monumenta.ch > Hieronymus > 140
Hieronymus, Epistulae, 4, 139. AD APRONIUM. <<< >>> 141 . AD AUGUSTINUM.
Hieronymus, Epistulae, 4, 140. AD CYPRIANUM PRESBYTERUM.
1 Prius te, Cypriane Presbyterorum studiosissime, de illorum numero, super quibus audivit Moyses: Elige Presbyteros, quos tu ipse scis esse Presbyteros , tantum Epistulis noveram, et beati viri vocabulum consecutum, qui in Lege Dei die ac nocte meditatur . Nunc autem quia exterioris quoque hominis nobis invicem facta est cognitio, et post salutationem dulcesque complexus, quibus sibi amicitia copulatur, ut probes verum esse quod audieras, statim a me postulas, ut difficillimum Psalmum, qui apud Graecos et Latinos octogesimus nonus inscribitur, tibi edisseram, non composita verborum oratione plausuque populari, qui solet imperitorum aures decipere atque palpare; sed oratione simplici, et Ecclesiastici eloquii veritate: ut scilicet interpretatio nostra non alio interprete indigeat, quod plerisque nimium disertis accidere solet, ut maior sit intelligentiae difficultas in eorum explanationibus, quam in his quae explanare conantur. Aggrediar opus difficillimum, et sanctarum precum tuarum fultus auxilio, illius versiculi recordabor: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa .2 Ac primum sciendum quod Psalmi istius iuxta Hebraicum titulus sit, Oratio Moysi viri Dei: iuxta Septuaginta, Oratio Moysi hominis Dei. Inter hominem autem et virum quid intersit sancta Scriptura nos doceat. Loquitur quinquagenarius ad Eliam: Homo Dei, rex vocat te. Cui ille respondit, Si homo Dei ego sum, descendat ignis de coelo, et comedat te et quinquaginta viros tuos [et 10]. Ad Timotheum quoque Apostolus scribit: Tu autem, o homo Dei, haec fuge . Porro de viro Dei idem Apostolus instruit: Volo autem vos scire, quod omnis viri caput Christus sit: caput autem mulieris vir: caput vero Christi Deus . Iste vir est, qui caput velare non debet, cum sit imago et gloria Dei, et quotidie orans loquitur: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur, a gloria in gloriam sicut a Domini spiritu . Et in alio loco: Donec perveniamus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi . Sive igitur viri, sive hominis appellatio sancto viro competit, et ei qui vidit Deum facie ad faciem, et salva facta est anima eius: cuius ore, creaturam mundi, eorum duntaxat quae visibilia sunt, conditionem hominis, et omnis retro historiae didicimus veritatem, qui non solum nobis quinque reliquit libros, Genesim, Exodum, Leviticum, Numeros et Deuteronomium: sed undecim quoque Psalmos, ab octogesimo nono, cuius principium est: Domine, refugium factus es nobis, usque ad nonagesimum nonum, qui inscribitur, Psalmus in confessione. Quod autem in plerisque codicibus nonagesimus octavus habet titulum, Psalmus David, in Hebraico non habetur; hanc habente Scriptura sancta consuetudinem, ut omnes Psalmi qui cuius sint, titulos non habent, his deputentur, quorum in prioribus Psalmis nomina continentur.3 Quatuor autem Psalmi sunt qui habent orationis titulum, sextus decimus, qui inscribitur, Oratio David, et incipit: Exaudi, Domine, iustitiam meam. Et octogesimus quintus: Inclina, Domine. Et octogesimus nonus, qui nunc in manibus est: Domine, refugium factus es nobis. Et centesimus primus, qui titulum habet, Oratio pauperis cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. David et pauper, qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est, refertur ad Christum, qui sedit super pullum asinae, iuxta Zachariam [Cap. 9. v. 9], pauper atque mansuetus. Moyses autem per quem Dominus legem dedit, cuius ore audivimus loquentem Deum: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : statimque infertur: Et fecit Deus hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei fecit illum: masculum et feminam fecit illos, ab initio conditionis hominis usque ad mortem et resurrectionem omnia explicat, qualis creatus sit, quanto vivat tempore, quid agat in saeculo, quem fructum vitae habeat, propter quid laboret, quo ire contendat. Et quoniam ipse qui haec scribit homo est, sub persona sua de omni generis humani conditione testatur. Sunt autem qui hunc Psalmum, sive Orationem, ad Israeliticum populum referant: quomodo in solitudine offenderit Deum atque conciderit, et non meruerit terram promissionis intrare; proque patribus ingressi sunt filii, et rursum placatum exspectent Deum, quod in Christi compleatur adventu.4 Oratio, iuxta Grammaticos, omnis sermo loquentium est, cuius etymologiam sic exprimunt; Oratio est oris ratio. In Scripturis autem Sanctis, difficile Orationem iuxta hunc sensum legimus; sed eam quae ad preces et obsecrationes pertinet. Aiunt Hebraei uno Psalmorum volumine quinque libros contineri; a primo usque ad quadragesimum; et a quadragesimo primo usque ad septuagesimum primum; et a septuagesimo secundo usque ad octogesimum octavum; et ab octogesimo nono qui quarti libri initium est, et quem nunc disserimus, usque ad centesimum quintum. In quorum omnium fine duplex AMEN positum est, quod Septuaginta transferunt, fiat, fiat: et a centesimo sexto usque ad finem. Instar duodecim Prophetarum, qui et ipsi cum proprios libros [al. libellos] ediderint, unius voluminis nomine continentur. Illud autem quod pene praeterii, asserens inter undecim Moysi Psalmos, etiam nonagesimum octavum esse, in quo positum est: Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est: Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel in eis qui invocant nomen illius; videtur nostrae sententiae contraire; quomodo Moysi sit, qui Samuelem nominet, quem multa post tempora fuisse cognoscimus. Cuius quaestionis facilis solutio est; prophetatum nomen esse Samuelis, qui tanti meriti fuit, ut cum Moyse poneretur in Ieremia; Si steterint Moyses et Samuel : iuxta illud exemplum, quando homo Dei loquitur in Samaria: Altare, altare, haec dicit Dominus: ecce filius nascetur domui David, Iosias nomen eius [5. Reg. 13. 2]. Sciamus quoque errare eos, qui omnes Psalmos David arbitrantur, et non eorum, quorum nominibus inscripti sunt. Unde et hunc Psalmum volunt sub nomine Moysi a David esse compositum, quod scilicet Legislator communem humani generis offensam et calamitatem, et deinde exspectationem salutis, sacro ore describat.5 Domine, habitaculum factus es nobis, in generatione et generatione. Septuaginta: Domine refugium factus es nobis, in omni generatione et generatione. Pro habitatione et refugio in Hebraico MAON ponitur, quod magis habitationem quam refugium sonat. Narraturus autem tristia, et genus deploraturus humanum, a laudibus Dei incipit, ut quidquid postea homini accidit adversorum, non Creatoris duritia, sed eius qui creatus est culpa accidisse videatur. Qui sustinet tempestatem, vel petrae vel tecti quaerit refugium. Quem hostis persequitur, ad muros urbium confugit. Fessus viator tam sole quam pulvere, umbrae quaerit solatium. Si saevissima bestia hominis sanguinem sitiat, cupit et nititur, utcumque poterit, praesens vitare discrimen. Ita et homo a principio conditionis suae Deo utitur adiutore: et cum illius sit gratiae quod creatus est, illiusque misericordiae quod subsistit et vivit; nihil boni operis agere potest absque eo, qui ita concessit liberum arbitrium, ut suam per singula opera gratiam non negaret. Ne libertas arbitrii redundaret ad iniuriam conditoris, et ad eius contumaciam, qui ideo liber conditus est, ut absque Deo nihil esse se noverit. Quod autem dixit, in generatione, et generatione, omnia significat tempora et ante Legem et in Lege, et in Evangelii gratia. Unde et Apostolus dicit: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed ex dono Dei . Et omnes Epistulae eius in salutationis principio, non prius pacem habent, et sic gratiam: sed ante gratiam, et sic pacem, ut donatis nobis peccatis nostris, pacem Domini consequamur.6 Antequam montes nascerentur, et parturiretur terra et orbis, a saeculo usque in saeculum tu es Deus. Septuaginta: Antequam montes firmarentur, et fingeretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Hunc locum quidam prava distinctione subvertunt, maxime hi qui volunt ante fuisse animas, quam homo in sexti diei numero conderetur. Ita enim legunt atque distinguunt: Domine, refugium factus es nobis, a generatione in generationem, prius quam montes firmarentur, et fingeretur terra et orbis: ut scilicet postea consequatur, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus. Ita enim edisserunt. Si Dominus, antequam montes firmarentur, et fingeretur terra orbisque terrarum, refugium fuit hominum; ergo fuerunt animae in coelestibus, antequam hominum corpora formarentur. Nos autem, ut proposuimus, lectionem ita debemus distinguere: Antequam montes firmarentur et fingeretur terra et orbis terrarum, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus; ut non refugium nostrum fuerit ante conditionem mundi, qui necdum eramus; sed quod Deus ab aeterno usque in aeternum sit semper Deus. Pro eo enim quod Latinus interpres posuit, a saeculo usque in saeculum, et Hebraice dicitur OLAM, rectius interpretabimur, a sempiterno usque ad sempiternum. Simile quid et in Proverbiis ex persona sapientiae, qui Christus est, legitur: Dominus creavit me initio viarum suarum in opera sua, ante saecula fundavit me in principio, antequam terram faceret et abyssos priusquam procederent [al. produceret] fontes aquarum, priusquam montes firmarentur, ante omnes colles generavit me . Nullum autem debet verbum creationis movere, cum in Hebraeo non sit creatio quae dicitur BARA; sed possessio. Ita enim scriptum est: ADONAI CANANI BRESITH DERCHO, quod in lingua nostra exprimitur: Dominus possedit me initio viarum suarum. Inter possessionem autem et creationem multa diversitas est. Possessio significat, quod semper Filius in Patre et Pater in Filio fuerit. Creatio autem eius qui prius non erat, conditionis exordium. Potest iuxta leges tropologiae hoc quod dicitur: Antequam montes firmarentur et fingeretur terra et orbis terrarum, significare, quod antequam in anima nostra [al. animae nostrae] sublimia dogmata firmarentur, et terra corporis nostri fingeretur sive stabiliretur a Deo, et orbis terrarum qui Hebraice dicitur THEBEL; Graece significantius dicitur οἰκουμένη, quam nos, habitatam, transferre possumus, firmaretur, sive stabiliretur, Deus nobis semper refugium fuerit. Habitata est autem anima, non deserta, quae hospitem meretur habere Deum, dicente Salvatore: Ego et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus . Illud autem quod et Hebraicum habet, et omnes alii Interpretes: Antequam montes nascerentur, et parturiretur terra, manifeste ad tropologiam nos trahit. Neque enim montes et terra nativitatem parturitionemque recipiunt, sed conditionem. Ex quo liquido demonstratur, sanctos quoque excelsasque virtutes, Dei semper misericordia procreari.7 Convertes hominem usque ad contritionem, et dices, revertimini filii Adam. Septuaginta: Ne avertas hominem in humilitatem, et dixisti: convertimini filii hominum. Iuxta Hebraicum, quod dicitur, hoc est: O Deus, qui hominem condidisti, et ab initio eius es refugium et habitatio, convertes eum usque ad contritionem: fecisti eum atque plasmasti, ut contereretur in mortem, et vas tuum extremo vitae suae tempore frangeretur; cui cum immineat ista conditio, ut ortus intereat, et quamvis longo vixerit tempore, tamen fine dissolvatur extremo; quotidie ei loqueris per Prophetas: Revertimini filii Adam, qui vestra culpa offendistis Deum, et de immortalibus facti estis mortales. Praecipientis enim noluisti audire imperium: De omni ligno quod est in paradiso comedes: de ligno autem scientiae boni et mali non comedes. In quocumque enim die gustaveris de eo, morte morieris . Porro illud quod Septuaginta transtulerunt: Ne avertas hominem in humilitatem, et dixisti: Convertimini filii hominum, hunc habet sensum: Obsecro, ut hominem quem ad tuam imaginem et similitudinem condidisti, et tantum eum honorare dignatus est, ut de servo filium nuncupares; ne eum humilies peccato perpetuo, ne super illum vigeat antiqua sententia: Terra es et in terram ibis . Tu enim nobis promisisti poenitentiam, dicens: Nolo mortem peccatoris: tantum ut convertatur et vivat : Tu dixisti, omnium Sanctorum tuorum eloquio: Convertimini, sive revertimini, filii hominum, ad clementissimum Patrem, qui occurrit venientibus, et signum quod suo vitio perdiderunt, offert, et stolam incorruptionis largitur antiquam.8 Quia mille anni in oculis tuis, ut dies hesterna, quae praeteriit, vel transiit, et ut vigilia nocturna, sive in nocte. Qui per Prophetas semper nos ad poenitentiam provocas, dicens: Revertimini filii hominum, petimus (ut ante iam dixi) ne facias hominem in humilitate sempiterna retineri. Nec enim putamus longum esse quod promittis, salutem nobis post tempora multa tribuendam. Aeternitati enim comparata, brevis est omnium temporum longitudo. In conspectu enim tuo mille anni quasi una dies reputantur. Statimque se ipse reprehendit. Male dixi, unam diem, et unius diei spatio mille annorum apud te longitudinem computari, cum magis debuerim dicere, unius vigiliae spatium, instar habere mille annorum prolixitatem. Nox in quatuor vigilias dividitur, quae singulae trium horarum spatio supputantur. Unde et Dominus quarta vigilia ad navigantes venit Apostolos [et Marc. 6]. Sicut igitur una noctis vigilia cito pertransiit, maxime vigiliarum labore defessis: sic et mille annorum spatia apud te, qui semper es, et futurus es, et fuisti, pro brevissimo tempore computantur. Quodque infert: Sicut dies hesterna, quae praeteriit, iuxta illud Apostoli sentiamus quod scribit ad Hebraeos: Iesus Christus heri et hodie, ipse et in sempiternum . Ergo arbitror ex hoc loco, et ex Epistula quae nomine Petri Apostoli inscribitur, mille annos pro una die solitos appellari: ut scilicet quia mundus in sex diebus fabricatus est, sex millibus annorum tantum credatur subsistere: et postea venire septenarium numerum, et octonarium, in quo verus exercetur sabbatismus, et circumcisionis puritas redditur. Unde et octo beatitudinibus bonorum operum praemia promittuntur. Scribit autem Petrus hoc modo: Unum hoc vos ne praetereat, dilectissimi, quia una dies apud Deum quasi mille anni, et mille anni quasi unus dies. Non moratur Dominus in promisso, ut quidam morari existimant [. et 9].9 Percutiente te eos, somnium erunt, mane quasi herba transiens. Mane floruit et abiit, ad vesperam conteretur atque siccabitur. Septuaginta: Quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt: Mane sicut herba transeat, mane floreat et transeat, vespere decidat, induret, et arescat. Iuxta Hebraicum hic sensus est: Multum conversioni nostrae contulit et saluti, quod omnis vita mortalium, quasi somnium, ita veloci morte contracta est: quae in similitudinem florum atque foeni, eodem pene tempore siccatur atque deperit. Percutiente te, inquit, eos, id est, homines; et illo sermone completo: Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te: quae autem praeparasti cuius erunt ? Omnis humana conditio somnio comparabitur. Sicut enim mane virens herba, et suis floribus vernans, delectat oculos contemplantium, paulatimque marcescens, amittit pulchritudinem, et in foenum quod conterendum est, vertitur: ita omnis species hominum vernat in parvulis, floret in iuvenibus, viget in perfectae aetatis viris: et repente dum nescit, incanescit caput, rugatur facies, cutis prius extenta contrahitur; et extremo fine, quod hic dicitur vespere, id est, senectute, vix moveri potest: ita ut non cognoscatur quis prior fuerit, sed pene in alium commutetur. Quid loquimur de infantiae temporibus usque ad extremam et decrepitam senectutem, cum hoc et languor faciat, et inediae moeror, ut vultus prius pulcherrimus feminarum, ad tantam transeat foeditatem, ut amor in odia commutetur? Super hac conditione mortalium et Isaias loquitur: Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos foeni. Foenum aruit, flos decidit . Iuxta Septuaginta quoque similiter explicandum est. Omne quod in saeculo longum videtur, apud te, Deus, breve est. Dies enim et anni quibus humana vita contracta est, si comparentur aeternitati, reputabuntur pro nihilo. Sicut enim herba mane crevit, floruit et siccatur, ad vesperamque indurescit et deperit: ita erit omnis hominum pulchritudo.10 Consumpti enim sumus in furore tuo, et in indignatione tua conturbati sumus. Septuaginta: Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. Pro eo quod nos diximus, turbati sumus, Symmachus et Aquila transtulerunt, acceleravimus. Brevitatem autem vitae significat humanae. Quodque intulit: in ira tua et in furore tuo, sententiae Dei ostendit perseverantiam, cui omnes homines subiacemus, illi videlicet: Terra es et in terram ibis. Pulchre autem, non ut in Septuaginta habetur, turbati sumus, sed iuxta Hebraicum, acceleravimus dicitur; ut quamvis aetas hominum longa videatur, tamen comparatione aeternitatis brevis sit. Quod et illustris Poeta testatur, dicens: Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus. [Georgic. lib. 3.] Et iterum . . . . Rhoebe diu (res si qua diu mortalibus ulla est) Viximus. [Aeneid. 10.]11 Posuisti iniquitates nostras coram te: negligentias nostras in luce vultus tui. Septuaginta: Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Ubi nos iuxta Hebraicum et Symmachum posuimus, negligentias nostras, pro quo Septuaginta, saeculum nostrum transtulerunt, in Hebraico scriptum est ALOMENU, quod quinta Editio interpretatur, adolescentiam; Aquila παροράσεις, et nos in linguam nostram vertere possumus, errores, sive ignorantias. Unde dixit in alio loco: Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris . Et iterum: Delicta quis intelligit? Et: Ab occultis meis munda me Domine: et ab alienis parce servo tuo . Aliena enim nobis sunt vitia, quae saepe voluntate, interdum ignorantia et errore committimus: et tamen cum non sit voluntas in crimine, error in culpa est. Miror autem cur Septuaginta voluerint pro adolescentia, negligentiis, et erroribus, sive ignorationibus, saeculum dicere: nisi forte, quod in saeculo et in vitae huius tempore vitia committantur. Quodque intulit: in illuminatione, sive in luce vultus tui, hunc habet sensum. Nihil te nostrorum latuit peccatorum: secreta quoque nostra tuus oculus inspexit: iuxta illud quod scriptum est: Tenebrae non abscondentur [al. obscurabuntur] a te . Et, Scrutans corda et renes Deus . Et iterum: Sicut tenebrae eius, ita et lumen eius . Homo enim videt in facie, Deus autem in corde.12 Omnes enim dies nostri transierunt, et in furore tuo consumpsimus annos nostros, quasi sermonem loquens. Septuaginta: Quoniam dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditati sunt. Brevitatem humanae vitae, quae sententiae Dei hucusque subiecta est; et quam in priori versiculo somnio comparavit, dicens: Percutiente te eos, somnium erunt, nunc sermoni loquentium comparat: ut quomodo sermo qui in ore versatur dum profertur, intercipitur, et esse desistit; sic et omnis vita nostra pertranseat atque desistat: et hoc in ira et in furore Dei, cui merito subiacemus, vivente in nobis, ut supra diximus, sententia Dei. Quae sit autem ira et furor Dei, crebrius diximus, non quod Deus ulciscatur iratus, sed quod patientibus poenas iratus esse videatur. Quod enim in nos ex perturbatione descendit, in illo est ex iudicii veritate. Pro sermone loquentis, Septuaginta meditationem araneae transtulerunt. Quomodo enim loquentis sermo praetervolat: ita et opus araneae incassum texitur. De quo super persona haereticorum scriptum est in Isaia: Telam araneae texunt ; quae parva et levia potest capere animalia, ut muscas, culices et caetera huiusmodi; a fortioribus autem rumpitur. Instar levium in Ecclesia simpliciumque, qui eorum decipiuntur erroribus, cum viros in fidei veritate robustos non valeant obtinere.13 Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: sin autem multum, octoginta anni; et quod amplius est, labor et dolor. Septuaginta: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum labor et dolor. Pro eo quod nos posuimus, in ipsis, et in Hebraeo habetur BAEM; Symmachus significantius transtulit ὁλόκληροι quod magis ad sensum quam ad verbum transferre possumus, universi. Quidquid igitur vivimus, et in quo delectabilis est vita mortalium, septuaginta annorum spatio comprehenditur. Sin autem multum, et ut interpretatus est Symmachus, contra opinionem, octoginta sunt anni; quidquid supra fuerit, morbis et infirmitate transigitur, quae est socia senectutis, caligantibus oculis, dolentibus vel cadentibus prius durissimis dentibus, quod plenius divinus sermo in Ecclesiaste describit: Venient dies malitiae, et in quibus dicemus, non est nobis voluntas. Quando obscurabitur sol et luna, et stellae; et convertentur nubes post pluviam. In die qua movebuntur custodes domus, et subvertentur viri virtutis: cessabuntque molentes, quia paucae factae sunt: et obscurabuntur quae vident in foraminibus, et claudentur ianuae in foro: in infirmitate vocis molentis, et exsurget ad vocem avis, et humiliabuntur omnes filiae cantici, et quidem ab alto aspicient; et pavores in via: et florebit amygdalus, et incrassabitur locusta, et scindetur capparis. Quoniam abibit homo in domum aeternitatis suae; et gyrabunt in foro qui plangunt, quoadusque non pulsetur funiculus argenti et conteratur ornamentum auri, et confringatur hydria ad fontem, et impediatur rota in lacu, et convertatur pulvis in terram sicut fuit; et spiritus revertatur ad Dominum, qui dedit eum. Vanitas vanitatum, dicit Ecclesiastes, et universa vanitas. Quae omnia humanae vitae et maxime senectutis miserias comprehendunt: et quem sensum habeant, in suo loco disseruimus. Sunt qui istum locum allegorice interpretantes, ad sabbati circumcisionisque mysterium referunt: quod primum requiescamus in Lege, et postea verae circumcisionis in Evangelio sacramenta nos teneant, admonentes et illud: Da partem septem, et da partem octo. Et septuaginta millia, et octoginta millia hominum multitudines, a quibus templum sub Salomone constructum est. Sed quid hoc ad praesentem locum, cui sufficit simplex et pura explanatio, quae non doctrinae gloriam in multiplicatione sermonum; sed legentis debet intelligentiam quaerere?14 Quoniam transivimus cito et avolavimus. Septuaginta: Quoniam supervenit mansuetudo super nos, et corripiemur. Pro quo in Graeco scriptum est παιδευθησόμεθα, quod verbum ambiguum est; et tam correptionem, quam eruditionem doctrinamque significat. Quem enim diligit Dominus, corripit, sive erudit, ac flagellat omnem filium quem recipit. Quem locum ita Symmachus transtulit: Succidimus enim repente, et avolamus. Quinta Editio hoc modo: Quoniam transivimus celeriter et dissolvimur. Et est sensus. Post septuaginta annos, et, ut multum octoginta, quibus hominum vita transigitur, cum anima fuerit a corpore segregata, vento similes avolamus; sive quia supra herbae virenti et florum pulchritudini, et ad vesperam siccitati hominem comparat: nunc pro ariditate vesperae, succisionem florum ponit. Et cum pertransierit, inquit, omne quod vivimus, subita morte dissolvimur. Quod autem Septuaginta dixere, Quoniam superveniet [al. supervenit] mansuetudo, et corripiemur, hunc habet sensum. Post septuaginta annos et octoginta, cum venerit Domini mansuetudo, et dies nobis mortis ingruerit, non iudicabimur iuxta meritum, sed iuxta clementiam: et quae putatur correptio esse, eruditio est et doctrina. Satisque miramur quid voluerint verbum Hebraicum AIS, Septuaginta, Theodotion, et Sexta Editio transferre mansuetudinem: cum Aquila, Symmachus et Quinta Editio festinationem et repente celeriter que transtulerint.15 Quis novit fortitudinem irae tuae, et secundum timorem tuum, indignationem tuam? Septuaginta: Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Inter Hebraicum et Septuaginta diversa distinctio est. Septuaginta enim dinumerationem timori et furori Domini copulant. Porro Hebraicum sequenti aptat versiculo, ut sequatur: Ut numerentur dies nostri, sic ostende : et veniemus corde sapienti. Quod breviter ita nobis disserendum videtur. Quis potest nosse quamdiu ira tua, ex qua timor nascitur humano generi, perseveret, nisi te docente, qui Deus es? Itaque obsecro, ut tempus vitae nostrae indices nobis, quo possimus corde sapienti, tuo nos iudicio praeparare. Quod autem dixit: Quis novit fortitudinem sive potestatem irae tuae; et secundum timorem tuum, indignationem tuam? ostendit esse difficile, irae timorisque et indignationis Dei secretum rationemque cognoscere: unde et Propheta lacrymabiliter deprecatur: Domine ne in ira tua arguas me; neque in furore tuo corripias me . Non enim corripit, ut interficiat atque disperdat; sed ut corrigat et emendet. Quamobrem et in Osee [Cap. 4. 14], populo Iudaeorum, cui multum iratus est, dicit se nequaquam irasci, nec visitare nurus eorum, cum adulteraverint. Et per Ezechielem loquitur ad Ierusalem: Iam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te . Et in verbis Dierum sonat, quando pergit Israel adversum hostes in praelium corde pacifico.16 Ut numerentur dies nostri, sic ostende, et veniemus corde sapienti. Septuaginta: Dexteram tuam ita notam fac, et eruditos corde in sapientia. Quod Aquila, Symmachus et Quinta Editio sic verterunt: Dies nostros sic ostende, ut veniamus corde sapienti. Errorque perspicuus est, cur pro diebus, Septuaginta dexteram dixerint: IAMENU quippe verbum compositum est, significans dies nostros. Quod in singulari numero si scribatur, extrema littera, quae appellatur NUN, exprimit dexteram; sicut est illud in nomine BENIAMIN, qui interpretatur, filius dexterae. Sin autem MEM habeat, diem vel dies sonat. Est autem sensus: Numerum annorum dierumque nostrorum, quibus in hoc saeculo nos vivere decrevisti, ostende nobis, ut praeparemus nos adventui tuo; et contempto errore mortalium, ad te pergere festinemus, cupiamusque praesentiam tuam, et ad te festinemus corde sapienti. Nihil enim ita decipit humanum genus, quam dum ignorant spatia vitae suae, longiorem sibi saeculi huius possessionem repromittunt. Unde et illud egregie dictum est: Nullum tam senem esse et sic decrepitae aetatis, ut non se adhuc uno plus anno vivere suspicetur. Ad hunc sensum pertinet et illud quod dicitur: Memento mortis tuae, et non peccabis . Qui enim se recordatur quotidie esse moriturum, contemnit praesentia, et ad futura festinat. Hoc est quod David in alio precatur loco, dicens: Ne auferas me in dimidio dierum meorum, prius quam abeam, et non subsistam [. et Psal. 38. 14]. Quod ita exponitur: Ne eo tempore facias me mori, quando adhuc putabam me victurum, ut possim peccata corrigere poenitentia. Si enim hoc feceris, inventus in delictis meis esse desistam. Non, quo [al. quod] spem resurrectionis neget; sed quo coram eo se neget posse subsistere, apud quem omnes qui in vitiis perseverant, pro nihilo computantur [al. reputantur]. Ubi nos interpretati sumus, eruditos corde in sapientia [verius sapienti], alii transtulerunt compeditos, verbi ambiguitate decepti. Si enim dicas πεπεδημένους, compeditos significat.17 Revertere Domine usquequo? et exorabilis esto super servos tuos. Septuaginta similiter. Quia agimus poenitentiam, et scientes vitae nostrae brevitatem, ad te corde sapienti cupimus pervenire: et tu, Domine, revertere ad nos. Peccatis enim nostris longe recesseras, et dimiseras nos; ut ambularemus secundum voluntatem et cogitationes nostras. Quod autem infert, usquequo, illam habet intelligentiam, quam in duodecimo Psalmo legimus: Usquequo Domine oblivisceris mei in finem? Qui enim in angustia constitutus est, serum ei videtur Dei auxilium: et propterea impensius deprecatur, ut cito adiutorem Dominum [al. Deum] sentiat; et nequaquam iratum iudicem, sed placatum.18 Imple nos matutina misericordia tua, et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris. Septuaginta: Repleti sumus mane misericordia tua, et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris. In cunctis pene locis hanc habent Septuaginta consuetudinem, ut quod apud Hebraeos in futurum ostenditur [al. ponitur], hoc illi quasi iam factum et praeteritum referant. Hic ergo, non, ut illi voluerunt, dicunt se impletos esse matutina misericordia Dei, atque laetatos: alioqui si hoc factum erat, quomodo postea deprecantur, et dicunt: Respice in servos tuos et in opera tua? sed totum quod postulant, ideo deprecantur, ut mereantur matutinam misericordiam eius, quam cum fuerint consecuti, laudent Deum atque laetentur in cunctis diebus vitae suae. Videntur autem mihi in resurrectionis spem aeternae vitae praemia deprecari, dicentes: Imple nos matutina misericordia tua. Quod quidem et vicesimi primi Psalmi titulus sonat, qui proprie ad mysterium Domini et ad resurrectionem eius pertinens, inscribitur: Pro assumptione matutina.19 Laetifica nos pro diebus, quibus nos afflixisti, et annis, quibus vidimus mala. Septuaginta: Laetati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti, annis, quibus vidimus mala. Et Lazarus, qui receperat mala in vita sua, in sinu Abraham aeterno quiescit gaudio . Mala autem non ea appellat quae contraria bonis sunt, sed pro afflictione ponit et angustiis. Quibus malis et Sara afflixit Agar ancillam suam; et de quibus in Evangelio scribitur: Sufficit diei malitia sua . Quanto igitur magis in hoc saeculo, persecutionibus, paupertate, inimicorum potentia, vel morborum cruciatibus fuerimus afflicti; tanto post resurrectionem in futuro maiora praemia consequemur. Pulchre autem non dixit, sustinuimus mala; sed vidimus. Quis enim est homo qui vivat, et non videat mortem ? Quae non tam ad dissolutionem corporis referenda est, quam ad multitudinem peccatorum, iuxta quam dicitur: Anima quae peccaverit, ipsa morietur .20 Appareat apud servos tuos opus tuum, et gloria tua super filios eorum. Septuaginta: Respice in servos tuos, et in opera tua, et dirige filios eorum. Ergo in servis suis ipse Dominus operatur opus suum. Nec propria qui postulat salute contentus est, sed quaerit gloriam filiorum, id est, servorum Dei. Filios autem non tam illos qui de eorum stirpe generati sunt, quam discipulos debemus accipere; de quibus et Paulus loquebatur: Filioli mei, quos iterum parturio . Unde et Ioannes Apostolus secundum merita filiorum suorum, profectusque operum singulorum, scribit ad parvulos, scribit ad iuvenes, scribit ad patres.21 Et sit decor Domini Dei nostri super nos, et opus manuum nostrarum fac stabile super nos: et opus manuum nostrarum confirma. Septuaginta; Et sit splendor Domini Dei nostri super nos; et opera manuum nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum dirige. Ubi sunt qui liberi arbitrii sibi potestate plaudentes, in eo putant se Dei gratiam consecutos, si habeant potestatem faciendi, vel non faciendi bona, sive mala? Ecce hic beatus Moyses post resurrectionem quam postulaverat, dicens: Imple nos matutina misericordia tua, et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris, nequaquam surrexisse contentus est, et aeternae vitae praemia consecutum; sed postulat, ut decor Domini Dei sui sit super eos qui surrexerint, et splendeat in animabus eordibusque sanctorum: et opera manuum eorum ipse dirigat, faciatque esse perpetua: ipseque confirmet quidquid in sanctis videtur boni. Sicut enim humilitas deprecantis meretur praemia: ita superbia comtemnentis [al confidentis] Dei auxilio deseretur.
Hieronymus HOME
bnf446.32 bsb4610.200 hab179.216
Hieronymus, Epistulae, 4, 139. AD APRONIUM. <<< >>> 141 . AD AUGUSTINUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 140