monumenta.ch > Hieronymus > 14
   

Hieronymus, Epistularum selectio, 14. Ad Heliodorum Monachum

1 QUANTO studio et amore contenderim, ut pariter in heremo moraremur, conscium mutuae caritatis pectus agnoscit.2 Quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu te absentem persecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrimis cernis interlitas.3 Verum tu quasi parvulus delicatus contemptum rogantis per blandimenta fovisti et ego incautus, quid tunc agerem, nesciebam.4 Tacerem? Sed quod ardenter volebam, moderate dissimulare non poteram.5 Impensius obsecrarem? Sed audire nolebas, quia similiter non amabas.6 Quod unum potuit, spreta caritas fecit.7 Quem praesentem retinere non valuit, quaerit absentem.8 Quoniam igitur et tu ipse abiens postularas, ut tibi, postquam ad deserta migrassem, invitatoriam a me scriptam transmitterem, et ego facturum receperam, invito, iam propera.9 Nolo pristinarum necessitatum recorderis - nudos amat heremus - nolo te antiquae peregrinationis terreat difficultas.10 Qui in Christo credis, et eius crede sermonibus: Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adponentur nobis.11 Non pera tibi sumenda, non virga est; adfatim dives est, qui cum Christo pauper est.12 Sed quid ago? Rursus inprovidus obsecro? Abeant preces, blandimenta discedant; debet amor irasci.13 Qui rogantem contempseras, forsitan audies obiurgantem.14 Quid facis in paterna domo, delicate miles? Ubi vallum, ubi fossa, ubi hiemps acta sub pellibus? Ecce de caelo tuba canit, cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur, ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens obvia quaeque metit: et tu mihi de cubiculo ad aciem, de umbra egrederis ad solem? Corpus adsuetum tunica loricae non suffert, caput opertum linteo galeam recusat, mollem otio manum durus exasperat capulus.15 Audi edictum regis tui: Qui mecum non est, contra me est; et qui mecum non colligit, spargit.16 Recordare tiroconii tui diem, quo Christo in baptismate consepultus sacramenti verba iurasti: pro nomine eius non te matri parciturum esse, non patri.17 Ecce adversarius in pectore tuo Christum conatur occidere; ecce donativum, quod militaturus acceperas, hostilia castra suspirant.18 Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis vola! Pietatis genus est in hac re esse crudelem.19 Veniet postea dies, quo victor revertaris in patriam, quo Hierosolymam caelestem vir fortis coronatus incedas.20 Tunc municipatum cum Paulo capies, tunc et parentibus tuis eiusdem civitatis ius petes, tunc et pro me rogabis, qui, ut vinceres, incitavi.21 Neque vero nescio, qua te nunc dicas conpede praepediri.22 Non est nobis ferreum pectus nec dura praecordia, non ex silice natos Hyrcanae nutriere tigrides.23 Et nos per ista transivimus.24 Nunc tibi blandis vidua soror haeret lacertis, nunc illi, cum quibus adolevisti, vernulae aiunt: Cui nos servituros relinquis? Nunc et gerula quondam, iam anus, et nutricius, secundus post naturalem pietatis pater, clamitat: Morituros expecta paulisper et sepeli.25 Forsitan et laxis uberum pellibus, arata rugis fronte antiquum referens .26 mamma lallare congeminet.27 Dicant, si volunt, et grammatici: In te omnis domus inclinata recumbit.28 Facile rumpit haec vincula amor Christi et timor gehennae.29 At scriptura praecipit parentibus obsequendum: sed quicumque eos supra Christum amat, perdit animam suam.30 Gladium tenet hostis, ut me perimat, et ego de matris lacrimis cogitabo? Propter patrem militiam deseram, cui sepulturam Christi causa non debeo, quam etiam omnibus eius causa debeo? Domino passuro timide consulens Petrus scandalum fuit.31 Paulus retinentibus fratribus, ne Hierosolymam pergeret, respondit: Quid facitis plorantes et conturbantes cor meum? Ego non solum ligari, sed mori in Hierusalem paratus sum pro nomine domini nostri Iesu Christi.32 Aries iste pietatis, quo fides quatitur, evangelii retundendus est muro: Mater mea et fratres mei hi sunt, quicumque faciunt voluntatem patris mei, qui in caelis est.33 Si credunt in Christo, faveant mihi pro eius nomine pugnaturo; si non credunt, mortui sepeliant mortuos suos.34 Sed hoc, ais, in martyrio.35 Erras, frater, erras, si putas umquam Christianum persecutionem non pati; et nunc cum maxime oppugnaris, si te oppugnari nescis.36 Adversarius noster tamquam leo rugiens aliquem devorare quaerens circuit, et tu pacem putas? Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem; oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in occulto sicut leo in spelunca sua; insidiatur ut rapiat pauperem: et tu frondosae arboris tectus umbraculo molles somnos,futura praeda, carpis? Inde me persequitur luxuria, inde avaritia conatur inrumpere, inde venter meus vult mihi deus esse pro Christo, conpellit libido, ut habitantem in me spiritum sanctum fugem, ut templum eius violem, persequitur me, inquam, hostis, cui nomina mille, mille nocendi artes: et ego infelix victorem me putabo, dum capior? Nolo, frater carissime, examinato pondere delictorum minora arbitreris idolatriae crimina esse, quae diximus; immo apostoli disce sententiam, qui ait: Hoc enim scitote intellegentes, quia omnis fornicator aut immundus, aut fraudator, quod est idolatria, non habet hereditatem in regno Dei et Christi.37 Et quamquam generaliter adversum Deum sapiat, quidquid diaboli est, et quod diaboli est, idolatria sit, cui omnia idola mancipantur, tamen et in alio loco speciatim nominatimque determinat dicens: Mortificate membra vestra, quae in terra sunt, exponentes fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam et cupiditatem, quae sunt idolorum servitus, propter quae venit ira Dei.38 Non est tantum in eo servitus idoli, si quis duobus digitulis tura comprehensa in bustum arae iaciat aut haustum patera fundat merum.39 Neget avaritiam idolatriam, qui potest triginta argenteis dominum venditum appellare iustitiam; neget sacrilegium in libidine, sed is qui membra Christi et hostiam vivam placentem Deo cum publicarum libidinum victimis nefaria conluvione violavit; non fateatur idolatras eos, sed similis eorum, qui in Actibus Apostolorum ex patrimonio suo partem pretii reservantes praesenti periere vindicta.40 Animadverte, frater: non tibi licet de tuis quicquam habere rebus.41 Omnis, inquit dominus, qui non renuntiaverit cunctis quae possidet, non potest meus esse discipulus.42 Cur timido animo Christianus es? Respice cum patre relictum rete, respice surgentem de teloneo publicanum, statim apostolum.43 Filius hominis non habet, ubi caput reclinet: et tu amplas porticus et ingentia tectorum spatia metaris? Hereditatem expectas saeculi, coheres Christi? Interpretare vocabulum monachi, hoc est nomen tuum: quid facis in turba, qui solus es? Et haec ego non integris rate vel mercibus quasi ignaros fluctuum doctus nauta praemoneo, sed quasi nuper naufragio eiectus in litus timida navigaturis voce denuntio.44 In illo aestu Charybdis luxuriae salutem vorat, ibi ore virgineo ad pudicitiae perpetranda naufragia Scyllaceum renidens libido blanditur; hic barbarum litus, hic diabolus pirata cum sociis portat vincla capiendis.45 Nolite credere, nolite esse securi.46 Licet in morem stagni fusum aequor adrideat, licet vix summa iacentis elementi spiritu terga crispentur, magnus hic campus montes habet, intus inclusum est periculum, intus est hostis.47 Expedite rudentes, vela suspendite.48 Crux antemnae Agatur in frontibus: tranquillitas ista tempestas est.49 Quid ergo? quicumque in civitate sunt, Christiani non sunt? Non est tibi eadem causa, quae ceteris.50 Dominum ausculta dicentem: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia tua et da pauperibus et veni, sequere me.51 Tu autem perfectum te esse pollicitus es.52 Nam cum derelicta militia castrasti te propter regnum caelorum, quid aliud quam perfectam sectatus es vitam? Perfectus autem servus Christi nihil praeter Christum habet; si praeter Christum habet, perfectus non est.53 Et si perfectus non est, cum se perfectum Deo fore pollicitus sit, ante mentitus est.54 Os, autem, quod mentitur, occidit animam.55 Igitur, ut concludam, si perfectus es, cur bona paterna desideras? Si perfectus non es, dominum fefellisti.56 Divinis evangelium vocibus tonat: Non potestis duobus dominis servire, et audet quisquam mendacem Christum facere mamonae et domino serviendo? Vociferatur ille saepe: Si quis vult post me venire, abneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me.57 Et ego onustus auro arbitror me Christum sequi? Qui dicit se in Christo manere, debet, quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare.58 Quodsi nihil habes, ut responsurum te scio, cur tam bene paratus ad bella non militas? Nisi forte in patria tua te arbitraris hoc facere, cum in sua dominus signa non fecerit.59 Et cur id? Cum auctoritate sume rationem: Nemo propheta in sua patria honorem habet.60 Non quaero, inquies, honorem; sufficit mihi conscientia mea.61 Neque dominus quaerebat, quippe qui, ne a turbis rex constitueretur, aufugit.62 Sed ubi honor non est, ibi contemptus est; ubi contemptus, ibi frequens iniuria; ubi autem iniuria, ibi et indignatio; ubi indignatio, ibi quies nulla; ubi quies non est, ibi mens a proposito saepe deducitur; ubi autem per inquietudinem aliquid aufertur ex studio, minus fit ab eo, quod tollitur, et ubi minus est, perfectum non potest dici.63 Ex hac supputatione illa summa nascitur, monachum perfectum - inpatria sua esse non posse.64 Perfectum autem esse nolle delinquere, est.65 Sed de hoc gradu pulsus provocabis ad clericos: An de his aliquid audeam dicere, qui certe in suis urbibus commorantur? Absit ut quicquam de his sinistrum loquar, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam Christiani sumus, qui claves regni caelorum habentes quodammodo ante iudicii diem iudicant, qui sponsum domini sobria castitate conservant.66 Sed alia, ut ante praestruxi, monachi causa est, alia clericorum.67 Clerici oves pascunt, ego pascor; illi de altario vivunt, mihi quasi infructuosae arbori securis ponitur ad radices, si munus ad altare non defero.68 Nee possum obtendere paupertatem, cum in evangelio anum videam duo, quae sola sibi supererant, aera mittentem.69 Mihi ante presbyterum sedere non licet; illi, si peccavero, licet tradere me Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat.70 Et in veteri quidem lege, quicumque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo aut gladio cervice subiecto contemptum expiabat cruore.71 Nunc vero inoboediens spiritali mucrone truncatur aut eiectus de ecclesia rabido daemonum ore discerpitur.72 Quod si te quoque ad eundem ordinem pia fratrum blandimenta sollicitant, gaudebo de ascensu, timebo de lapsu.73 Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.74 Scimus ista, sed iunge, quod sequitur: Oportet autem huiusmodi inreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, prudentem, ornatum, hospitalem, dicibilem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum.75 Et ceteris de eo, quae sequuntur, explicitis non minore* in tertio gradu adhibuit diligentiam dicens: Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpilucros, habentes mysterium fidei in conscientia pura.76 Et hi autem probentur primam et sic ministrent nullum crimen habentes.77 Vae illi homini, qui vestem non habens nuptialem ingreditur ad cenam! Nihil superest, nisi ut statim audiat: Amice, quomodo huc venisti? et illo obmutescente dicatur ministris: Tollite illum pedibus et manibus et mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium.78 Vae illi, qui acceptum talentum in sudario ligans ceteris lucra facientibus id tantum, quod acceperat, reservarit! Ilico indignantis domini clamore ferietur: Serve nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego veniens cum usuris exegissem? id est: deposuisses ad altare, quod ferre non poteras.79 Dum enim tu, ignavus negotiator, denarium tenes, alterius locum, qui pecuniam duplicare poterat, occupasti.80 Quam ob rem sicut is, qui bene ministrat, bonum gradum sibi adquirit, ita, qui indigne ad calicem domini accedit, reus erit dominici corporis et sanguinis.81 Non omnes episcopi episcopi.82 Adtendis Petrum, sed et Iudam considera.83 Stephanum suspicis, sed et Nicolaum respice, quem dominus in Apocalypsi sua odit; qui tam turpia et nefanda commentus est, ut Ophitarum heresis ex illa radice nascatur.84 Probet se unusquisque et sic accedat.85 Non facit ecclesiastica dignitas Christianum.86 Cornelius centurio adhuc ethnicus dono spiritus sancti inundatur; presbyteros Danihel puer iudicat; Amos ruborum mora destringens repente propheta est; David pastor adlegitur in regem; minimum discipulum Iesus amat plurimum.87 Inferius, frater, accumbe, ut minore veniente sursum iubearis accedere.88 Super quem dominus requiescit, nisi super humilem et quietum et trementem verba sua? Cui plus creditur, plus ab eo exigitur.89 Potentes potenter tormenta patientur.90 Nec sibi quisquam de corporis tantum mundi castitate supplaudat, cum omne verbum otiosum, quodcumque locuti fuerint homines, reddituri sint pro eo rationem in die iudicii, cum etiam convicium in fratrem homicidii sit reatus.91 Non est facile stare loco Pauli, tenere gradum iam cum Christo regnantium, ne forte veniat angelus, qui scindat velum templi tui, qui candelabrum tuum loco moveat.92 Aedificaturus turrem futuri operis sumptus supputa.93 Infatuatum sal ad nihilum est utile, nisi ut proiciatur foras et a porcis conculcetur.94 Monachus si ceciderit, rogabit pro eo sacerdos; pro sacerdotis lapsu quis rogaturus est? Sed quia e scopulosis locis enavigavit oratio et inter cavas spumeis fluctibus cautes fragilis in altum cumba processit, expandenda vela sunt ventis et quaestionum scopulis transvadatis laetantium more nautarum epilogi celeuma cantandum est.95 O desertum Christi floribus vernans! O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas magni regis extruitur! O heremus .96 familiari Deo gaudens! Quid agis, frater, in saeculo, qui maior es mundo? Quam diu te tectorum umbrae premunt? Quam diu fumeus harum urbium carcer includit? Crede mihi, nescio quid plus lucis aspicio.97 Libet sarcina carnis abiecta ad purum aetheris volare fulgorem.98 Paupertatem times? sed beatos pauperes Christus appellat.99 Labore terreris? sed nemo athleta sine sudoribus coronatur.100 De cibo cogitas? sed fides famem non sentit.101 Super nudam metuis humum exesa ieiuniis membra confidere? sed dominus tecum iacet.102 Squalidi capitis horret inculta caesaries? sed caput tuum Christus est.103 Infinita heremi vastitas terret? sed tu paradisum mente deambula.104 Quotienscumque illuc cogitatione conscendens, totiens in heremo non eris.105 Scabra sine balneis adtrahitur cutis? sed qui in Christo semel lotus est, non illi necesse est iterum lavare.106 Et, ut breviter, ad cuncta apostolum audias respondentem: Non sunt condignae passiones huius saeculi ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis.107 Delicatus es, carissime, si et hic vis gaudere cum saeculo et postea regnare cum Christo.108 Veniet, veniet illa dies, qua corruptivum hoc et mortale incorruptionem induat et immortalitatem.109 Beatus servus, quem dominus invenerit vigilantem.110 Tunc ad vocem tubae pavebit terra cum populis, tu gaudebis.111 Iudicaturo domino lugubre mundus immugiet; tribus ad tribum ferient pectora; potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt; exhibebitur cum prole sua vere tunc ignitus Iuppiter; adducetur et cum suis stultus Plato discipulis; Aristoteli argumenta non proderunt.112 Tunc tu rusticanus et pauper exultabis, ridebis et dices: Ecce crucifixus Deus meus, ecce iudex, qui obvolutus pannis in praesepio vagiit.113 Hic est ille operarii et quaestuariae filius, hic, qui matris gestatus sinu hominem Deus fugit in Aegyptum, hic vestitus coccino, hic sentibus coronatus, hic magus daemonium habens et Samarites.114 Cerne manus, Iudaee, quas fixeras cerne latus, Romane, quod foderas.115 Videte corpus, an idem sit, quod dicebatis clam nocte tulisse discipulos.116 Ut haec tibi, frater, dicere, ut his interesse contingat, qui nunc labor durus est?
Hieronymus HOME

bnf446.32 bsb4610.200

   
monumenta.ch > Hieronymus > 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik