monumenta.ch > Hieronymus > 139
Hieronymus, Epistulae, 4, 138. AD RIPARIUM . <<< >>> 140. AD CYPRIANUM PRESBYTERUM.
Hieronymus, Epistulae, 4, 139. AD APRONIUM.
1 Nescio qua tentatione diaboli factum sit, ut et tuus labor, et sancti Innocentii Presbyteri industria, et nostrum desiderium ad praesens nequaquam videatur habere effectum. Deo gratia, quod te sospitem, et fidei calore ferventem, inter ipsa tentamenta diaboli cognovi. Hoc meum gaudium est, quando in Christo audio filios meos dimicare; et istum zelum in nos ipse confirmet, cui credimus: ut pro fide eius sanguinem voluntarie fundamus. Eversam nobilem domum funditus doleo, et tamen quid in causa sit, scire non potui. Neque enim portitor litterarum nosse se dixit. Unde dolere possumus pro amicis communibus, et Christi, qui solus potens et Dominus est, clementiam deprecari: licet ex parte Dei mereamur offensam, qui inimicos Domini foverimus. Optimum autem facies, si cunctis rebus omissis, Orientem et praecipue sancta loca petas: hic enim quieta sunt omnia. Et licet venena pectoris non amiserint, tamen os impietatis non audent aperire: sed sunt sicut aspides surdae, et obturantes aures suas . Sanctos fratres saluta. Nostra autem domus secundum carnales opes, haereticorum persecutionibus penitus eversa, Christo propitio spiritualibus divitiis plena est. Melius est enim panem manducare, quam fidem perdere.
Hieronymus HOME
bnf446.32 bsb4610.200 hab179.216