monumenta.ch > Hieronymus > 44
Hieronymus, Epistularum selectio, 43. Ad Marcellam <<<     >>> 45. Ad Asellam

Hieronymus, Epistularum selectio, 44. Ad Marcellam

1 UT absentiam corporum spiritus confabulatione solemur, faciat unusquisque, quod praevalet.2 Vos dona transmittitis, nos epistulas remittimus gratiarum, ita tamen, ut, quia velatarum virginum munus est, aliqua in ipsis munusculis esse mysteria demonstremus.3 Saccus orationis signum atque ieiunii est; sellae, ut foras pedes virgo non moveat; cerei, ut accenso lumine sponsi expectetur adventus; calices mortificationem carnis ostendunt et semper animum ad martyrium praeparatum - Calix quippe domini inebrians perquam optimus - quod autem et matronis offertis muscaria parvis animalibus ventilanda, procul ab illis abesse debere luxurias, quae cito cum isto interiturae mundo oleum vitae suavioris exterminare.4 Hic typus virginum, haec figura sit matronarum.5 Nobis autem, in perversum licet, munera vestra conveniunt: sedere aptum est otiosis, in sacco iacere paenitentibus, calices habere potantibus, licet et propter nocturnos metus et animo semper malo conscientiae formidante cereos quoque accendisse sit gratum.
Hieronymus HOME

bnf446.33 bsb4610.317