monumenta.ch > Hieronymus > 141
Hieronymus, Epistulae, 4, 140. AD CYPRIANUM PRESBYTERUM. <<< >>> 142 AD AUGUSTINUM.
Hieronymus, Epistulae, 4, 141 . AD AUGUSTINUM.
1 Domino sancto ac beatissimo Papae AUGUSTINO HIERONYMUS. Omni quidem tempore beatitudinem tuam, eo quo decet honore, veneratus sum; et habitantem in te dilexi dominum Salvatorem: sed [al. et] nunc, si fieri potest, cumulo aliquid addimus, et plene complemus, ut absque tui nominis mentione, ne unam quidem horam praeterire patiamur, qui contra flantes ventos ardore fidei perstitisti. Maluisti, quantum in te fuit, solus liberari de Sodomis, quam cum pereuntibus commorari. Scit quid dicam prudentia tua. Macte virtute, in orbe [al. urbe] celebraris. Catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur atque suspiciunt; et, quod signum maioris gloriae est, omnes haeretici detestantur: et me pari persequuntur odio; ut quos gladiis nequeunt, voto interficiant. Incolumem et mei memorem te Christi Domini clementia tueatur, domine venerande et beatissime Papa.
Hieronymus HOME
bnf446.32 bsb4610.200 hab179.216