monumenta.ch > Hieronymus > 149
Hieronymus, Epistulae, 5, 148. AD CELANTIAM MATRONAM. De ratione pie vivendi. <<< >>> 150. PROCOPII AD HIERONYMUM.
Hieronymus, Epistulae, 5, 149 . S. HIERONYMI. De solemnitatibus Paschae.
1 De solemnitatibus et Sabbatis, Neomeniis, quae in Lege a Domino praecipiuntur observari, tuae caritatis imperio cogente, dicturi, quid secundum litteram reprobari, vel quid spiritualiter observari debeat: prius cogimur amatoribus litterae adversariisque veritatis respondere; quos cum meo iure possim repercutere magis eos blande leniterque alloquens ad agnitionem veritatis venire cupio, qui cum radicum amarum corticem ruminare cupiunt, poma expuunt, pulveremque auri mirantes, formata metalla despiciunt. Qui etsi secundum litteram Legis observari cuncta contendunt, velamine posito super faciem Moysi, spiritus veritatis luce illuminari nequeunt, quos etsi veritati non acquieverint, hirci tamen more emissarii, humero nostrae patientiae parati ad satisfactionem de ea quae in nobis est fide , ad eremum suae perditionis, et lavare postea vestimenta, ne contagione haeretici sensus polluti remaneant. Nos autem in initio huius opusculi exemplo Ieremiae docti, evellere prius, destruere, et postea plantare et aedificare proponimus.2 De Scripturis prius ostendere cupientes, quomodo hae feriae Domini, quae praecipiuntur Loge servari, non umbra, sed spirituali observantia celebrantur. Et siqui imbecillitatis nostrae auctoritatem parvipendere voluerint, Prophetas audiant, qui provido patrocinio providentes harum reprobationum Evangelii tempore aperta voce praedixerunt. Imo in eis Domino proloquente: Dies festos vestros, et Neomenias, et Sabbatha audit anima mea. Et haec se Dominus non mandasse pronuntiat, cum ipsum in Lege haec praecepisse manifestum est. In quibus verbis quid aliud ostenditur, quod cum Christo finis Legis advenerit, ea secundum litteram custodiri non mandaverit? De sacrificiis autem per alium Prophetam loquitur. Non in sacrificiis tuis arguam te. Holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper, neque de gregibus tuis hircos, et reliqua usque, aut sanguinem hircorum potabo. Quibus verbis Apostolus eodem spiritu repletus conveniens ait: Nemo vos seducat in esca aut in potu, aut in parte diei festi, aut Neomeniae, aut Sabbati quod est umbra futurorum et reliqua. Quibus verbis luculentissime declarat in his sive diebus temporaliter, sive escis carnalibus observatis, nihil aliud quam vanissimam umbram, et erroris seditionem invenire poterit [al. inveniri posse]. Et Dominus Iesus Christus in Evangelio Sabbatum solvere declaravit cum paralytico praeceperat: Tolle grabatum tuum, quod lege prohibitum, videlicet onera in Sabbato portari, manifestum est. Solvit et Scenopeiam, quando dicebat: Non ascendam ad diem festum hunc; ac si dixisset, in hac huius festivitatis observantia honoris mei gloria non ascendet.3 De Pascha autem tanquam maximo sacramento salutis nostrae, paulo latius aliquid dicturus, etiam si non est huius temporis cuncta disserere, prius ostendere volo, quibus, vel quantis rationibus phase Domini custodiri praecipitur. Mense primo, X. die mensis agnus anniculus immaculatus segregari, et servari usque ad XIII. et XIV. a Domino praecipitur per Moysen occidi ab universo coetu filiorum Israel ad vesperum. Quas rationes ipse Dominus verus agnus cum ad vesperum Pascha progreditur aliquas permanere volens custodivit, aliquas non servari cupiens, commutavit. Qui cum in primo mense secundum praeceptum legis immolari dignatus est, et XIII. nullo modo praevenire suae passionis tempora permisit. Aliqua tamen contra figuram fecisse narrat Evangelium, quia cum a Iuda traderetur Iudaeis, XI. die mensis primi tentus est. Et cum sui corporis et sanguinis sacramenta dare in sua vita, et discipulis suis dignatus fuerit, hoc contra figuram fecisse monstratur. Cum ille agnus igitur in typo Christi Pascha occidi praecipitur assatus igni cum capite et pedibus, et interanea post suam occisionem consumi a populo mandaretur. Hoc autem, ut mihi videtur, propter duas rationabiles causas Dominus fecisse cognoscitur, ne cum Pascha cum discipulis manducaret, nisi postea sacrificium commutasset, dicens: Hoc est corpus meum ; sic etiam postea observari debere crederetur. Haec autem altera, ut opinor, causa, ut corpus Domini integrum et suum sanguinem in se continens ante passionem cernerent, hoc corpore spiritualiter refici crederent, et sic etiam nunc a nobis credi debeat. Et hoc etiam intueri debemus, quod non in XIV. die ad vesperum, ut lex praecipit, ille agnus Dei, qui tollit peccata mundi, et Pascha nostrum immolatus est Christus ; sed XV. die, in quo manifestum est diem festum Iudaeorum cum suo sacrificio a Domino esse solutum. Sed quid in hoc intelligere debemus, quod prius figurat agni carnes comedere, et postea sui corporis cibo nostros Apostolos reficit, et post Iudaeorum typicum Pascha immolatus est Christus? Hoc, ut opinor, non ut veritas figuram; sed figura veritatem praecederet, quia non prius quod spiritale, sed quod animale, deinde quod spiritale unde electa, et amica sponsa Christi universalis Ecclesia anathematizat eos qui cum Iudaeis in festivitate paschali XIV. celebrari definiunt, et Sabbata, et caetera huius umbralis observantiae, et hoc tantum observare dignatus est quod Dominus ut in primo mense post XIV. diem paschalem festivitatem praecedente una Sabbatorum celebrari sine ulla ambiguitate censuerit, licet in hoc veritas Ecclesiae orta est: aliis sufficere credentibus, ut non in XIV. cum Iudaeis Pascha celebrarent, alii hoc fortiter cauteque custodiant, ut immolationem veri agni Dei, qui tollit peccata mundi ante XIV. celebrare non audeant secundum illud legale praeceptum, quod et Dominus ad passionem veniens minime contempsit, observabitis eum usque ad XIV ; quae nunc maxime Ecclesia auctoritatem Sedis Apostolicae sequens observat. Sed haec deserentes, quia non est huius temporis per singula discuti, ad spiritalem intelligentiam mentis aciem commutamus, quibus praecipitur mense novorum XIV. die mensis paschalis agni carnes comedere, ut nobis nascentibus ob bonorum operum fructus, cum Decalogi a nobis verba completa fuerint, in Evangelii perfectione quaterno numero consistentes carnes nostri agni in vespere mundi, in quo finis saeculorum pervenit, non tenebratis cordibus, Spiritu Sancto noctem nostram illuminante, comedamus.4 De Sabbato, et VI. diebus operari praecipitur; in VII. autem hoc est Sabbato, ab omni opere servili prohibemur. Per senarium autem numerum perfectio operum designatur, quia VI. diebus fecit Dominus coelum et terram. In Sabbato autem omne opus servile, hoc est peccatum, operari prohibemur, quia qui facit peccatum, servus est peccati , ut cum in praesenti saeculo perfectionem operum compleverimus, non obdurantes corda nostra in veram requiem, quae contumacibus denegata est, pervenire mereamur Domino per David dicente: Si intrabunt in requiem meam . De quinquagesimo ab altero die Sabbati VII. hebdomadas plenas numerare nobis lege praecipitur usque ad alteram diem expletionis hebdomadae VII. id est quinquagesimum diem in quo primitiae offeruntur, quae denumeratio perfectionis plena per septenarium numerum et quinquedecies et X. quinquies in hoc significare puto, ut per quinquagenarium, qui remissionem in se continet, per caritatem, quae septiformi spiritu gratiae superveniente diffusa est in cordibus nostris, et quinque nostri corporis sensus legi Dei subditos habeamus. Quae verba Decalogum in se continent et per caritatem, ut dixi, quae caritas operit multitudinem peccatorum [I. Pet. 4. 8], et sic sacrificium novum Domino ex omnibus habitationibus nostris in usum nostri Sacerdotis cum pacificis nostris victimis cedentes offerimus, si cum Domino pacem fecerimus offerentes spirituales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum, qui panes primitiarum terrae nostrae etsi fermentatos, tamen sibi consecratos comedit sibi Pontifex, qui coelum penetrans possit compati infirmitatibus nostris, et cum apud Patrem advocatum habeamus cum opera quae fermento fragilitatis nostrae fermentata in usum huius Sacerdotis manu orationis elevata cedent per viscera misericordiae, devorat, quae odorem suavitatis Deo praebent, sed magis indulgentiam exigunt.5 De Scenophegia et in fine anni solaris apud Hebraeos idem VII. mense, quando congregantur fructus in horrea, sive in cellaria, tunc solemnia celebrare lege praeceptum est, id est primo die tubarum X. die expletionum celebrare debere Sabbata, et XV. die per dies VII. usquedum finiantur, VIII. tabernaculorum feriae esse praecipiuntur. His autem fortasse significare potest, ut quia nos in fine saeculi trinae invocationis Sacramento simus consecrati tuba, praedicationis Evangelii fidem et aspersionem Sanguinis Iesu Christi, in quo vera propitiatio est finito legis tempore dicere non cessamus, et congregatis bonorum operum fructibus ab omni opere malo quiete per septiformis spiritus gratiam persecutione substenta in octavae beatitudinis numerum pervenire mereamur. Quod tamen per ieiunii et orationis laborem fieri non est dubium, quia et affligi animas lege praecipitur.6 De Neomeniis: in Neomenia buccinare tuba praecipitur, id est nova luna, quia qui in lumine scientiae illuminatus est praedicare aliis, cessare non debet, quod Paulus scientiae Christi fulgore illuminatus observare minime contempsit, praedicans in Synagogis. Pauca dicere decreveram, quae cum hostiae veri Pontificis in se figuram continent a nobis etiam Domino spiritualiter offerri debent. Per vitulum enim labor noster, per ovem innocentia, per hircum mortificatio fornicariae voluptatis, per capram, quae in sublimi pascitur, vita theorica, per arietem autem praedicationis, quae agnos bono pastori generat, per virtutem castitatis solitariae mentis nemini praeter Christum iunctae, per columbam perspicacia intuitus sacramentorum, per panem soliditas praeceptorum, per similam sinceritas vitae, per vinum et sal veritas praedicationis, per oleum fomenta caritatis intelliguntur. Quae omnia sive festa, sive sacrificia in uno loco celebrari et offerri. Lex iubet, quia tunc omnia prosunt, cum in unitate Ecclesiae sine ullo schismatis erroro peraguntur. Haec pauca in abysso multa legis praecepta disserens, hanc sorbitiunculam diviti pauper, peregrinus civi praebere non timui, perfecta dilectio foras mittit timorem [1 [Ioan. 4. 8]: credens etiam hoc, O venerabilis Papa, quod plus valet obedientia cum fide, quam facultas humani ingenii. Haec autem et a te postulata et a me dicta sunt propter eos, qui, cum in superficie Christiani videantur, per iudaici sensus impietatem corpus Christi Ecclesiam suis schismatibus scindere non metuunt. Haec sub brevitate transcurrimus, quae si per omnia tractarentur, grande volumen poscerent, quod in huius temporis otium exigit. Ora pro me, venerabilis Papa.
Hieronymus HOME
Hieronymus, Epistulae, 5, 148. AD CELANTIAM MATRONAM. De ratione pie vivendi. <<< >>> 150. PROCOPII AD HIERONYMUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 149