monumenta.ch > Hieronymus > 146
Hieronymus, Epistulae, 5, 145. AD EXUPERANTIUM <<<     >>> 147. AD SABINIANUM LAPSUM.

Hieronymus, Epistulae, 5, 146[Alias 85. Scripta incerto tempore.]. [De Episcopatus necessitate, et supra Presbyteratum excellentia contra ac sentire Hieronymus in hac epistola nonnullis visus est, cum doctissimi Scriptores multi variis dissertationibus egerint, et genuinum S. Doctoris sensum, eumque Catholicum ex aliorum locorum collatione expresserint, eos audire satius putamus, quam lectorem hoc loco morari diutius. Ipse Hieronymus facile conferri potest epist. ad Heliodorum, et 52. ad Nepotianum, tum 22. ad Eustochium, et alia ad Theophilum. Item in Comment. in cap. 7. Micheae, et cap. 60. Isaiae. Dialog. advers. Luciferian., et advers. Iovin. lib. 1. aliisque locis, quos accurate in indice notamus. Ad Evangeli personam quod attinet, idem iste videtur esse, cui epistolam 73. in nostra recensione de Melchisedech inscripsit. Neque inanis coniectura est, hunc illum esse Evangelum Presbyterum, cui Anianus Celedensis septem Chrysostomi homilias a se Latine conversas dicavit. Qui vero Diaconos Presbyteris coaequabat, aut etiam anteferebat, atque ambitionem Diaconorum Romanae Ecclesiae tuebatur, quidam Falcidius dicitur, et Hieronymo ipso atque Augustino antiquior auctor vulgo habetur. Certe ex hac Hieronymi epistola tota expressa est Quaestio CI ex his, quae inscribuntur ex utroque mixtim in Appendic. Operum S. Augustin. t. 3. quam plurimum contulisse proderit. Ad rectam nominis scripturam asserendam, Evangelum adduximus antea ex Macrobio. Magis vero ad rem nostram est Evangelus episcopus ecclesiae Assuritanae, quemadmodum in Gestis Collationis Carthaginensis memoratur, qui Conciliis apud Carthaginem habitis ann. 397. et 401. interfuit, ut ex codice Canonum Ecclesiae Africanae compertum est. Caeterum in duobus Mss. Veronensibus inscribitur «Ad Evangelum Presbyterum de ordine Sacerdotii.»] AD EVANGELUM.

1 [Refellit eorum errorem, qui diaconum Presbytero aequabant, ostendens quid sit discriminis inter Episcopum, Presbyterum, et Diaconum.]
Legimus in Isaia: Fatuus fatua loquetur [Isai. 32. 6]. Audio quemdam in tantam erupisse vecordiam, ut Diaconos, Presbyteris, id est, Episcopis anteferret. Nam cum Apostolus perspicue doceat eosdem esse Presbyteros quos Episcopos [Sic vetustiores libri editi ac Mss., quos inter Veronenses duo praestantissimi. Antea erat diverso, nec satis cohaerenti sensu, «Quis patiatur.» Sed pati verbum hoc loco usurpat Hieronymus pro morbo aliquo affici, ac laborare, idemque est, ac si dixisset, «quo laborat morbo, aut dementia, queis agitur diris.» Eodem sensu in epist. 109. ad Riparium de Vigilantio num. 5. «Et quid passi sunt Apostoli, ut immundum Stephani corpus tanta funeris ambitione praecederent?» Plautus initio Mostellariae. «Quid tibi malum hic ante aedes clamitatio est?»], quid patitur mensarum et viduarum minister, ut supra eos se tumidus efferat, ad quorum preces Christi Corpus Sanguisque conficitur? Quaeris auctoritatem? Audi testimonium: Paulus et Timotheus servi Christi Iesu, omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum Episcopis et Diaconis [Philipp. 1. 1]. Vis et aliud exemplum? In Actibus Apostolorum, ad unius Ecclesiae Sacerdotes ita Paulus loquitur: Attendite vobis et cuncto gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos, ut regeretis Ecclesiam Domini, quam acquisivit sanguine suo [Act. 20. 18]. Ac ne quis contentiose in una Ecclesia plures Episcopos fuisse contendat, audi et aliud testimonium, in quo manifestissime comprobatur eumdem esse Episcopum atque Presbyterum. Propter hoc reliqui te in Creta, ut quae deerant corrigeres, et constitueres Presbyteros per civitates, sicut et ego tibi mandavi. Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim Episcopum sine crimine esse, quasi Dei dispensatorem [Tit. 1. 5 et seqq.]. Et ad Timotheum: Noli negligere gratiam [Iidem libri, et Gratianus, qui totam hanc Epistolam recitat, voculas, quae in te est, renitente etiam Graeco textu, omittunt.] quae in te est, quae tibi data est prophetiae, per impositionem manuum Presbyterii [1. Tim. 4. 14]. Sed et Petrus in prima Epistula: Presbyteros, inquit, in vobis precor Compresbyter, et testis passionum Christi, et futurae gloriae quae revelanda est, particeps, regere gregem Christi, et inspicere non ex necessitate, sed voluntarie iuxta Deum [1. Petr. 5]. Quod quidem Graece significantius dicitur ἐπισκοποῦντες[Verius puto Graecae vocis interpretationem, id est, superintendentes, vetustissimi nostri codices non habent, qui et ipsi Graecam vocem legunt.] id est, super intendentes, unde et nomen Episcopi tractum est. Parva tibi videntur tantorum virorum testimonia? Clangat tuba Evangelica, filius tonitrui, quem Iesus amavit plurimum, qui de pectore Salvatoris doctrinarum fluenta potavit [Ioan. 21]: Presbyter, Electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate [2. Ioan. 1]. Et in alia Epistula: Presbyter, Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate [3. [Ioan. 1]. Quod autem postea unus electus est, qui caeteris praeponeretur, in schismatis remedium factum est: ne unusquisque ad se trahens Christi Ecclesiam rumperet. Nam et Alexandriae a Marco Evangelista usque ad Heraclam et Dionysium Episcopos, Presbyteri semper unum ex se electum, in excelsiori gradu collocatum, Episcopum nominabant: quomodo si exercitus Imperatorem faciat: aut Diaconi eligant de se, quem industrium noverint, et Archidiaconum vocent. Quid enim facit excepta [In Dialog. contra Luciferian. etiam Confirmationis conferendae potestatem solis Episcopis tribuit. Videnda quae ibi adnotamus. Interim Hieronymo concinit quod Chrysostomus Homil. 11. in 1. epistol. ad Timotheum de Episcopis scribit: «Sola quippe ordinatione superiores sunt, atque hoc tantum plus quam Presbyteri habere videntur.»] ordinatione Episcopus, quod Presbyter non faciat? Nec altera Romanae urbis Ecclesia, altera totius orbis existimanda est. Et Galliae, et Britanniae, et Africa, et Persis, et Oriens et India, et omnes barbarae nationes, unum Christum adorant, unam observant regulam veritatis. Si auctoritas quaeritur, orbis maior est Urbe. Ubicumque fuerit Episcopus, sive Romae, sive Eugubii, sive Constantinopoli, sive Rhegii, sive Alexandriae [Editio Lugdunensis huius seorsim epistolae an. 1510. sive Thebis, additque sive Guarmatiae vel Wormatiae, quod alterum nomen etiam Gratianus olim legit: estque, ut Victorius coniicit, appositum ex Buchardo Wormatiensi Episcopo, qui multa hinc hausit.], sive Tanis, eiusdem meriti, eiusdem est et Sacerdotii. Potentia divitiarum, et paupertatis humilitas, vel sublimiorem, vel inferiorem Episcopum [Respuunt vetustiores vulgati, imo et Mss. praestantiores negandi particulam; ut sit sensus, propter urbium amplitudinem sublimiores dici Episcopos aliis ob paupertatem inferioribus, non quidem quoad dignitatis characterem, sed quoad praecedentiam ac regimen: quem sensum expressisse videtur etiam supracitatus auctor Quaestionum ex utroque mixtim, et Hieronymi contextus elegantius praefert, maxime ex sequenti clausula caeterum, tametsi in nupera Gratiani editione sit caeterorum, et ad Apostolos referatur.] non facit. Caeterum omnes Apostolorum successores sunt.2 Sed dices [al. dicis], quomodo Romae ad testimonium Diaconi, Presbyter ordinatur? Quid mihi profers unius urbis consuetudinem? quid paucitatem, de qua ortum est supercilium, in leges Ecclesiae vindicas? Omne quod rarum est, plus appetitur. Pulegium apud Indos pipere pretiosius est. Diaconos paucitas honorabiles, Presbyteros turba contemptibiles facit. Caeterum etiam in Ecclesia Romae, Presbyteri sedent, et stant Diaconi: licet paulatim increbrescentibus vitiis, inter Presbyteros, absente Episcopo, sedere Diaconum [Veronensis maior audierim pro viderim, quod adnotasse plurimum intererit. Mox Gratianus «Benedictiones coram presbyteris,» quam laudat Victorius lectionem, «quod enim,» inquit, «Presbyteris Diaconi benedicerent, et cogitare stultum et credere erroneum est.»] viderim: et in domesticis conviviis, benedictiones Presbyteris dare. Discant qui hoc faciunt, non se recte facere, et audiant Apostolos: Non est dignum, ut relinquentes verbum Dei, ministremus mensis [Actor. 6. 2]. Sciant quare Diaconi constituti sint. Legant Acta Apostolorum, recordentur conditionis suae. Presbyter et Episcopus, aliud aetatis, aliud dignitatis est nomen. Unde et ad Titum, et ad Timotheum de ordinatione Episcopi et Diaconi dicitur [Tit. 1][1. Tim. 3]: de Presbyteris omnino reticetur: quia in Episcopo et Presbyter continetur. Qui provehitur, de minori ad maius provehitur. Aut igitur ex Presbytero ordinetur Diaconus, ut Presbyter minor Diacono comprobetur, in quem crescit ex parvo, aut si ex Diacono ordinatur Presbyter, noverit se lucris minorem, Sacerdotio esse maiorem. Et ut sciamus traditiones Apostolicas sumptas de veteri Testamento, quod Aaron et filii eius atque Levitae in Templo fuerunt, hoc sibi Episcopi et Presbyteri et Diaconi vindicent in Ecclesia.
Hieronymus HOME



Hieronymus, Epistulae, 5, 145. AD EXUPERANTIUM <<<     >>> 147. AD SABINIANUM LAPSUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 146