monumenta.ch > Hieronymus > 135
Hieronymus, Epistulae, 4, 134 AD AUGUSTINUM. <<<     >>> 136 INNOCENTII AD HIERONYMUM.

Hieronymus, Epistulae, 4, 135[Huc transtulimus ex C. V. P. Constantii editione Epistolarum Romanorum Pontificum tres istas quae subsequuntur; et primum e veteri Vaticanae bibliothecae libro editae, deinde a Baronio collatione earum facta cum altero Ms. ad annum 416. recusae sunt. Illarum causa ex his innotescit, quae Augustinus ad calcem libri de Gestis Pelagii enarrat: «De his autem, quae post hoc iudicium ibi (Diospoli) a nescio quo cuneo perditorum, qui valde in perversum perhibentur Pelagio suffragari, incredibili audacia perpetrata dicuntur, ut Dei servi, et ancillae ad curam Sancti Hieronymi pertinentes, sceleratissima caede afficerentur, diaconus occideretur, aedificia monasteriorum incenderentur, tacendum nobis potius video, et exspectandum quid illic fratres nostri Episcopi de his tantis malis agendum existiment, a quibus eos dissimulare posse quis credat?» Vide etiam quae in peculiari huius tomi praefatione de his diximus.] [Al. inter Hieronymianas non computata. Scripta an. 417.] INNOCENTII PAPAE AD AURELIUM.

1 [Litteras Aurelio mittit Innocentius Hieronymo reddendas.]
Dilectissimo fratri [Carthaginensis Episcopus in causa contra Pelagianos longe notissimus.] AURELIO INNOCENTIUS. Piissimam etiam ad nos perveniendi tuam affectionem bene compresbyter noster [Nos ita interpretamur, Aurelio auctorem fuisse Hieronymum, ut Romam usque pergeret, quo Romanum Pontificem de Pelagianorum facinoribus praesens certiorem faceret, quod cum praestare Aurelius non potuisset, Hieronymi tamen sententiam laudat Innocentius. Sed fortasse, quod nondum suboluit, vitiosa est lectio, et reponendum est reddidit, id est, significavit.] credidit Hieronymus. Compatimur gregis nostri membro, et quod faciendum duximus, vel facere potuimus, sumus velociter exsecuti. Germanitas tua, frater carissime, citius litteras memorato reddere festinet.
Hieronymus HOME

bnf446.32 bsb4610.200 hab179.216