monumenta.ch > Hieronymus > 132
Hieronymus, Epistulae, 4, 131 AUGUSTINI AD HIERONYMUM SIVE LIBER DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS. <<< >>> 133. AD CTESIPHONTEM.
Hieronymus, Epistulae, 4, 132. AUGUSTINI AD HIERONYMUM. SEU LIBER DE SENTENTIA IACOBI.
1 Quod ad te scripsi, honorande mihi in Christo frater Hieronyme, quaerens de anima humana, si nascentibus singulis, novae singulae nunc usque fiunt [al. fiant], ubi peccati vinculum contrahant, quod per sacramentum gratiae Christi, etiam in infantibus recenter natis solvendum esse non dubitamus, cum in non parvum volumen procederet, nolui ulla alia onerare quaestione: sed quod urget acrius, multo minus est negligendum. Proinde quaeso, et per Deum obsecro, ut exponas mihi quod multis existimo profuturum: aut si iam vel abs te, vel ab alio aliquo expositum habes, dirigas nobis, quomodo accipiendum sit, quod in epistula Apostoli Iacobi scriptum est: Quicumque enim totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus . Quae res talis ac tanta est, ut quod hinc tibi non iam olim scripsi, multum me poeniteat.2 De agenda namque praesenti vita, quomodo ad vitam perveniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda, quam penitus demersit oblivio, sicut est illud quod de anima quaerendum putavi, haec vertitur quaestio. Eleganter autem dictum esse narratur, quod huic rei satis apte convenit. Cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet, ne moreretur, quam suffocaret, ne loqueretur: accessit alius, et eo viso admirans, ait, Quomodo huc cecidisti? At ille: Obsecro, inquit, cogita quomodo hinc me liberes, non quomodo huc ceciderim, quaeras. Ita quoniam fatemur, et fide Catholica tenemus, de reatu peccati tanquam de puteo etiam parvuli infantis animam Christi gratia liberandam, satis est ei quod modum quomodo salva fiat, novimus, etiam si nunquam quomodo in malum illud devenerit, noverimus. Sed ideo putavi esse quaerendum, ne forte ex illis opinionibus incarnationis animae aliquam teneamus incautius, quae liberandam prorsus animam parvuli contradicat: negans eam esse in isto malo. Hoc igitur firmissime retento, quod anima parvuli de reatu peccati liberanda est, nec alio modo liberanda, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum: si possumus etiam ipsius mali causam et originem nosse, vaniloquis non disputatoribus, sed litigatoribus paratius instructiusque resistimus. Si autem non possumus, non quia latet miseriae principium, ideo pigrescere misericordiae debet officium. Adversus eos autem qui sibi videntur scire quod nesciunt, hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus. Aliud est enim, quod nescire malum est: aliud quod sciri vel non potest, vel non opus est, vel ad vitam quam quaerimus, indifferens est. Hoc vero quod de litteris Apostoli Iacobi nunc requiro, in hac ipsa qua vivimus, et ut semper vivamus Deo placere studemus, actione versatur.3 Quomodo igitur intelligendum est, obsecro te, Quicumque totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus? . Itane qui furtum fecerit, imo vero qui dixerit diviti, Sede hic: pauperi autem, Tu sta illic, et homicidii, et adulterii, et sacrilegii reus est? Quod si non est, quomodo qui in uno offendat, factus est omnium reus? An illud quod dixit de divite et paupere, ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet [al. factus est] omnium reus? Sed recolendum est, unde venerit illa sententia, et quae illam superiora pepererint, quibusque connexa dependeat. Fratres mei nolite, inquit, in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae. Etenim si introierit in conventum vestrum vir annulum aureum habens in veste candida: introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dicatis ei, Tu sede hic bene; pauperi autem dicatis, Tu sta illic, aut, sede sub scabello pedum meorum, nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum? Audite , fratres carissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? Vos autem exhonorastis pauperem, propter illum scilicet, cui dictum est: Tu sta illic: cum habenti anulum aureum dictum esset, Tu sede hic bene. Ac deinde sequitur, eamdem ipsam sententiam latius versans, et explicans: Nonne, inquit, divites per potentiam opprimunt vos, et trahunt ad iudicia? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? Si quidem legem perficitis regalem secundum Scripturam, Diliges proximum tuum sicut teipsum, benefacitis. Si autem accipitis personas, peccatum operamini, redarguti a Lege quasi transgressores. Vide quemadmodum transgressores legis appellat, qui dicunt diviti, Sede hic, et pauperi, Sta illic. Unde ne putarent contemptibile esse peccatum, in hac una re Legem transgredi, secutus adiunxit: Quicumque totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Qui enim dixit, Non moechaberis, dixit et, Non occides. Quod si non occidis [al. occides], moecharis autem, factus es transgressor Legis; propter id quod dixerat, Redarguti a Lege, quasi transgressores. Quae cum ita sint, consequens videtur, (nisi alio modo intelligendum ostendatur,) ut qui dixerit diviti, Sede hic, et pauperi, Sta illic, huic non honorem, quem illi deferens, et idololatra, et blasphemus, et adulter, et homicida, et ne (quod longum est) cuncta commemorem, reus omnium criminum iudicandus sit. Offendens quippe in uno, factus est omnium reus.4 At enim qui unam virtutem habet, omnes habet, et qui unam non habet, nullam habet. Hoc si verum est, confirmatur ista sententia. Sed ego eam exponi volo, non confirmari, quae per seipsam apud nos omnibus philosophorum auctoritatibus firmior est. Et illud quidem de virtutibus, et vitiis, si veraciter dicitur, non est consequens, ut propter hoc omnia peccata sint paria. Nam illud de inseparabilitate virtutum, nisi forsitan fallor, tamen si verum memini, quod vix memini, omnibus philosophis placuit, qui easdem virtutes, agendae vitae necessarias esse dixerunt. Hoc autem de parilitate peccatorum soli Stoici ausi sunt disputare contra omnem sensum generis humani; quam eorum vanitatem in Ioviniano illo qui in hac sententia Stoicus erat, in aucupandis autem et defensandis voluptatibus, Epicureus, de Scripturis sanctis dilucidissime convicisti [contra Iovinian. lib. 2]. In qua tua suavissima, et praeclarissima disputatione satis evidenter apparuit, non placuisse auctoribus nostris, vel ipsi potius quae per eos locuta est, veritati, omnia esse paria peccata. Quomodo autem fieri possit, ut etiam si hoc de virtutibus verum est, non tamen ideo cogamur fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum possum, adiuvante Domino, aperire conabor. Quod si effecero, approbabis, ubi vero causae defuero, tu supplebis.5 Virtutum catena.---Certe hinc persuadent, qui unam virtutem habuerit, habere omnes, et omnes deesse cui una defuerit; quod prudentia nec ignava, nec iniusta nec intemperans potest esse; nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. Porro si prudentia tunc erit, si et fortis, et iusta, et temperans sit, profecto ubi fuerit, secum habet caeteras. Sic et fortitudo imprudens esse non potest vel intemperans vel iniusta. Sic et temperantia necesse est, ut prudens fortis et iusta sit. Sic et iustitia non est, nisi sit prudens, fortis, et temperans. Ita ubi est una vera aliqua earum, et aliae similiter sunt. Ubi autem aliae desunt, vera una illa non est, etiam si aliquo modo similis esse videatur.6 Vitia manifesta, et palliata.---Sunt enim, ut scis, quaedam vitia virtutibus aperta discretione contraria, ut imprudentia prudentiae. Sunt autem quaedam tantum quia vitia sunt, ideo contraria, quadam tamen specie fallaci similia, ut eidem prudentiae non imprudentia, sed astutia. Nunc enim eam dico astutiam, quae usitatius in malitiosis intelligi et vocari solet; non sicut nostra loqui Scriptura consuevit, quae saepe astutiam in bono ponit. Unde, estote astuti, ut serpentes ; et illud Ut et innocentibus det astutiam . Quanquam et apud illos Romanae linguae disertissimus dixerit: Neque illi tamen ad cavendum dolus aut astutia deerant; astutiam ponens in bono, sed apud illos rarissimum, apud nostros frequentissimum est. Itemque in partibus temperantiae, apertissimae contraria est effusio parcimoniae. Ea vero quae tenacitas dici vulgo solet, vitium quidem est, tamen parcimoniae simile, non natura, sed fallacissima specie. Item dissimilitudine manifesta contraria est iniustitia iustitiae. Solet autem quasi imitari iustitiam vindicandi se libido, sed vitium est. Ignavia fortitudini perspicue contraria est: duritia vero distat natura, fallit similitudine. Constantia pars quaedam virtutis est, ab hac inconstantia longe abhorret, et indubie contrasistit: pertinacia vero constantia dici affectat, et non est, quia illa est virtus, hoc [al. haec] vitium.7 Ut ergo non iterum haec eadem commemorare necesse sit, exempli gratia ponamus aliquid, unde possint caetera intelligi, Catilina, ut de illo scripserunt , qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem ferre poterat, eratque patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est, ac per hoc, et sibi, et suis magna praeditus fortitudine videbatur. Sed haec fortitudo prudens non erat, mala enim pro bonis eligebat. Temperans non erat, corruptelis enim turpissimis faedabatur. Iusta non erat, nam contra patriam coniuraverat. Et ideo nec fortitudo erat, sed duritia sibi, ut stultos falleret, nomen fortitudinis imponebat. Nam si fortitudo esset, non vitium, sed virtus esset. Si autem virtus esset, a caeteris virtutibus tanquam inseparabilibus comitibus nunquam relinqueretur.8 Quapropter dum quaeritur etiam de vitiis, utrum ipsa similiter omnia sint, ubi unum erit; aut nulla sint, ubi unum non erit, laboriosum est id ostendere, propterea quia uni virtuti duo vitia opponi solent, et quod aperte contrarium est, et quod specie similitudinis adumbratur. Unde illa Catilinae, quia fortitudo non erat, quae esset, cum secum virtutes alias non habebat, facilius videbatur. Quod vero ignavia fuerit, ubi exercitatio quaslibet gravissimas molestias perpetiendi atque tolerandi, supra quam cuiquam credibile est, fuit, aegre persuaderi potest. Sed forte acutius intuentibus ignavia apparet ipsa duritia, quia laborem bonorum studiorum, quibus vera acquiritur fortitudo, neglexerat. Verumtamen quia sunt audaces qui timidi non sunt, et rursus timidi quibus abest audacia, cum sit utrumque vitium, quoniam qui vera virtute fortis est, nec temere audet, nec inconsulte timet, cogimur fateri vitia plura esse virtutibus.9 Unde aliquando vitium vitio tollitur, ut amore laudis amor pecuniae. Aliquando unum cedit, ut plura succedant, velut qui ebriosus fuerit, si modicum biberit, et tenacitatem, et ambitionem didicerit. Possunt itaque vitia etiam cedere vitiis succedentibus, non virtutibus, et ideo plura sunt. Virtus vero quo una ingressa fuerit, quoniam secum caeteras ducit, profecto vitia cedent omnia quaecumque inerant. Non enim omnia inerant, sed aliquando totidem, aliquando plura paucioribus, vel pauciora pluribus succedebant.10 Haec utrum ita se habeant, diligentius inquirendum est. Non enim et ista divina sententia est qua dicitur: Qui unam virtutem habuerit, omnes habet; eique nulla inest, cui una defuerit: sed hominibus hoc visum est, multum quidem ingeniosis, studiosis, sed tamen hominibus. Ego vero nescio quemadmodum dicam. Non dico virum a quo denominata dicitur virtus, sed etiam mulierem quae viro suo servat thori fidem, si hoc faciat propter praeceptum et promissum , eique primitus sit fidelis, non habere pudicitiam, aut pudicitiam nullam vel parvam esse virtutem. Sic et maritum qui hoc idem servat uxori. Et tamen sunt plurimi tales, quorum sine aliquo peccato esse neminem dixerim, et utique illud qualecumque peccatum ex aliquo vitio venit. Unde pudicitia coniugalis in viris feminisque religiosis, cum proculdubio virtus sit, non enim aut nihil aut vitium est, non tamen secum habet omnes virtutes. Nam si omnes ibi essent, nullum esset vitium: si nullum vitium, nullum omnino peccatum. Qui autem sine aliquo peccato est? Quis ergo sine aliquo vitio, id est, fomite quodam vel quasi radice peccati, cum clamet qui supra pectus Domini recumbebat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus , et veritas in nobis non est? Neque hoc apud te diutius agendum est, sed propter alios qui forte hoc legerint, dico. Nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Iovinianum, etiam hoc de Scripturis sanctis diligenter probasti: ubi etiam ex hac ipsa epistula: cuius verba sunt, quorum nunc intellectum requirimus posuisti quod scriptum est: In multis enim offendimus omnes . Non enim ait, offenditis, sed offendimus omnes, cum Christi loqueretur Apostolus, et cum hoc loco dicat: Quicumque autem totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus . Ibi non in uno, sed in multis, nec quosdam, sed omnes dicit offendere.11 Absit autem ut quisquam fidelis existimet tot millia servorum Christi, qui veraciter dicunt se habere peccatum, ne seipsos decipiant, et veritas in eis non sit, nullam habere virtutem, cum virtus magna sit sapientia. Dixit autem, ipsa sapientia, homini, Ecce pietas est sapientia . Absit ergo ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines, Dei non habere pietatem, quam Graeci vel εὐσέβειαν, vel expressius et plenius θεοσέβειαν vocam. Quid autem pietas est, nisi Dei cultus? ET UNDE ILLE COLITUR NISI CARITATE? Caritas igitur de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta, magna et vera virtus est, quia ipsa est finis praecepti. Merito dicta est fortis, sicut mors , sive quia nemo eam vincit, sicut mortem: sive quia in hac vita usque ad mortem est mensura caritatis, sicut Dominus ait: Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis : sive potius, quia sicut mors animam avellit a sensibus carnis, sic caritas a concupiscentiis carnalibus. Huic subservit scientia, cum est utilis: nam sine illa inflat. Quod vero illa aedificando impleverit, nihil ibi ista inane quod inflet inveniet. Utilem porro scientiam definiendo monstravit: ubi cum dixisset, Ecce pietas est sapientia, continuo subiunxit: Abstinere vero a malis, scientia est . Cur ergo non dicimus, qui hanc virtutem habet, habere omnes: cum plenitudo Legis, sit caritas ? An quanto magis est in homine, tanto magis est virtute praeditus: quanto autem minus , tanto minus inest virtus ei; quia ipsa est virtus: et quanto minus est virtus, tanto maius est vitium? Ubi ergo illa plena et perfecta erit, nihil ex vitio remanebit.12 Proinde mihi videntur Stoici falli, quia proficientem hominem in sapientia, nolunt omnino habere sapientiam: sed tunc habere, cum in ea omnino perfectus fuerit: non quia illum provectum negant, sed nisi ex profundo quodam emergendo repente emicet in auras sapientiae liberas, nulla ex parte esse sapientem. Sicut enim nihil interest ad hominem praefocandum, utrum aqua stadiis multis super se habeat altam, aut uno palmo, aut digito: sic illos qui tendunt ad sapientiam, proficere quidam dicunt, tanquam ab imo surgentes gurgitis in aerem: sed nisi totam stultitiam, velut opprimentem aquam, proficiendo velut emergendo evaserint, non habere virtutem, nec esse sapientes. Ubi autem evaserint, mox habere totam, nec quidquam stultitiae remanere, unde omnino ullum peccatum possit exsistere.13 'Haec similitudo ubi stultitia, velut aqua, et sapientia, velut aer ponitur: ut animus a praefocatione stultitiae, tanquam emergens in sapientiam rerepente respiret: non mihi videtur satis accommodata nostrarum Scripturarum auctoritati: sed illa potius, ut vitium vel stultitia tenebris: luci autem virtus et sapientia comparetur, quantum ista similia de corporalibus ad intelligibilia duci possunt. Non itaque sicut de aquis in aerem surgens, ubi earum summum transierit, repente quantum sufficit inspiratur, sed sicut de tenebris in lucem procedens, paulatim progrediendo illuminatur. Quod donec plenissime fiat, iam eum tamen dicimus, tanquam de abditissima spelunca egredientem, vicinia lucis afflatum, tanto magis, quanto magis propinquat egressui: ut illud quod in eo lucet, sit utique ex lumine quo progreditur; illud autem quod adhuc obscurum est, sit ex tenebris unde egreditur. Itaque et non iustificabitur in conspectu Dei omnis vivens , et tamen iustus ex fide vivit . Et induti sunt sancti iustitia , alius magis, alius minus. Et nemo hic vivit sine peccato, et hoc alius magis, alius minus. Optimus autem est qui minimum.'14 'Sed quid ego tanquam oblitus, cui loquor, doctori similis factus sum, cum proposuerim qui abs te discere velim? Sed quia de peccatorum parilitate, unde in id quod agebam incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, iam eam tandem aliquando concludam. Quia et si verum est, eum qui habet unam, omnes habere virtutes, eum qui unam non habet, nullam habere, nec sic peccata sunt paria, quia ubi virtus nulla est, nihil quidem rectum est, nec tamen ideo non est pravo pravius, distortoque distortius. Si autem quod puto esse verius, sacrisque litteris congruentius, ita sunt animae intentiones, ut corporis membra non quod videantur locis, sed quod sentiantur affectibus, et aliud illuminantur amplius, aliud minus, aliud omnino caret lumine, et tenebroso inumbratur obstaculo, profecto ita ut quisquis illustratione piae caritatis affectus est, in alio actu magis, in alio minus, in aliquo nihil, sic potest dici habere aliam, et aliam non habere, aliam magis, aliam minus habere virtutem. Nam et maior est, in isto caritas, quam in illo, recte possumus dicere; et aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad caritatem quae pietas est, et in ipso uno homine quod maiorem habeat pudicitiam, quam patientiam, et maiorem hodie quam heri, si proficit, et adhuc non habeat continentiam, et habeat non parvam misericordiam.'15 'Et ut generaliter breviterque complectar, quam de virtute habeam [al. habeo] notionem, quod ad recte vivendum attinet, VIRTUS EST CARITAS, qua id quod diligendum est, diligitur. Haec in aliis maior, in aliis minor, in aliis nulla est, plenissima vero quae iam non possit augeri, quamdiu homo hic vivit, est in nemine: quamdiu autem augeri potest, profecto illud quod minus est quam debet, ex vitio est. Ex quo vitio non est iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet. Ex quo vitio non iustificabitur in conspectu Dei omnis vivens. Propter quod vitium, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est . Propter quod etiam, quantumlibet profecerimus, necessarium est nobis dicere, Dimitte nobis debita nostra , cum iam omnia in baptismo, dicta, facta, cogitata dimissa sint. Videt itaque, qui recte videt, unde et quando et ubi speranda sit illa perfectio, cui non sit quod adiici possit? Si autem praecepta non essent, non utique esset ubi se homo certius inspiceret et videret unde averteretur, quo conaretur, quare gratularetur, quid precaretur. Magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero arbitrio tantum detur, ut gratia Dei amplius honoretur.'16 'Quae si ita se habent, unde fiet omnium reus, si in uno offendat, qui totam Legem servaverit? An forte quia plenitudo Legis caritas est , qua Deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis caritatis, tota Lex pendet et Prophetae , merito fit reus omnium, qui contra illam facit, in qua pendent omnia? Nemo autem peccat, nisi adversus illam faciendo, quia non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod aliud est mandatum, in hoc sermone recapitulatur, in eo quod est, diliges proximum tuum tanquam teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem Legis est caritas [. 10]. Nemo autem diligit proximum, nisi diligens Deum, et hoc quantum potest proximo impendat, quem diligat [al. diligit] tanquam seipsum, ut et ille diligat Deum, quem si ipse non diligit, nec se, nec proximum diligit. Ac per hoc qui totam Legem servaverit, si in uno offenderit, fit omnium reus; quia contra caritatem facit, unde tota Lex pendet. Reus itaque fit omnium, faciendo contra eam, in qua pendent omnia.'17 'Cur ergo non dicantur paria peccata? An forte quia magis facit contra caritatem, qui gravius peccat, minus, qui levius? Et hoc ipso quod admittit, fit quidem omnium reus, sed gravius peccans, vel in pluribus peccans, magis reus; levius autem vel in paucioribus peccans, minus reus: tanto maiore scilicet reatu, quanto amplius, tanto minore, quanto minus peccaverit: tamen etiam si in uno offenderit, reus est omnium, quia contra eam facit, in qua pendent omnia? Quae si vera sunt, eo modo et illud absolvitur, quod ait homo etiam apostolicae gratiae:' In multis enim offendimus omnes . 'Omnes enim offendimus, sed unus gravius, alius levius. Quanto quisque gravius leviusque peccaverit, tanto in peccato committendo maior, quanto in diligendo Deo et proximo minor. Et rursus tanto minor in peccati perpetratione, quanto maior in Dei et proximi dilectione. Tanto itaque plenior iniquitatis, quanto inanior caritatis. Et tunc perfecti sumus in caritate, quando nihil restat ex infirmitate.'18 'Nec sane quantum arbitror putandum est leve esse peccatum in personarum acceptione, habere fidem Domini nostri Iesu Christi, si illam distantiam sedendi ac standi ad honores Ecclesiasticos referamus. Quis enim ferat eligi divitem ad sedem honoris Ecclesiae, contempto paupere instructiore, atque sanctiore? Si autem de quotidianis consessibus loquitur, quis non hinc [al. hic] peccat, si tamen peccat, nisi cum apud seipsum intus ita iudicat, ut ei tanto melior, quanto ditior illo esse videatur. Hoc enim videtur significasse cum dicit:' Nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices iniquarum cogitationum ? '19 'Lex itaque libertatis lex caritatis est, de qua dicit.' Si tamen perficitis legem regalem, secundum Scripturas, diliges proximum [al. proximum tuum] sicut teipsum, bene facitis. Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a Lege, tanquam transgressores. 'Et post illam sententiam ad intelligendum difficillimam de qua satis dixi, quod dicendum putavi, eamdem legem libertatis commemorans:' Sic loquimini, inquit, et sic facite: sicut per legem libertatis incipientes iudicari . 'Et quoniam quid Paulo ante dixerit, novit:' quoniam in multis offendimus omnes: 'suggerit dominicam tanquam quotidianis quotidianam, etsi levioribus, tamen vulneribus medicinam.' Iudicium enim, inquit, sine misericordia illi, qui non facit misericordiam [Ibid. 13]. 'Hinc enim et Dominus:' Dimittite, inquit, et dimittetur vobis: date, et dabitur vobis . Superexsultat autem misericordia iudicio ; 'non dictum est, vincit misericordia iudicium, non enim est adversa iudicio, sed' superexsultat: 'quia plures per misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt. Beati enim misericordes, quia ipsis miserebitur Deus .'20 'Et hoc utique iustum est, ut dimittatur eis, quia dimiserunt, et detur eis, quia dederunt. Inest quippe Deo et misericordia iudicanti, et iudicium miseranti, propter quod ei dicitur, 'Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine .' Nam quisquis velut nimium iustus, iudicium sine misericordia, quasi securus expectat, iram iustissimam provocat, quam timens ille dixit: 'Ne intres in iudicium cum servo tuo .' Unde dicitur populo contumaci: 'Quid vultis mecum iudicio contendere ?' Cum enim rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? Aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato [. et 9.]? Quae igitur spes est, nisi superexsultet misericordia iudicio? Sed erga illos qui misericordiam fecerunt, veraciter dicendo, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus : et sine murmuratione dando: hilarem enim datorem diligit Deus . 'Denique sanctus Iacobus iam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut quos vehementer illa sententia terruerat, consoletur, cum admonet, quomodo etiam quotidiana peccata, sine quibus hic non vivitur, quotidianis remediis expientur, ne homo qui cum in uno offenderit, fit omnium reus , in multis offendendo, quia in multis offendimus omnes, propter magnum aggerem reatus sui, minutatim collectum, ad tribunal tanti iudicis perveniat, et eam quam non fecit misericordiam non inveniat; sed potius dimittendo atque dando mereatur sibi dimitti peccata, reddique promissa.'21 'Multa dixi quibus tibi taedium fortassis inferrem, qui haec tamen quae approbas, non exspectas discere, quod ea docere consuevisti. Si quid autem est in eis, quantum ad rem ipsam pertinet: nam quali eloquio explicata sint, non nimis curo. Si quid ergo in eis est, quod eruditionem offendat tuam, quaeso ut rescribendo admoneas, et me corrigere non graveris. Infelix est enim qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum labores et digne honorat, et de his Domino Deo nostro, cuius munere talis es, gratias agit. Unde cum libentius debeam a quolibet discere quod inutiliter ignoro, quam promptius quoslibet docere quod scio; quanto iustius abs te hoc caritatis debitum flagito, cuius doctrina in nomine et adiutorio Domini tantum in Latina lingua Ecclesiasticae litterae adiutae sunt, quantum nunquam antea potuerunt? Maxime tamen istam sententiam: 'Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus :' si quo alio modo exponi melius posse novit tua dilectio, per Dominum obsecro, ut id nobiscum communicare digneris.'
Hieronymus HOME
bnf446.32 bsb4610.200 hab179.332
Hieronymus, Epistulae, 4, 131 AUGUSTINI AD HIERONYMUM SIVE LIBER DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS. <<< >>> 133. AD CTESIPHONTEM.
monumenta.ch > Hieronymus > 132