monumenta.ch > Hieronymus > 147
Hieronymus, Epistulae, 5, 146. AD EVANGELUM. <<<     >>> 148. AD CELANTIAM MATRONAM. De ratione pie vivendi.

Hieronymus, Epistulae, 5, 147[Al. 48 scripta incerto tempore.]. AD SABINIANUM [In uno Veronensi admirandae antiquitatis Ms. inscribitur ad Sabinianum cohortatoria de poenitentia, incipit vero praeposita et particula, Et Samuel, etc., ἐμφατεκῶς.] LAPSUM.

1 [Sabinianum Diaconum, qui perpetrato adulterio, in Bethleem fugerat, per litteras Episcopi sui Hieronymo commendatus, manensque in sanctis locis, et Diaconi officio fungens, virginem quamdam sacram ad stuprum, fugamque sollicitaverat: deprehensum obiurgat, utque in Monasterio poeniteat, hortatur.]
Samuel quondam lugebat Saulem, quia poenituerat Dominum, quod unxisset eum regem super Israel [1. Reg. 16]: et Paulus Corinthios, in quibus audiebatur fornicatio, et talis fornicatio [Erat «qualis nec inter gentes; et quidem voce flebili,» etc., inconcinno atque obscuro sensu, quem ex eodem Veronensi archetypo reformamus.], quae ne inter gentes quidem, voce flebili commonebat, dicens: Ne cum rursus venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditiis, quas gesserunt in impudicitia et fornicatione [1. Cor. 12. ultim]. Si hoc Propheta et Apostolus nulla ipsi labe maculati, clementi in cunctos mente faciebant, quanto magis ego ipse peccator, in te debeo facere [Antea erat peccatore, et mox levare pro levas, quae duo Veronens. emendat.] peccatorem, qui non vis erigi post ruinam, nec oculos ad coelum levas; sed [Aliquot Mss. pro dissipata; ex editis autem alii perdita, alii prodita legunt. Impressam lectionem Veronens. probat, et simillimus Tertulliani locus de Pudic. c. 8. «Minor filius prodacta substantia in aliena regione mendicat.» Quin etiam Hieron. in cap. Ionae 3. «Post substantiam prodactam,» etc.] prodacta Patris substantia, porcorum siliquis delectaris [Luc. 15], et superbiae praerupta conscendens, praeceps laberis in profundum? Deum ventrem vis habere pro Christo: servis libidini, gloriaris [Veronens. gloriaris in confusione, absque et carne, et paulo post eorum vitia pro vitam; denique quod bonitas pro quoniam benignitas.] in carne et confusione tua, et quasi pinguis hostia in mortem propriam saginaris, imitarisque eorum vitam, quorum tormenta non metuis: ignorans, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te hortetur. Secundum autem duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae [Rom. 2. 5]. An idcirco induratur iuxta Pharaonem [Exod. 4 et seqq.] cor tuum, quia non statim percuteris, et [Iterum ex Veronen. cum esset «differris diu ad poenam.»] differeris ad poenam diu? Et ille dilatus est, et decem plagas non quasi ab irato Deo, sed quasi a patre commonente sustinuit, donec in perversum acta poenitentia, populum quem dimiserat, per deserta sequeretur, et ingredi auderet maria; per quae vel [Deerat vel particula, quam e Mss. suffecimus; mox quoque erat serviunt pro servirent.] sola doceri potuit, timori habendum eum, cui etiam elementa servirent. Dixerat et ille, Non novi Dominum, neque dimitto Israel. Quem tu imitans loqueris: Visio quam hic videt, in dies longos est, et in tempora longa iste prophetat [Ezech. 12. 27]. Propter quod dicit [Haec «Idem Propheta, Haec dicit» in Veronensi omittuntur. Est autem ad Graecum exemplar iste Ezechielis locus, a quo nonnihil Vulgatus interpres differt.] idem Propheta: Haec dicit Adonai Dominus: Non prolongabuntur amplius omnes sermones mei, quoscumque loquar; quia loquar verbum, et faciam [Ibid. v. 28]. Sanctus David de impiis et de scelestis dicit (quorum tu pars non modica, sed princeps es) quod saeculi felicitate fruerentur et dicerent: Quomodo cognovi Deus, et si est scientia in excelso? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias [Psal. 72. 11][. et 12]: pene lapso pede et fluctuanti vestigio causabatur, dicens: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas [Ibid. v. 13]. Praemiserat enim, Quia aemulatus sum super iniqua agentes, pacem peccatorum videns: quia non est respectus morti [al. in morte] eorum, et solida plaga in flagella [al. flagello] eorum. In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. Propterea tenuit eos superbia, circumdati sunt iniquitate et impietate sua. Egredietur sicut ex adipe iniquitas eorum: transierunt in affectum cordis. Cogitaverunt, et locuti sunt mala, iniquitatem in excelso [al. excelsum] locuti sunt. Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum pertransiit super terram [Ibid. v. 3 et seqq.].2 Nonne tibi videtur de te omnis iste Psalmus esse compositus? Vegeto quippe es corpore, et novus Antichristi Apostolus, cum in una notus fueris civitate, transgrederis ad aliam. Non indiges sumptibus; non plaga forti percuteris; et cum hominibus, qui non sunt, ut tu, velut irrationabilia iumenta, corripi non mereris. Propterea elatus es in superbiam, et vestimentum tuum [Ex Cisterciensi alteroque Veronensi Mss. cum alias foedat, et in postrema editione foetet luxuria.] est facta luxuria, et quasi ex arvina pingui et quodam adipe eructans verba mortifera, non te respicis esse moriturum, nec umquam post expletam libidinem, poenitentia remorderis. Transisti in affectum cordis, et ne tibi solus videaris errasse, simulas nefanda de servis Dei, nesciens quod iniquitatem in altum loquaris, et ponas in coelum os tuum. Nec mirum si a te qualescumque servi Dei blasphementur, cum patremfamilias Beelzebub vocaverint patres tui. Non est discipulus supra magistrum, nec servus supra dominum suum. Si illi in viridi ligno tanta fecerunt, tu in me, arido ligno, quid facturus es [Luc. 23. 31]? Tale quid et in Malachia plebs scandalizata credentium, [Editi de ore tuo: infra leviora alia ex Veronen. emendamus passim. Caeterum ex Cypriano, epistola ad Donatum haec Hier. transtulit.] de corde tuo loquitur: Dixerunt, vanus est qui servit Deo. Et quid plus? Quia custodivimus mandata eius, et quoniam ivimus supplicantes ante faciem Domini omnipotentis. Et nunc nos beatos dicimus alienos. Reaedificantur omnes qui faciunt iniqua. Adversati sunt Deo, et salvi facti sunt. [Malach. 3. 3][. 14. iuxta LXX]. Quibus postea diem iudicii Dominus comminatur, et quid inter iustum et iniustum futurum sit, multo ante praenuntians, ait: Et convertimini: et videbitis quid sit inter iustum, et iniustum: inter servientem Domino, et non servientem [Ibid. ultim.].3 Haec tibi ridicula forte videantur, qui comoedis, et lyricis scriptoribus, et mimis Lentuli [Martian., mimis et Lentulis, addita notula: Lentulus celebris erat mimographus. Quod etiam recte quadrat. (N. E.)] delectaris: quamquam ne ista tibi quidem prae nimia cordis hebetudine intelligenda concesserim. Prophetarum verba contemnes [al. contemnas]; sed respondebit tibi Amos: Et in tribus et in quatuor impietatibus, nonne aversabor eum, dicit Dominus [Amos 1. 3. iuxta LXX]? Quoniam enim Damascus, Gaza, Tyrus, Idumaea, Ammonitae, et Moabitae, Iudaei quoque et Israel, saepe ad se Dei vaticinio destinato, ut agerent aliquando poenitentiam, audire contempserunt, irae suae, quam illaturus est, Dominus causas iustissimas profert, dicens: In tribus et quatuor impietatibus nonne aversabor eos? [Recolendus insignis Hieronymi locus in Amos cap. 1. «Primum peccatum est cogitasse, quae mala sunt: secundum cogitationibus acquievisse perversis: tertium quod mente decreveris, opere complesse: quartum post peccatum non agere poenitentiam, et in suo sibi cumplacere delicto.» Quae heic per partes Sabiniano exprobrat.] Sceleratum est, inquit, mala cogitare: concessi. Nequius est male cogitata velle perficere, et hoc pro mea misericordia benignus indulsi. Numquid et opere implendum peccatum fuit? et mea superbe calcanda clementia? Tamen et post factum, quia malo poenitentiam peccatoris, quam mortem: Non enim sani opus habent medico, sed male habentes [Luc. 5. 31], iacenti manum porrigo, et conspersum in sanguine suo, ut propriis fletibus lavetur, exhortor. Quod si nec sic poenitentiam vult agere, et fracto navigio tabulam, per quam salvari poterat, non retentat, cogor dicere: Super tribus et quatuor impietatibus, nonne aversabor eum, dicit Dominus? Aversionem aestimans esse [Ita ex Veronen. et (Cisterciensi Mss. restituimus, quibus ex parte vetustiores editi suffragantur, in quibus est, ducens; reliqui enim haud recte dicens pro poena.] pro poena, dum suae peccator relinquitur voluntati. Inde est quod peccata patrum in tertiam et quartam generationem restituit [Exod. 20], dum non vult statim punire peccantes, sed ignoscens primis, postrema condemnat. Alioqui si protinus scelerum ultor existeret: et multos alios, et certe Paulum Apostolum Ecclesiae non haberent. Ezechiel Propheta, cuius supra fecimus mentionem, Dei verbum ad se factum referens, ait: Aperi os tuum, et manduca quae ego dabo tibi. Et vidi, inquit, et ecce manus extenta ad me; et in ipsa volumen libri. Et revolvit illud in conspectu meo, et in ipso [al. eo.] scriptum erat, a facie et retrorsum, lamentum, et carmen, et vae [Ezech. 2. 8. et sqq.]. Prima Scriptura ad te pertinet, si tamen volueris agere poenitentiam, post delictum. Secunda ad sanctos, qui ad Dei canticum provocantur. Non est enim pulchra laudatio in ore peccatoris. Tertia ad tui similes, qui desperantes semetipsos tradiderunt immunditiae, et fornicationi, et ventri, et his quae infra ventrem sunt; qui putant omnia morte finiri, et nihil esse post mortem, et dicunt: Tempestas si transierit, non veniet super nos [Isai. 28. 15]. Liber ille, quem Propheta devorat, omnis series Scripturarum est. In quibus et poenitens plangitur, et iustus canitur, et maledicitur desperanti [al. desperans.]. Nihil ita repugnat Deo, quam cor impoenitens. Solum crimen est, quod veniam consequi non potest. Si enim ei ignoscitur post peccatum, qui peccare desistit, et ille flectit iudicem qui rogat: impoenitens autem omnis ad iracundiam provocat iudicantem: solum desperationis crimen est, quod mederi nequeat. Porro ut scias Deum quotidie peccatores ad poenitentiam provocare, qui si rigidi perstiterint, de clemente eum severum et trucem faciunt, audi Isaiae verba dicentis: Et vocabit, inquit, Dominus sabaoth in die illa [Rectius, saltem ad Graecum exemplar, duo praestantissimi nostri codices in die illa fletum, et planctum et decalvationem absque ad praepositione, et vocula magnum.] ad fletum, et planctum magnum, et decalvationem, et accinctionem ciliciorum. Ipsi vero fecerunt laetitiam et exsultationem. mactantes vitulos, et immolantes oves, ut comederent carnes, et biberent vinum, dicentes: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur [Isai. 22. 12. et seqq.]. Post quas voces et perditae mentis audaciam, Scriptura commemorat, dicens. Et revelata sunt haec in auribus Domini sabaoth, non remittetur vobis hoc peccatum, donec moriamini [Ibidem v. 14]. Si enim peccato mortui fuerint, tunc eis remittetur peccatum. Quod quamdiu in peccato vixerint, non dimittitur.4 Parce quaeso animae tuae. [Excusi, «Crede Dei filium futurum esse iudicem. Recordare a quo Episcopo,» etc. Nobis placuit Veronen. Ms. sequi, ad cuius fidem haud pauca alia minoris momenti exigimus.] Crede Dei futurum esse iudicium. Recordare a quali Episcopo Diaconus ordinatus sis. Nec mirum quamvis sanctum hominem, tamen in homine deligendo potuisse falli, cum et Deum poeniteat, quod Saul in regem unxerit [1. Reg. 15]. et in duodecim Apostolis Iudas sit proditor repertus; et de quondam ordinis tui hominibus [Nicolao Antiocheno, ex septem primis Diaconis uno, haeresim Nicolaitarum tribuit constanter Hier. quo cum faciunt Tertullianus de Praescript. c. 46. Irenaeus l. 1. c. 27. Epiphanius haeres. 25. etc. Sed Ignatius epistola ad Trallianos, Clem. Alexand. Strom. l. 1. Euseb. quoque Hist. l. 3. Theodoretus, aliique, eum quidem a Nicolaitis iactatum auctorem, sed falso, eorum haereseos tradunt. Heic vero loci praestat animadvertere pro Nicolaitarum nomine in Mss. magno consensu haberi Neophytorum, cui tamen lectioni substitui velim hanc Veronensis archetypi, Ophetarum. Nempe, ut alibi adnotavimus in epistola 14. ad Heliodorum, S. Epiphanius, Auctor Indiculi de Haeresibus, qui Hieronymo tribuitur, et S. Augustinus haeresi 17. a Nicolaitis Ophitas deducunt, «et per eorum fabulosa figmenta ad colubrum colendum fuisse perventum.»] Nicolaus Antiochenus, immunditiarum omnium, et Nicolaitarum haereseos auctor exstitisse referatur. Non tibi illa nunc replico, quod plures virgines stuprasse narreris; quod a te nobilium violata matrimonia, publico caesa sint gladio; quod per lupanaria impurus, et helluo cucurristi. Magna quidem ista sunt pondere suo, sed fiunt eorum quae illaturus sum comparatione leviora. Rogo quantum crimen est ubi stuprum et adulterium parum est? Infelicissime mortalium, tu speluncam illam, in qua Dei Filius natus est, et veritas de terra orta est, et terra dedit fructum suum, de stupro condicturus ingrederis. Non times, ne de praesepi infans vagiat; ne puerpera Virgo te videat; ne mater Domini contempletur? Angeli clamant, pastores currunt, stella desuper rutilat, Magi adorant, Herodes terretur, Ierosolyma conturbatur; et tu cubiculum virginis, decepturus virginem irrepis? Paveo miser, et tam mente, quam corpore perhorresco, ponere tibi volens ante oculos tuos, opus tuum. Tota Ecclesia nocturnis vigiliis Christum Dominum personabat, et in diversarum gentium linguis unus in laudibus Dei spiritus concinebat. Tu inter ostia quondam praesepis Domini, nunc altaris, amatorias epistulas fulciebas, quas postea illa miserabilis, quasi flexo adoratura genu, inveniret et legeret; et stabas deinceps in choro psallentium, et impudicis nutibus loquebaris.5 Proh nefas, non possum ultra progredi. [Antea erat «Prorumpunt lacrymae antequam,» etc. renuentibus Mss.] Prorumpunt singultus antequam verba, et indignatione pariter ac dolore, in ipso meatu faucium spiritus coarctatur. Ubi mare illud eloquentiae Tullianae? ubi torrens fluvius Demosthenis? Nunc [al. Nunc, nunc.] profecto muti essetis ambo, et vestra lingua torpesceret. Inventa est res, quam nulla eloquentia explicare [al. explicari.] queat. Repertum est facinus, quod nec mimus fingere, nec scurra ludere, nec Atellanus possit effari. Moris est in Aegypti et Syriae monasteriis, ut tam virgo, quam vidua, quae se Deo voverint, et saeculo renuntiantes, omnes delicias saeculi conculcarint, crinem monasteriorum matribus offerant desecandum, non intecto postea [Al. «secundum voluntatem Apostoli, incessurae capite.» De Matribus autem monasteriorum, ut vocat, vide libellum contra Vigilantium circa finem, et quae in eum locum adnotamus. Caeterum de ea consuetudine comam resecandi iis quae virginitatem profiterentur, vide Menardum in Notis ad Sacramentarium Gregorianum pag. 212. et Historiam Monasticam Orientis lib. 1. cap. 12. In Actis S. Saturnini, et sociorum dicitur sancta Victoria «consecrati Deo dicatique capitis in perpetua virginitate sacratissimum crinem inconcusso pudore servasse,» ut intelligas aliam in Occidentis aliquot saltem ecclesiis obtinuisse consuetudinem, ut minime comam deponerent, quod ex Optato lib. 6. itemque S. Ambrosio ad Virginem lapsam cap 8 uberius probatur.] contra Apostoli voluntatem incessurae capite; sed ligato pariter ac velato. Nec hoc quispiam, praeter tondentes novit et tonsas, nisi quod quia ab omnibus fit, pene scitur ab omnibus. Hoc autem duplicem ob causam, de consuetudine versum est in naturam, vel quia lavacrum non adeunt, vel quia oleum nec capite, nec ore norunt, ne a parvis animalibus, [Fortasse verius in Veronen. Ms. «inter incultum crimen.»] quae inter cutem et crinem gigni solent, et concretis sordibus, opprimantur [al. obruantur].6 Videamus igitur, tu vir bone inter ista quid feceris. Futuro matrimonio, in spelunca illa venerabili, quasi quosdam obsides accipis capillos, sudariola infelicis, et cingulum, dotale pignus, reportas [al. deportas], iurans ei te nullam similiter amaturum. Deinde curris ad pastorum locum, et Angelorum desuper strepitu concinente, in eadem verba testaris. Nihil dico amplius, quod in oscula rueris, quod amplexatus sis. Totum quidem de te credi potest, sed veneratio praesepis et loci [al. campi] non me sinunt plus credere, quam te voluntate tantum et animo corruisse. Miser: nonne quando in spelunca cum virgine stare cepisti, [Impressi cum addito oculi tui. Porro perquam simile locum invenias apud Cyprianum lib. «de Lapsis. Labavit gressus, caligavit aspectus, tremuerunt viscera, brachia conciderunt, sensus obstupuit, sermo haesit, lingua defecit.»] caligaverunt oculi, lingua torpuit, conciderunt brachia, pectus intremuit, nutavit incessus? Post Apostoli Petri Basilicam, in qua Christi flammeo consecrata est: post Crucis et Resurrectionis et Ascensionis Dominicae sacramenta, in quibus rursum se in monasterio victuram spoponderat, audes crinem accipere tecum noctibus dormiturae [al. dormiturum], quem Christo messuerat in spelunca? Deinde a vespere usque mane fenestrae illius assides, et quia propter altitudinem, haerere vobis cominus non licebat, per funiculum, vel accipis aliquid, vel remittis. Vide quanta diligentia [Vitiose in hucusque vulgatis diligentia Domini; quod Veronen. iuncto Cisterciensi emendant. Notum vero Dominam appellari honoris gratia, quae caeteris in monasterio sororibus praeerat. Tum domi quoque vocem post nunquam expunximus Veronensis Ms. fidem secuti, quod sensum nonnihil turbaret.] Dominae fuerit, ut nunquam virginem, nisi in Ecclesia videris: et cum talem uterque vestrum habuerit voluntatem, nisi per fenestram nocte facultas vobis non fuerit colloquendi. Oriebatur tibi, ut postea didici, sol invito. Exanguis, marcidus, pallidus, ut suspicione omni careres, Evangelium Christi, quasi Diaconus lectitabas. Nos pallorem ieiunii putabamus, et exangue os contra institutum ac morem tuum, quasi confectum vigiliis mirabamur. Iam tibi et scalae, per quas deponeres miseram, parabantur; iam iter dispositum, decreta navigia, condicta dies, fuga animo pertractata [al. praeparata]; et ecce Angelus ille cubiculi Mariae ianitor, cunarum Domini custos, et infantis Christi gerulus, coram quo tanta faciebas, ipse te prodidit.7 O funestos oculos meos! o diem illum omni maledictione dignissimum, in quo epistulas illas tuas, quas hucusque retinemus, consternata mente legi! quae ibi turpitudines? quae blanditiae? quanta de condicto stupro exultatio? [Cisterciense exemplar, «Hoc ne Diaconum dicam loqui, sed Diabolum scire potuisse,» etc., quae sua lectio probabilitate atque elegantia non caret.] Haeccine Diaconum, non dicam loqui, sed scire potuisse? Ubi miser ista didicisti, qui in Ecclesia te nutritum esse iactabas? Nisi quod in eisdem epistulis iuras te nunquam pudicum, nunquam fuisse Diaconum. Si negare volueris, manus tua te redarguet ipsi apices proclamabunt, Habeto interim lucrum sceleris, non possum tibi ingerere quae scripsisti.8 Iaces itaque advolutus genibus meis, [Sic legendum videtur ad Veronensis exemplaris fidem heminam, non ut vulgo hactenus obtinuit, misericordiam. Est autem hemina mensura fere omnium minima, quae sextarii dimidia pars est. Ei Sabinianus, qui et marcidulus, pallidus, et exanguis supra dicitur, ad movendam Hieronymo misericordiam, sanguinem suum comparat, pretium vitae perquam exiguum. Simile est illud in Scripturis, folium quod vento rapitur, etc. Vocem obscuriorem. aut minus obviam critici depravarunt.] et heminam, ut tuis verbis utar, sanguinis deprecaris, Et, o te miserum, neglecto iudicio Dei, me tantum quasi vindicem times! Ignovi fateor; quid enim aliud possum tibi facere, Christianus? Hortatus sum ut ageres poenitentiam, et in cilicio et cinere volutareris, ut solitudinem peteres, ut viveres in monasterio, ut Dei misericordiam iugibus lacrymis implorares. At tu bonae spei [Cisterciens. coluber, quod nomen sequenti contextui magis concinere videbatur, nisi ironice dicitur, ut in Paschal. 2. num. 7. Origenes columen veritatis appellatur.] columen, excetrae stimulis inflammatus, factus es mihi in arcum perversum, et contra me conviciorum sagittas iacis. Inimicus tibi factus sum, vera dicens. Non dolebo [al. doleo] de maledictis; quis enim nesciat, nihil nisi flagitiosum tuo ore laudari? Hoc plango, quod te ipse non plangis, quod te non sentis mortuum [al. esse mortuum]; quod quasi gladiator paratus [Perperam quidam Mss. libidine. Innuit enim funebres ludos, quibus certare in funeribus Optimatum gladiatores olim solebant, quos Cicero Bustuarios appellat.] libithynae, in proprium funus ornaris. Amiciris linteis, digitos annulis oneras, dentes pulvere teris, raros in rubenti calvaria digeris capillos: taurina cervix toris adipeis intumescens, nec quia [Duo haec verba propter libidinem absunt a Cisterciensi libro, qui mox unguentis habet pro unguenta.] propter libidinem fracta est, inclinatur. Super haec, unguenta fragras, mutas balneas, et contra renascentes pilos pugnas; per forum ac plateas, nitidus ac politus amator incedis. Facies meretricis facta est tibi, nescis erubescere. Convertere miser ad Dominum, ut ad te Dominus convertatur. Age poenitentiam, ut et ille agat poenitentiam super omnibus quae locutus est malis ut faceret tibi.9 Quid neglecto vulnere proprio, alios niteris infamare? Quid me bene tibi et sedulo consulentem, quasi phreneticus morsu lace ras? Esto, ego flagitiosus sim, ut vulgo iactitas saltem mecum age poenitentiam; criminosus, [Idem Criminosus sum, ut insimulas.] ut simulas, imitare lacrymas criminosi. Num mea peccata virtutes tuae sunt? An malorum tuorum putas solatium, si multos tui similes habeas? Fluant paululum de oculis lacrymae intersericum et linteamina, quibus tibi videris fulgidus et formosus; intellige te nudum, conscissum, sordidatum [al. sordidum], mendicantem. [Cyprianus epist. ad Demetrianum, «In isto adhuc mundo manenti poenitentia nulla sera est.»] Nunquam est sera poenitentia. Quamvis de Ierosolymis descenderis, et sis in itinere vulneratus, inde te Samaritanus impositum iumento, curandumque ad stabulum referet. Sed et si mortuus iaces [al. iaceas] in sepulcro, tamen et foetentem Dominus suscitabit. Imitare saltem caecos illos, propter quos Salvator dimittens domum suam et haereditatem suam, Iericho venit. Sedentibus in tenebris et umbra mortis lux orta est eis, Qui postquam praeterire Dominum cognovissent, ceperunt clamare, dicentes: Fili David, miserere nostri. Poteris et tu videre, si clames; si accitus ab eo, sordida vestimenta proiicias. [Recole quae in epist. 122. ad Rusticum de hoc Isaiae loco diximus.] Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris, et tunc scies ubi fueris [Isai. 30. 15]. Tangat modo cicatrices tuas, pertractet luminum quondam tuorum vestigia. Licet ab utero sic genitus sis, et in delictis conceperit te mater tua, asperget te hyssopo, et mundaberis: lavabit te, et super nivem dealbaberis. Quid incurvus terrae haeres, et totus in coeno iaces? Illa quam decem et octo annis Satanas vinxerat, postquam a Salvatore curata est, coelum erecta suspexit. Quod ad Cain dictum est, tibi dictum puta, [Vid. sup. Epist. sub num. C. inque hunc Scripturae locum adnotat. nostram.] Peccasti, quiesce [Genes. 4. 13]: Quid longius recedis a-facie Dei, et habitas in terra [Sic in Graeco appellatur terra, quam Cain habitavit, postquam egressus est a facie Domini. Hier. in Ezechiel 16. «Eiecti de Paradiso firmitatis, habitant in regione Naid, quae interpretatur fluctuatio,» etc. Olim vitiose erat Naim.] Naid? Quid totus in salo fluctuas, nec statuis supra petram pedem tuum? Cave ne te Phinees cum Madianitide fornicantem [Plerique editi sua hasia, alii sero hasta. Scilicet rariorem vocem Seiromasta, quam minime intelligebant, critici corruperunt. Nos emendavimus ex uno Veronensi Ms. cum praeterea constet σείρομὰστην a LXX. apellari lanceam, qua scortum Madianitidem Phinees transverberavit. Vid. ep. 109. n. 3. Legi enim seiromasten Phinees. Mox quoque vitiose erat in vulgatis Qui plus quam Thamar pro Quid postquam ut Ver. emendat.] seiromaste configat. Quid postquam Thamar virginem frater et consanguineus polluisti, versus in Absalom, occidere eum cupis, qui te rebellantem plangit et mortuum? Clamat contra te sanguis Nabuthae: et vinea Iezrael, hoc est, seminis Dei; quam in hortum voluptatum, lasciviae olera convertisti, dignam de te ultionem reposcit. Mittitur tibi Elias, tormenta et interitum nuntians. Incurvare, et sacco vestire paulisper, et de te poterit dicere Deus: Vidisti, quia reveritus fuerit Achab a facie mea? Non superducam malitiam in diebus eius [3. Reg. 21. 29].10 Sed forte blandiris tibi, quod a tali Episcopo Diaconus ordinatus es. Iam superius dixi, nec patrem pro filio, nec filium pro patre puniri. Anima enim quae peccaverit, ipsa morietur [Ezech. 18. 4]. Et Samuel habuit filios qui recesserunt a timore Dei, et abierunt post avaritiam et iniquitatem. Et Heli Sacerdos sanctus fuit; sed habuit filios, qui, ut in Hebraeorum [Antea erat voluminibus. Sed ne putes apocrypha quaedam comminisci, ideo Hebraeorum compellat auctoritatem, quod in Graecis libris, Latinisque inde expressis haec de filiorum Heli fornicatione non haberentur.] volumine legimus, fornicabantur cum mulieribus in tabernaculo Dei, et in similitudinem tui, impudenter sibi Dei ministerium vindicabant [1. Reg. 8]. Unde et locus tabernaculi ipse subversus est et propter vitia Sacerdotum Dei, sanctuarium, destitutum est [al. destructum]. Quanquam et ipse Heli dum est nimium lenis in filios, offendit Deum; tantumque abest, ut te valeat Episcopi tui iustitia liberare, ut timendum sit, ne propter te de solio suo corruens [Graecam vocem, ignotam hactenus editis ac Mss. libris contextui vero necessariam ex uno Veronensi suffecimus, in quo tamen describentis vitio erat ΕΠΙ;CΤΑΤΟΝΩ, quod emendamus. Monuit praeterea inserendam Heli, quam alludit, historia, qui ὀπισθίως, retrorsum de sella scribitur cecidisse. Est vero ὀπισθότονος, qua voce heic Hier. utitur, ipsa cervicis affectio, contracto ad scapulas capite eius qui retrorsum decidit. Hinc quoque insanabili fecimas pro insanabilis, et mox Si praepositionem ex eodem Veronens. Ms. supplevimus.] ὀπισθοτόνω pereat insanabili. Si Oza Levites Arcam Domini, quam portare ipse debuerat, quasi ruentem sustentare voluit, et percussus est: quid de te fututurum putas, qui stantem Arcam Domini praecipitare conatus es? Quanto magis Episcopus qui te ordinavit probabilis est, tanto tu amplius detestandus, qui talem hominem fefellisti. Solemus mala domus nostrae scire novissimi, ac liberorum et coniugum vitia, vicinis canentibus, ignorare. Noverat te omnis Italia. Universi te stare ante altare Christi ingemiscebant. Nec tu tam callidus eras, ut prudenter tua vitia celares. Sic aestuabas, sic subantem te et lascivientem huc atque illuc rapiebat voluptas, ut quasi quosdam triumphos, palmamque vitiorum de expletis libidinibus sublevares.11 Denique inter gladios barbari, [Voculas et barbari repetimus ex Veronensi; quae forte Gothum aliquem militem designant.] et barbari mariti, et mariti potentis excubias, impudicitiae flamma te rapuit. Non timuisti in illa domo adulterium facere, in qua sine iudice laesus vir se poterat ulcisci. Duceris ad hortulos, ad suburbana pertraheris: tam libere et insane te agis, ut absente marito, uxorem te putes habere, non adulteram. Inde [al. Unde] per quosdam cuniculos dum illa tenetur, erumpis. Romam occultus ingrederis, latitas inter Samnitas latrones, et ad primum mariti nuntium, quod novus tibi ex Alpibus Hannibal descendisset, navigio te credis in tuto. Tanta fugae celeritas fuit, ut tempestatem terra duceres tutiorem. Venis [al. Venisti] utcumque in Syriam, inde te velle Ierosolymam transcendere, et serviturum Domino polliceris. Quis non susciperet eum, qui se Monachum promittebat, praesertim ignorans tragoedias tuas, et Episcopi tui Commendatitias ad caeteros Sacerdotes epistulas legens? At tu infelix transfigurabas te in Angelum lucis, et minister Satanae, ministrum iustitiae simulabas. Sub vestitu ovium latebas lupus, et post adulterium hominis, adulter Christi esse cupiebas.12 Haec idcirco retuli, ut totam tibi scenam operum tuorum, quasi in brevi depingerem tabella, et gesta tua ante oculos tuos ponerem, ne misericordiam Domini nimiamque clementiam, materiam existimes delictorum, rursum crucifigens tibimetipsi Filium Dei, et ostentui habens, et non legens illud quod sequitur. Terra enim venientem saepe super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, accipit benedictionem a Domino: Proferens autem spinas et tribulos, reproba est et maledicto proxima, cuius consummatio fit in combustionem [Heb. 6. 7][. et 8].
Hieronymus HOME



Hieronymus, Epistulae, 5, 146. AD EVANGELUM. <<<     >>> 148. AD CELANTIAM MATRONAM. De ratione pie vivendi.
monumenta.ch > Hieronymus > 147