulum et milites excubare iudicemque provinciae melius apud te prandere quam in palatio.115 Quodsi obtenderis facere te haec, ut roges pro miseris atque subiectis, iudex saeculi plus defert clerico continenti quam diviti et magis sanctitatem tuam veneratur quam opes; aut si talis est, qui non audiat clericos nisi inter filias libenter carebo huiusce modi beneficio et Christum rogabo pro iudice, qui magis subvenire potest; melius est enim confidere in domino quam confidere in homine, melius est sperare in domino quam sperare in principibus.116 Numquam vinum redoleas, ne audias illud philosophi: Hoc non est osculum porrigere, sed propinare.117 Vinolentos sacerdotes et apostolus damnat et vetus lex prohibet.118 Qui altari serviunt, vinum et siceram non bibant.119 Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest, sive illa fermento conficitur sive pomorum suco aut favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem aut palmarum fructus exprimantur in liquorem coctisque frugibus aqua pinguior colatur.120 Quidquid inebriat et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum.121 Nec hoc dico, quod Dei a nobis creatura damnetur, siquidem et dominus vini potator appellatur et Timotheo dolenti stomachum modica vini sorbitio relaxata est, sed modum et aetatis et valetudinis et corporum qualitates exigimus in potando.122 Quodsi absque vino ardeo et ardeo adulescentia et inflammor calore sanguinis et suculento validoque sum corpore, libenter carebo poculo, in quo suspicio veneni est.123 Pulchre dicitur apud Graecos, sed nescio utrum apud nos aeque resonet: Pinguis venter non gignit sensum tenuem.124 Tantum tibi ieiuniorum inpone, quantum ferre potes.125 Sint pura, casta, simplicia, moderata, non superstitiosa ieiunia.126 Quid prodest oleo non vesci et molestias quasdam difficultatesque ciborum quaerere? Caricae, piper, nuces, palmarum fructus, simila, mel, pistatia, tota hortorum cultura vexatur, ut cibario non vescamur pane.127 Audio praeterea quosdam contra rerum hominumque naturam aquam non bibere nec vesci pane, sed sorbitiunculas delicatas et contrita holera betarumque sucum non calice sorbere, sed conca.128 Pro pudor, non erubescimus istiusmodi ineptiis nec taedet superstitionis! Insuper etiam famam abstinentiae in deliciis quaerimus.129 Fortissimum ieiunium est aqua et panis; sed quia gloriam non habet et omnes pane et aqua vivimus, quasi publicum et commune ieiunium non putatur.130 Cave, ne hominum rumusculos aucuperis, ne offensam Dei populorum laude commutes.131 Si adhuc, inquit apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem; desivit placere hominibus et servus factus est Christi.132 Per bonam et malam famam a dextris et a sinistris Christi miles graditur, nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur, non divitiis tumet, non contrahitur paupertate, et laeta contemnit et tristia.133 Per diem sol non uret eum neque luna per noctem.134 Nolo te orare in angulis platearum, ne rectum iter precum tuarum frangat aura popularis; nolo te dilatare fimbrias et ostentui φυλακτήρια habere pia et conscientia repugnante pharisaeica ambitione circumdari.135 Melius est haec in corde portare quam in corpore, Deum habere fautorem, non aspectus hominum.136 Vis scire, quales dominus quaerat ornatus? Habeto prudentiam, iustitiam, temperantiam, fortitudinem.137 His plagis caeli includere, haec te quadriga velut aurigam Christi ad metam concitum ferat.138 Nihil hoc monili pretiosius, nihil hac gemmarum varietate distinctius.139 Ex omni parte decoraris, cingens atque protegens; et ornamento tibi sunt et tutamini: gemmae vertuntur in scuta.140 Cave quoque, ne aut linguam aut aures habeas prurientes.141 id est, ne aut ipse aliis detrahas aut alios audias detrahentes.142 Sedens, inquit, adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum; haec fecisti et tacui.143 Existimasti iniquitatem, quod ero tibi similis; arguam te et statuam contra faciem tuam.144 Subauditur: Sermones tuos et cuncta, quae de aliis es locutus, ut tua sententia iudiceris in his ipse deprehensus, quae in aliis arguebas.145 Neque vero illa iusta est excusatio: Referentibus aliis iniuriam facere non possum.146 Nemo invito auditori libenter refert.147 Sagitta in lapide numquam Agitur, interdum resiliens percutit dirigentem.148 Discat detractor, dum te viderit non libenter audire, non facile detrahere.149 Cum detractoribus, ait Salomon, ne miscearis, quoniam repente veniet perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? Tam videlicet eius, qui detrahit, quam illius, qui aurem accommodat detrahenti.150 Officii tui est visitare languentes, nosse domos, matronas ac liberos earum et nobilium virorum non ignorare secreta.151 Officii ergo tui sit non solum oculos castos servare, sed et linguam.152 Numquam de formis mulierum disputes, nec alia domus, quid agatur in alia, per te noverit.153 Hippocrates adiurat discipulos, antequam doceat, et in verba sua iurare conpellit; extorquetque sacramento silentium; sermonem, incessum, habitum moresque describit: quanto magis nos, quibus animarum medicina commissa est, omnium Christianorum domos debemus amare quasi proprias.154 Consolatores potius nos in maeroribus suis quam convivas in prosperis noverint.155 Facile contemnitur clericus, qui saepe vocatus ad prandium non recusat.156 Numquam petentes raro accipiamus rogati.157 Nescio quo enim modo etiam ipse, qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat et mirum in modum, si rogantem contempseris, plus miratur.158 Praedicator continentiae, nuptias ne conciliet.159 Qui apostolum legit: Superest, ut et qui habent uxores, sic sint, quasi non habentes, cur virginem cogit, ut nubat? Qui de monogamia sacerdos est, quare viduam hortatur, ut δίγαμος sit? Procuratores et dispensatores domorum alienarum atque villarum quomodo esse possunt, qui proprias iubentur contemnere facultates? Amico quippiam rapere furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium est.160 Accepisse pauperibus erogandum et esurientibus plurimis vel cautum esse vel timidum aut - quod apertissimi sceleris est - aliquid inde subtrahere omnium praedonum crudelitatem superat.161 Ego fame torqueor et tu iudicas, quantum ventri meo satis sit? Aut divide statim, quod acceperis, aut, si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut sua ipse distribuat.162 Nolo sub occasione mea sacculus tuus plenus sit.163 Nemo me melius mea servare potest.164 Optimus dispensator est, qui sibi nihil reservat.165 Coegisti me, Nepotiane carissime, lapidato iam virginitatis libello, quem sanctae Eustochiae Romae scripseram, post annos decem rursus Betheem ora reserare et confodiendum me linguis omnium prodere.166 Aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum iudicium subiremus, quod tu facere prohibuisti, aut scribentes nosse cunctorum adversum nos maledicorum tela torquenda.167 Quos obsecro, quiescant et desinant maledicere; non enim ut adversarii, sed ut amici scripsimus, nec invecti sumus in eos, qui peccant, sed, ne peccent, monuimus.168 Neque in illos tantum, sed et in nos ipsos severi iudices fuimus volentesque festucam de oculo alterius tollere nostram prius trabem eiecimus.169 Nullum laesi, nullus saltim descriptione signatus est, neminem specialiter meus sermo pulsavit: generalis, de vitiis disputatio est.170 Qui mihi irasci voluerit, prius ipse de se, quod talis sit, confitetur.
Hieronymus HOME

bnf446.33 bsb4610.317

   
monumenta.ch > Hieronymus > 52

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik