monumenta.ch > Hieronymus > 142
Hieronymus, Epistulae, 4, 141 . AD AUGUSTINUM. <<<     >>> 143. AD ALYPIUM ET AUGUSTINUM.

Hieronymus, Epistulae, 4, 142[Al. 81. Scripta eodem tempore.] AD AUGUSTINUM.

1 [Significat damnatas haereses clam et oblique adhuc moliri, et non neminem potentem esse, qui dissimulanter eis faveat.]
Domino sancto ac beatissimo Papae AUGUSTINO HIERONYMUS. Multi utroque claudicant pede; et ne fractis quidem cervicibus inclinantur, habentes affectum erroris pristini, cum praedicandi eamdem non habeant libertatem. Sancti fratres, qui cum nostra sunt parvitate, praecipue sanctae ac venerabiles filiae tuae, suppliciter te salutant. Fratres tuos, dominum meum Alypium, et dominum meum [Evodius iste Uxalensis est, per id temporis fama sanctitatis notissimus.] Evodium, ut meo nomine salutes, precor [Ex eo dicit, quod Episcopi Africae capillos in coronae speciem tonsos deferrent. Idem itaque est, ac precor caput tuum, aut dignitatem tuam. Pleraque alia his similia exempla invenire est.] coronam tuam. Capta [Ierusalem et Nabuchodonosor nominibus putant quidam Romam, et Alaricum, qui illam cepit, significari. Alii cum Victorio Ioannem Ierosolymitanum, qui adhuc errores suos, sive iam damnatas haereses, puta Pelagianorum, clam et oblique conaretur defendere, et Ierosolymam ipsam potestate, ac factione sua oppressam teneret, ne resipisceret.] Ierusalem tenetur a Nabuchodonosor, nec Ieremiae vult audire consilia: quin potius Aegyptum desiderat, ut moriatur in Taphnes, et ibi servitute pereat sempiterna.
Hieronymus HOME

bnf446.32 bsb4610.200 hab179.216