monumenta.ch > Hieronymus > 145
>>> Hieronymus, Epistulae, 5, 146. AD EVANGELUM.
Hieronymus, Epistulae, 5, 145. AD EXUPERANTIUM
1 Inter omnia quae mihi sancti fratris Quintiliani amicitiae praestiterunt, hoc vel maximum est, quod te mihi ignotum corpore, mente sociavit. Quis enim non diligat eum, qui sub paludamento et habitu militari agat opera Prophetarum, et exteriorem hominem aliud promittentem, vincat interiori homine, qui formatus est ad imaginem Creatoris? Unde et prior ad officium provoco litterarum, et precor, ut mihi occasionem tribuas saepius rescribendi: quo de caetero scribam audacius. Illud autem prudentiae tuae breviter significasse sufficiat, ut memineris Apostolicae sententiae: Vinctus es uxori, ne quaeras solutionem, solutus es, ne quaeras uxorem , id est, alligationem, quae solutioni contraria est. Qui igitur servit officio coniugali, vinctus est; qui vinctus est, servus est; qui autem solutus est, liber est. Cum ergo Christi gaudeas libertate, et aliud agas, aliud repromittas, ac propemodum in domate constitutus sis, non debes ad tollendam tunicam tecto descendere , nec respicere post tergum, nec aratri semel arrepti stivam dimittere : Sed si fieri potest, imitare Ioseph, et Aegyptiae dominae pallium relinque, ut nudus sequaris Dominum Salvatorem, qui dicit in Evangelio: Nisi quis dimiserit omnia, et tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non potest meus esse discipulus . Proiice sarcinam saeculi, ne quaeras divitias, quae camelorum pravitatibus comparantur . Nudus et levis ad coelum evola, ne alas virtutum tuarum auri deprimant pondera. Hoc autem dico, non quod te avarum didicerim; sed quod subintelligam, idcirco adhuc militiae operam dare, ut impleas sacculum, quem evacuare Dominus praecepit. Si igitur qui habent possessiones et divitias, iubentur omnia vendere, et dare pauperibus, et sic sequi Salvatorem: dignatio tua, aut dives est, et debet facere quod praeceptum est; aut adhuc tenuis, et non debet quaerere, quod erogatura est. Certe Christus pro animi voluntate omnia in acceptum refert. Nemo Apostolis pauperior fuit: et nemo tantum pro Domino dereliquit. Vidua illa in Evangelio paupercula, quae duo minuta misit in Gazophylacium, cunctis praefertur divitibus, quia totum quod habuit dedit . Et tu igitur eroganda non quaeras; sed quaesita iam tribue, ut fortissimum tyrunculum suum Christus agnoscat; ut laetus tibi de longissima regione venienti occurrat Pater; ut stolam tribuat, ut donet annulum, ut immolet pro te vitulum saginatum , ut expeditum cum sancto fratre Quintiliano ad nos cito faciat navigare. Pulsavi amicitiarum fores: si aperueris, nos crebro habebis hospites.
Hieronymus HOME