monumenta.ch > Hieronymus > 136
Hieronymus, Epistulae, 4, 135 INNOCENTII PAPAE AD AURELIUM. <<<     >>> 137 INNOCENTII AD IOANNEM.

Hieronymus, Epistulae, 4, 136[Al. non annumerata inter Hieronymian. Scripta eodem temp. ac superior.] INNOCENTII AD HIERONYMUM.

1 [Innocentius Hieronymum, ob ea quae passus est, consolatur, et quid pro tempore faciendum duxerit, ac iam fecerit, declarat.]
Dilectissimo filio HIERONYMO Presbytero INNOCENTIUS. Nunquam boni aliquid contentionem fecisse in Ecclesia testatur Apostolus [Tit. 3. 10]; et ideo haereticorum correptiones primum fieri iubet [Ita Constantius restituit ex archetypi Vaticani recognitione, cum antea perperam esset, magisque diuturna.] magis, quam diuturna duci collatione. Quae regula dum negligenter [Baronius accipitur, reiecto ad libri album adspicitur.] aspicitur, malum non vitatur quod cavendum est; sed augetur. Tamen quoniam dolor gemitusque tuus ita qualit viscera nostra [Supplere si liceat sententiam, ut videtur, sui, parte mutilam, legerim, «ut ratio nulla tractandi, consulendique sit praetermittenda.» Si explicari malis, bono utcumque sensu non caret. Dici puta, pro dolore consilium sibi omne intercludi. In Vatic. tamen Ms. ratio desideratur.] ut ratio non tractandi consulendique sit: primum constantiae tuae alloquor fidem. Pro veritate [Supplendum omnino est libens, aut quid simile, ante quisque: et sensus planissime statim constabit.] quisque [Constantius quia, et mox narrastis ex Vatic. Ms. Nos cum Baronio et Concilior. editione.] iniuria, aut, ut dicis, periculo percelletur, qui exspectet beatitudinem, multis saepe narrasti; et tuarum te praedicationum bene memorem commonemus. Itaque excitati tanta malorum scena, arripere auctoritatem Sedis Apostolicae ad omne comprimendum nefas, festinavimus; sed in quem insurgeremus, nec nomine appellatum legimus, nec criminis aliqua ratione taxatum. Quod ergo possumus, condolemus. Si deposueris autem apertam manifestamque in homines aliquos accusationem, aut iudices competentes tribuam, aut si aliquid urgentius sollicitiusque a nobis fieri potest, non retardabo, fili dilectissime. Tamen Episcopo fratri meo Ioanni scripsi, ut circumspectius agat: ne quid circa Ecclesiam sibi creditam adhuc tale aliquid fiat, quale providere et propellere, ne accideret, [Integrior hic erit locus, si verbum debuisset heic suppleas et, vel si accidat, pro vel ne accidat, legas.] vel ne accidat, etiam ipsi sit et postea molestissimum.
Hieronymus HOME

bnf446.32 bsb4610.200 hab179.216