monumenta.ch > Hieronymus > 130
Hieronymus, Epistulae, 4, 129. AD DARDANUM . <<< >>> 131 AUGUSTINI AD HIERONYMUM SIVE LIBER DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS.
Hieronymus, Epistulae, 4, 130. . AD DEMETRIADEM. [De servanda Virginitate.]
1 Inter omnes materias, quas ab adolescentia usque ad hanc aetatem, vel mea, vel notariorum scripsi manu, nihil praesenti opere difficilius. Scripturus enim ad Demetriadem virginem Christi, quae et nobilitate et divitiis, prima est in orbe Romano, si cuncta virtutibus eius congrua dixero, adulari putabor: si quaedam subtraxero, ne incredibilia videantur, damnum laudibus eius mea faciet verecundia. Quid igitur faciam? Quod implere non possum, negare non audeo: tanta est aviae eius et matris, insignium feminarum, in iubendo auctoritas, in petendo fides, in extorquendo perseverantia. Neque enim ut novum et praecipuum quiddam a me flagitant, cuius ingenium in huiuscemodi materiis saepe detritum est: sed ne vocis meae, pro virili parte, desit testimonium in eius virtutibus explicandis, cuius ut inclyti oratoris utar sententia, Spes magis laudanda est, quam res. Quanquam puellares annos fidei ardore superarit; et inde coeperit, unde alias desisse, perfectae consummataeque virtutis est.2 Procul [al. sit procul] obtrectatio: facessat invidia. Nullum in ambitione sit crimen. Ignoti ad ignotam scribimus, dumtaxat iuxta faciem corporalem. Alioquin interior homo, pulchre sibi cognitus est illa notitia, qua et Paulus apostolus Colossenses multosque credentium noverat, quos ante non viderat. Quantum sit apud me meritum, imo miraculum virginis nostrae, hinc potest aestimari, quod occupatus in explanatione Templi Ezechielis, quod opus in omnibus Scripturis sanctis, vel difficillimum est: et in ea parte delubri, in qua Sancta sanctorum, et thymiamatis altare describitur, malui parumper uti hoc diverticulo, ut de altari transirem ad altare, et hostiam vivam, placentem Deo, ac sine ulla macula, aeternae pudicitiae consecrarem. Scio quod ad imprecationem pontificis, flammeum virginalem sanctum operuerit caput; et illud apostolicae vocis insigne, celebratum sit: Volo autem vos omnes virginem castam exhibere Christo. Quando astitit regina a dextris eius, in vestitu deaurato, circumdata varietate. Qua veste polymita, et multarum virtutum diversitate contexta, indutus fuit et Ioseph, et regum quondam utebantur filiae. Unde et ipsa sponsa laetatur ac dicit: Introduxit me rex in cubiculum suum . Sodaliumque respondet chorus: Omnis gloria filiae regis intrinsecus . Sed et nostra oratio dabit aliquid emolumenti. Equorum cursus favore pernicior fit. Pugilum fortitudo clamoribus incitatur: paratas ad praelium acies, strictosque mucrones, sermo Imperatoris accendit. Igitur et in opere praesenti, avia quidem materque plantaverunt; sed et nos rigabimus, et Dominus incrementum dabit.3 Rhetorum disciplina est, ab avis et atavis, et omni retro nobilitate, ornare quem laudes, ut ramorum sterilitatem, radix foecunda compenset, et quod in fructu non teneas, mireris in trunco. Scilicet nunc mihi Proborum et Olybriorum clara repetenda sunt nomina: et illustre Anicii sanguinis genus, in quo aut nullus, aut rarus est, qui non meruerit Consulatum. Aut proferendus Olybrius virginis nostrae pater, quem immatura morte subtractum Roma congemuit. Vereor plura dicere, ne sanctae matris vulnus exasperem, et virtutum eius recordatio, fiat doloris instauratio. Pius filius, vir amabilis, clemens dominus, civis affabilis, Consul quidem in pueritia; sed morum bonitate Senator illustrior. Felix morte sua, qui non vidit patriam corruentem; imo felicior sobole, qui Demetriadis proaviae nobilitatem, insigniorem reddidit, Demetriadis filiae perpetua castitate.4 Verum quid ago? Oblitus propositi, dum admiror iuvenem, laudavi aliquid bonorum saecularium, cum in eo mihi virgo magis nostra laudanda sit, quod haec universa contempserit, quod se non nobilem, non divitiis praepollentem, sed hominem cogitarit. Incredibilis animi fortitudo, inter gemmas et sericum: inter eunuchorum et puellarum catervas, et adulationem ac ministeria familiae perstrepentis, et exquisitas epulas, quas amplae domus praebebat abundantia, appetisse eam ieiuniorum laborem, asperitatem vestium, victus continentiam. Legerat enim Domini verba dicentis: Qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt . Stupebat ad conversationem Eliae et Ioannis Baptistae, quorum uterque zona pellicea astrinxit et mortificavit lumbos suos: alter venisse narratur in spiritu et virtute Eliae, praecursor Domini, in utero prophetans parentis, et ante diem iudicii, iudicis voce laudatus . Annae filiae Phanuelis mirabatur ardorem, quae orationibus atque ieiuniis usque ad ultimam senectutem in templo Domino serviebat. Quatuor virginum filiarum Philippi desiderabat chorum, et unam se illarum esse cupiebat, quae pudicitia virginali, Prophetiae gratiam consecutae sunt. His et huiuscemodi cogitationibus pascebat animum, nihil ita metuens, quam aviam matremque offendere. Quarum cum incitaretur exemplo, voluntate et studiis terrebatur: non quo displiceret eis sanctum propositum, sed quod pro rei magnitudine, optare id et appetere non auderent. Aestuabat Christi tyruncula. Oderat ornatum suum; et cum Esther loquebatur ad Dominum: Tu nosti quod oderim insigne capitis mei (hoc est diadema, quo utebatur quasi regina) et tantae ducam immunditiae, velut pannum menstruatae . Aiunt sanctae et nobiles feminae, quae eam viderunt, quae norunt, quas de littore Galliarum ad habitationem sanctorum Locorum, hostium per Africam compulit saeva tempestas, noctibus et secreto, consciis tantum virginibus Dei, quae in matris et aviae comitatu erant, nunquam eam linteamine, nunquam plumarum usam mollitie; sed ciliciolum in nuda humo habuisse pro stratu, iugibus faciem rigasse lacrymis, Salvatoris genibus mente advolutam, ut suum reciperet propositum, ut impleret desiderium, ut aviae animum matrisque molliret.5 Quid ultra differo? Cum iam nuptiarum appropinquaret dies, et futuro matrimonio thalamus pararetur: secreto et absque arbitris, noctemque habens pro solatio, talibus se fertur armasse consiliis. Quid agis, Demetrias? cur pudicitiam tanto pavore defendis? Libertate opus est et audacia. Quae sic in pace metuis, quid faceres in martyrio perpetiendo? Quae tuorum vultum ferre non potes, quomodo sustineres tribunalia persecutorum? Si te virorum exempla non provocant, hortetur faciatque securam beata martyr Agnes quae et aetatem vicit, et tyrannum, et titulum castitatis martyrio consecravit. Nescis misera, nescis cui virginitatem tuam debeas. Dudum inter barbaras tremuisti manus, aviae matrisque sinu, et palliis tegebaris. Vidisti te captivam, et pudicitiam tuam, non tuae potestatis. Horruisti truces hostium vultus: raptas virgines Dei gemitu tacito conspexisti. Urbs tua, quondam orbis caput, Romani populi sepulcrum est; et tu in Libyco littore, exulem virum, exul ipsa accipies? Quam habitura pronubam? quo deducenda comitatu? Stridor Punicae linguae procacia tibi Fescennina cantabit. Rumpe moras omnes. Perfecta Dei dilectio, foras mittit timorem . Assume scutum fidei, loricam iustitiae, galeam salutis, procede ad praelium. Habet et servata pudicitia martyrium suum. Quid metuis aviam? quid formidas parentem? Forsitan et ipsae velint, quod te velle non credunt. His et aliis quampluribus inflammata stimulis, omnem corporis cultum, et habitum saecularem, quasi propositi sui impedimenta, proiecit: Pretiosa monilia, et graves censibus uniones, ardentesque gemmae, redduntur scriniis: vili tunica induitur, viliori tegitur pallio: et insperata aviae genubus repente provolvitur, fletu tantum et planctibus quae esset ostendit. Obstupuit sancta et gravis femina, alienum habitum in nepte conspiciens. Mater gaudio stabat attonita. Utraque verum non credere, quod verum esse cupiebant. Haesit vox faucibus, et inter ruborem et pallorem metumque atque laetitiam, cogitationes variae nutabant.6 Succumbendum est huic loco, neque [f. ne quid] narrare aggrediar, quod dicendo minus faciam. Ad explicandam incredibilis gaudii magnitudinem, et Tulliani fluvius siccaretur ingenii, et contortae Demosthenis vibrataeque sententiae, tardius languidiusque ferrentur. Quidquid potest cogitare animus, quidquid sermo potest [al. non potest] explicare, illo in tempore factum est. Certatim in oscula neptis, et filia, mater, et avia ruunt. Ubertim flere prae gaudio, iacentem manu attollere, amplexarique trepidantem. Agnoscere in illius proposito mentem suam, et gratulari, quod nobilem familiam, virgo virginitate sua nobiliorem faceret. Invenisse eam quod praestaret generi, quod Romanae urbis cineres mitigaret. Iesu bone, quid illud in tota domo exultationis fuit? Quasi ex radice foecunda, multae simul virgines pullularunt, exemplumque patronae et dominae secuta est clientum turba atque famularum. Per omnes domos fervebat virginitatis professio: QUARUM CUM impar esset in carne conditio, unum erat praemium castitatis. Parum loquor. Cunctae per Africam Ecclesiae quodam exultavere tripudio. Non solum ad urbes, oppida, viculosque: sed ad ipsa quoque magalia [al. mapalia], celebris fama penetravit. Omnes inter Africam Italiamque insulae, hoc rumore completae [al. repletae] sunt, et inoffenso pede, longius gaudia cucurrere. Tunc lugubres vestes Italia mutavit, et semiruta urbis Romae moenia, pristinum ex parte recepere fulgorem, propitium sibi existimantes Deum, in alumnae conversione perfecta. Putares extinctam Gotthorum manum, et colluviem perfugarum atque servorum Domini desuper intonantis fulmine concidisse. Non sic post Trebiam, Thrasymenum, et Cannas; in quibus locis Romanorum exercituum caesa sunt millia, Marcelli primum apud Nolam praelio, se populus Romanus erexit. Minori prius gaudio strata Gallorum agmina, auro redempta nobilitas, et seminarium romani generis in arce cognovit. Penetravit hic rumor Orientis littora, et in mediterraneis quoque urbibus, christianae gloriae triumphus auditus est. Quae virginum Christi non huius se societate iactavit? quae mater non tuum, Iuliana, beatum clamavit uterum? Incerta apud infideles sint praemia futurorum. Plus interim recepisti virgo, quam obtulisti. Quam sponsam hominis una tantum provincia noverat, virginem Christi totus orbis audivit. Solent miseri parentes, et non plenae fidei Christiano, deformes et aliquo membro debiles filias, quia dignos generos non inveniunt; virginitati tradere. Tanti, ut dicitur, vitrum, quanti margaritum. Certe qui religiosiores sibi videntur, parvo sumptu, et qui vix ad alimenta sufficiat, virginibus dato, omnem censum in utroque sexu, saecularibus liberis largiuntur. Quod nuper in hac urbe dives quidam fecit Presbyter ut duas filias in proposito virginali inopes relinqueret, et aliorum ad omnem copiam filiorum luxuriae atque deliciis provideret. Fecerunt hoc multae, proh dolor, nostri propositi feminae; atque utinam rarum esset exemplum, quod quanto crebrius est, tanto istae feliciores, quae ne plurimarum quidem exempla secutae sunt.7 Fertur, et omnium christianorum laude celebratur, quidquid fuerat nuptiis praeparatum, a sancta Christi synoride virgini traditum, ne sponso fieret iniuria: imo ut dotata pristinis opibus veniret ad sponsum: ET QUOD IN REBUS mundi periturum erat, domesticorum Dei sustentaret inopiam. Quis hoc credat? Proha illa omnium dignitatum, et cunctae nobilitatis in orbe romano nomen illustrius, cuius sanctitas et in universos effusa bonitas, etiam apud barbaros venerabilis fuit; quam trium liberorum, Probini, Olybrii, et Probi, non fatigarunt ordinarii Consulatus; cum [al. et cum] incensis direptisque omnibus in Urbe captivitas sit, nunc habitas venundare dicitur possessiones, et facere sibi amicos de iniquo mamona, qui se recipiant in aeterna tabernacula; UT ERUBESCANT OMNIS Ecclesiastici ministerii gradus, et cassa nomina monachorum emere praedia, tanta nobilitate vendente. Vix barbarorum effugerat manus; et avulsas de complexu suo virgines fleverat, cum subito intolerabili, quod nunquam timuerat, amantissimi filii orbitate percutitur, et quasi futura virginis Christi avia, spe futurorum mortiferum vulnus excepit: probans in se verum esse, quod in lyrico carmine super iusti praeconio dicitur: Si fractus illabatur orbis, Impavidum ferient ruinae. [Hor. lib. 3. Carm. Oda. 3] Legimus in volumine Iob: Adhuc isto loquente, venit alius nuntius . Et in eodem: Tentatio, sive (ut melius habetur in Hebraico) militia est vita hominis super terram [Ibid. 7. 1]. Ad hoc enim laboramus, et in saeculi huius periclitamur militia, ut in futuro saeculo coronemur. Nec mirum hoc de hominibus credere, cum Dominus ipse tentatus sit . Et de Abraham Scriptura testatur: quod Deus tentaverit eum . Quam ob causam et Apostolus loquitur: Gaudentes in tribulatione. Et, scientes, quod tribulatio patientiam operatur: patientia, probationem: probatio, spem: spes autem non confundit . Et in alio loco: Quis nos separabit a caritate Dei [al. Christi.]? tribulatio, an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis [. 36]. Et Isaias huiuscemodi homines cohortatur, dicens: Qui ablactati estis a lacte, qui avulsi ab ubere, tribulationem super tribulationem exspectate: spem super spem [. 10]. Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis . Cur ista replicaverim, sequens sermo monstrabit. Quae de mediomari fumantem viderat patriam, et fragili cymbae, salutem suam suorumque commiserat, crudeliora invenit Africae littora. Excipitur enim ab eo quem nescias, utrum avarior, an crudelior fuerit : cui nihil dulce praeter vinum, et pretium; et qui sub occasione partium clementissimi Principis , saevissimus omnium extitit tyrannorum; et (ut aliquid loquar de fabulis Poetarum) quasi Orcus in tartaro, non tricipitem, sed multorum capitum habuit Cerberum qui cuncta traheret ac laceraret . Hic matrum gremiis abducere pactas; negotiatoribus et avidissimis mortalium Syris, nobilium puellarum nuptias vendere: non pupillarum, non viduarum, non virginum Christi inopiae parcere, magisque manus rogantium spectare quam vultus. Hanc feram Charybdim, Scyllamque succinctam multis canibus, fugiens barbaros matrona sustinuit; qui nec naufragiis parcerent, nec captivitatibus flecterentur. Imitare crudelis saltem hostem Romani imperii. Brennus nostri temporis, tantum quod invenerat tulit: tu quaeris quod non invenis. Et mirantur aemuli (virtus enim semper invidiae patet) cur tantarum secum pudicitiam tacita proscriptione mereata sit, cum et ille partem dignatus sit accipere, qui totum potuit auferre: et haec quasi Comiti negare non ausa sit, quae se intelligebat sub nomine privatae dignitatis tyranno servientem? Sentio me inimicorum patere morsibus? quod adulari videar clarissimae et nobilissimae feminae; qui accusare non poterunt, si me scierint [al. scient] hucusque tacuisse. Neque enim laudavi in ea unquam antiquitatem generis, divitiarum et potentiae magnitudinem, viro vivente vel mortuo, quae alii forsitan mercenaria oratione laudaverint. Mihi propositum est stylo ecclesiastico laudare aviam virginis meae, et gratias agere, quod voluntatem eius, sua adiuverit voluntate. Alioquin cellula monasterii, vilis cibus, vestisque contempta, et aetas vicina iam morti, brevisque tempori viaticum, carent omni assentationis infamia. Denique in reliquis partibus, omnis mihi sermo ad virginem dirigetur, et virginem nobilem, et nobilem non minus sanctitate, quam genere: CUIUS QUANTO sublimior ascensus est, tanto lapsus periculosior. Unum illud tibi nata Deo: praeque omnibus unum. Praedicam, et repetens, iterumque iterumque monebo, ut animum tuum sacrae lectionis amore occupes: nec in bona terra pectoris tui sementem lolii avenarumque suscipias: ne dormiente patrefamilias: (qui est νοῦς, id est, animus, Deo semper adhaerens) inimicus homo zizania superseminet; sed semper loquaris: In noctibus quaesivi quem dilexit [al. diligit] anima mea , ubi pascis, ubi cubas in meridie [Ibid. 1. 6]? Et, Inhaesit post te anima mea, me suscepit dextera tua . Illudque Ieremiae: Non laboravi sequens te, neque enim est dolor in Iacob, nec labor in Israel . Quando eras in saeculo, ea quae erant saeculi diligebas. Polire faciem purpurisso, et cerussa ora depingere; ornare crinem, et alienis capillis turritum verticem struere. Ut taceam de inaurium pretiis, candore margaritarum, Rubri maris profunda testantium, smaragdorum virore, cerauniorum flammis, hiacynthorum pelago, ad quae ardent et insaniunt studia matronarum. Nunc autem quia saeculum reliquisti, et secundo post baptismum gradu, inisti pactum cum adversario tuo, dicens ei: Renuntio tibi, diabole, et saeculo tuo, et pompae tuae, et operibus [al. opibus] tuis, serva foedus quod pepigisti, et esto consentiens, pactumque custodiens cum adversario tuo, dum es in via huius saeculi, ne forte tradat te iudici, et te de suo aliquid usurpasse convincat: tradarisque ministro, qui ipse est, et inimicus et vindex; et mittaris in carcerem et in tenebras exteriores, quae quanto a Christo vero lumine separantur, tanto nos maiori horrore circumdant; et non inde exeas, nisi solvas novissimum quadrantem, id est, minimum quodque delictum: quia et pro otioso verbo reddituri sumus rationem in die iudicii [Ibid. 12. 36].8 Haec dicta sint, non infausto contra te vaticinio, sed pavidi cautique monitoris officio, ea quoque in te, quae tuta sunt formidantis. Si spiritus inquit, potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris . Quasi in procinctu, et in acie stamus semper ad pugnam. Vult nos loco movere hostis, et de gradu decedere; sed solidanda vestigia sunt, et dicendum. Statuit supra petram pedes meos ; Et, Petra refugium leporibus , pro quo multi Herinaceos legunt. Herinacios animal parvum, et fugax, et spinarum sentibus praegravatum. Sed ideo Iesus spinis coronatus est, et nostra delicta portavit, et pro nobis doluit, ut de sentibus et tribulationibus feminarum, ad quas dicitur, In anxietatibus, et doloribus paries mulier, et ad virum conversio tua, et ipse tui dominabitur , rosae virginitatis, et lilia castitatis nascerentur. Unde et sponsus pascitur inter lilia, et inter eos qui vestimenta sua non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt, audieruntque praeceptum: Candida sint semper vestimenta tua , et quasi auctor virginitatis et princeps loquitur confidenter: Ego flos campi, et lilium convallium . Petra igitur leporum est, qui in persecutionibus fugiunt de civitate in civitatem; nec timent illud Propheticum: Periit fuga a me . Montes autem excelsi cervis, quorum colubri cibus sunt, quos educit puer parvulus de foramine, quando pardus et hoedus requiescunt simul; et bos et leo comedunt paleas, ut nequaquam bos discat feritatem, sed leo doceatur mansuetudinem. Revertamur ad propositum testimonium. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Post quod sequitur: Quia curatio quiescere facit peccata maxima. Qui versiculus hunc habet sensum: Si in cogitationes tuas coluber ascenderit, omni custodia serva cor tuum, et cum David canito: Ab occultis meis munda me, Domine: et ab alienis parce servo tuo , et ad peccatum maximum, quod opere perpetratur, nequaquam parvenies: sed incentiva vitiorum statim in mente iugulabis, et parvulos Babylonis allides ad petram; in qua serpentis vestigia non reperiuntur, cauteque Domino promittes: Si mei non fuerint dominati: tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo . Hoc est quod alibi Scriptura testatur: Peccata patrum reddam in filios in tertiam et in quartam generationem ; ut cogitationes nostras mentisque decretum, non statim puniat, sed reddat in posteris, id est in malis operibus, et in delictorum perseverantia, quoniam per Amos loquitur: Super tribus et quatuor impietatibus illius, et illius civitatis, nonne aversabor eam [. et 2. 4]?9 Haec cursim quasi de prato pulcherrimo sanctarum Scripturarum, parvos flores carpsisse sufficiat pro commonitione tui; ut et claudas cubiculum pectoris, et crebro signaculo crucis munias frontem tuam, ne exterminator Aegypti in te locum reperiat; sed primogenita, quae apud Aegyptios pereunt, in tua mente salventur, et dicas cum Propheta: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum: cantabo et psallam. Exurge gloria mea, exurge psalterium et cithara [. et 2]. Quam assumere iubetur et Tyrus, multis peccatorum confossa vulneribus; ut agat poenitentiam, et maculas pristinae foeditatis, cum Petro amaris lacrymis abluat. Verum nos ignoremus poenitentiam, ne facile peccemus. Illa quasi secunda post naufragium miseris tabula sit: in virgine integra servetur navis. Aliud est quaerere quod perdideris, aliud est possidere quod nunquam amiseris. Unde et Apostolus castigabat corpus suum, et in servitutem redigebat; ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniretur; corporisque ex persona generis humani inflammatus ardoribus, loquebatur: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Et iterum: Scio quia non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum: Velle enim adiacet mihi; ut faciam autem bonum, nequaquam. Neque enim quod volo, bonum, sed quod nolo malum, hoc facio [Ibid. 18. et 19]. Et denuo: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem non estis in carne, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis [Ibid. 8. 8. et 9].10 Post cogitationum diligentissimam cautionem, ieiuniorum tibi arma sumenda sunt, et canendum cum David: Humiliavi in ieiunio animam meam . Et, cinerem tanquam panem manducavi . Et, cum molesti erant mihi, induebar cilicio . Eva per cibum eiecta est de paradiso. Elias quadraginta dierum exercitatus ieiunio, igneo curru rapitur in coelum . Moyses quadraginta diebus ac noctibus, familiaritate et sermone Dei pascitur [et 34]; in se verissimum probans quod dicitur: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei . Salvator generis humani, qui virtutum et conversationis suae nobis reliquit exemplum, post baptismum statim assumitur a spiritu ut pugnet contra diabolum, et oppressum atque contritum, tradat discipulis conculcandum. Unde et Apostolus loquitur: Deus autem conteret Satanam sub pedibus vestris velociter . Et tamen hostis antiquus post quadraginta dierum ieiunium, per cibum molitur insidias, et dicit: Si Filius Dei es, die ut lapides isti panes fiant . In Lege, mense septimo post clangorem tubarum decimo die mensis totius gentis Hebraeae ieiunium est; et exterminatur illa anima de populo suo, quae saturitatem praetulerit continentiae. In Iob scriptum est de dracone: Virtus eius in lumbis eius, et fortitudo illius super umbilicum ventris eius . Adversum iuvenes et puellas, aetatis ardore hostis noster abutitur, et inflammat rotam nativitatis nostrae, et implet illud Osee: Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum , quae Dei misericordia, et ieiuniorum rigore [al. frigore] restinguuntur. Haec sunt ignita diaboli iacula, quae simul et vulnerant et inflammant, et a rege Babylonio tribus pueri, praeparantur, qui succendit fornacem quadraginta novem cubitorum, habens et ipse septem hebdomadas ad perditionem, quas Dominus observari iusserat ad salutem. Sed quomodo ibi quartus speciem habens quasi filii hominis, immensos mitigavit ardores, et inter camini aestuantis incendium docuit flammas calorem amittere, et aliud oculis comminari, aliud praebere tactui, sic et in animo virginali, rore coelesti, et ieiuniorum rigore [al. frigore], calor puellaris extinguitur, et in humano corpore, angelorum impetratur conversatio. Quam ob rem et vas electionis de virginibus se dicit Domini non habere praeceptum , quia contra naturam, imo ultra naturam est, non exercere quod nata sis: interficere in te radicem tuam, et sola virginitatis poma decerpere, nescire thorum, omnem virorum horrere contactum, et in corpore vivere sine corpore.11 Neque vero immoderata tibi imperamus ieiunia, et enormem ciborum abstinentiam, quibus statim corpora delicata franguntur, et ante aegrotare incipiunt, quam sanctae conversationis iacere fundamenta. Philosophorum quoque sententia est, μεσότητας ἀρετὰς, ὐπερβολὰς κακίας εἶναι, quod latinus ita potest sermo resonare, moderatas esse virtutes, excedentes modum atque mensuram, inter vitia reputari [al. deputari]. Unde et unus de septem sapientibus, ne quid, ait, nimis. Quod tam celebre factum est, ut comico quoque versu expressunt sit. Sic debes ieiunare, ut non palpites, et respirare vix possis, et comitum tuarum, vel porteris, vel traharis manibus; sed ut fracto corporis appetitu, nec in lectione, nec in Psalmis, nec in vigiliis solito quid minus facias. Ieiunium non perfecta virtus, sed caeterarum virtutum fundamentum est; et sanctificatio atque pudicitia, sine qua nemo videbit Deum, gradus praebet ad summa scandentibus, nec tamen si sola fuerit, virginem poterit coronare. Legamus Evangelium sapientium et stultarum virginum; quarum aliae cubiculum sponsi ingrediuntur: aliae bonorum operum oleum non habentes, exstinctis lampadibus excluduntur . Latus est super ieiuniis campus, in quo et nos saepe cucurrimus, et multorum proprii habentur libri, ad quorum te mittimus lectionem, ut discas quid boni habeat continentia, et quid e contrario mali, saturitas.12 Imitare sponsum tuum: esto aviae matrique subiecta. Nullum virorum, et maxime iuvenum, nisi cum illis, videas. Nullum scias, quem illae nesciant. Saecularis quoque sententia est. Eadem velle, et eadem nolle, ea demum firma amicitia est. Ut appeteres virginitatem, ut Christi praecepta cognosceres, ut scires quid tibi expediret, quid eligere [al. diligere] deberes, illarum te exempla docuerunt: sancta domi instruxit conversatio. Non igitur solum putes tuum esse quod tuum est, sed earum quae suam in te expressere pudicitiam, et honorabilium nuptiarum, cubilisque immaculati pretiosissimum germinavere te florem: qui perfectos afferet fructus, si humiliaveris te sub potenti manu Dei, et scriptum semper memineris: Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam . Ubi autem gratia, non operum retributio, sed donantis est largitas; ut impleatur dictum Apostoli: Non est volentis, neque currentis, sed Dei miserentis . Et tamen velle, et nolle nostrum est: ipsumque quod nostrum est, sine Dei miseratione nostrum non est.13 Eunuchorum quoque tibi, et puellarum ac servulorum mores magis eligantur quam vultuum elegantia, quia in omni sexu et aetate, et truncatorum corporum violenta pudicitia, animi considerandi sunt, qui amputari, nisi Christi timore non possunt. Scurrilitas atque Iascivia, te praesente, non habeant locum. Nunquam verbum inhonestum audias: aut si audieris, non inesceris. Perditae mentis homines uno frequenter levique sermone, tentant claustra pudicitiae. Ridere, et rideri, saecularibus derelinque. Gravitas tuam personam decet. Catonem quoque (illum dico Censorium) et vestrae quondam urbis principem, qui extrema aetate graecas litteras, nec erubuit censor, nec desperavit senex discere: et M. Crassum semel in vita scribit risisse Lucilius. Fuerit illa affectata severitas, et gloriam quarens auramque popularem: nos affectus et perturbationes, quamdiu in tabernaculo corporis huius habitamus, et fragili carne circumdamur, moderari et regere possumus; amputare non possumus. Unde et Psalmista dicit: Irascimini, et nolite peccare . Quod Apostolus edisserens. Sol, inquit, non occidat super iracundiam vestram ; quia et irasci hominis est, et finem iracundiae imponere, christiani.14 Superfluum reor te monere contra avaritiam, cum generis tui sit, et habere et calcare divitias, et Apostolus doceat avaritiam esse idolorum cultum , Dominusque respondeat sciscitanti: Magister bone, quid boni faciens, vitam aeternam possidebo? Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis, et veni, sequere me [. et 21]. Apostolici fastigii est, perfectaeque virtutis, vendere omnia, et pauperibus distribuere, et sic levem atque expeditum, cum Christo ad coelestia subvolare Nobis, imo tibi diligens credita est dispensatio, quanquam in hoc, omni aetati, omnique personae, libertas arbitrii relicta sit. Si vis, inquit, esse perfectus. Non cogo, non impero, sed propono palmam, ostendo praemia: tuum est eligere, si volueris in agone atque certamine coronari. Et consideremus, quam sapienter sapientia sit locuta: Vende quae habes. Cui ista praecipiuntur? Nempe illi, cui dictum est: Si vis esse perfectus. Non partem bonorum tuorum vende: sed omnia. Cumque vendideris, quid sequitur? Et da pauperibus. Non divitibus, non propinquis, non ad luxuriam, sed ad necessitatem. Sive ille sacerdos sit, sive cognatus, et affinis, nihil in illo aliud consideres, quam paupertatem. Laudent te esurientium viscera, non ructantium opulenta convivia. In Actis Apostolorum [Cap. 4. v. 5], quando Domini nostri adhuc calebat cruor, et fervebat recens in credentibus fides, vendebant omnes possessiones suas, et pretia earum ad Apostolorum deferebant pedes, ut ostenderent pecunias esse calcandas: dabaturque singulis, prout cuique opus erat. Ananias et Sapphira dispensatores timidi, imo corde duplici, et ideo condemnati, quia post votum obtulerunt quasi sua et non eius, cui semel ea voverant: partemque sibi alienae substantiae reservaverunt, metuentes famem, quam vera fides non timet, praesentem meruere vindictam: non crudelitate sententiae, sed correptionis exemplo. Denique et apostolus Petrus nequaquam imprecatur eis mortem, ut stultus Porphyrius calumniatur; sed Dei iudicium prophetico spiritu annuntiat, ut poena duorum hominum sit doctrina multorum. Ex eo tempore, quo virginitati perpetuae consecrata es, tua, non tua sunt, imo vere tua, quia Christi esse coeperunt, quae, avia vivente vel matre, ipsarum arbitrio dispensanda sunt. Sin autem obierint, et somno Sanctorum requieverint (scio enim, et hoc illas optare, ut te habeant superstitem), cum aetas maturior fuerit, et voluntas gravior, firmiorque sententia, facies quod tibi visum fuerit; imo quod Dominus imperarit [al. imperat], scitura nihil te habituram, nisi quod in bonis operibus erogaveris. Alii aedificent Ecclesias, vestiant parietes marmorum crustis; columnarum moles advehant, earumque deaurent capita pretiosum ornatum non sentientia; ebore argentoque valvas, et gemmis aurata distinguant altaria. Non reprehendo, non abnuo. Unusquisque in sensu suo abundet. Meliusque est hoc facere, quam repositis opibus incubare. Sed tibi aliud propositum est: Christum vestire in pauperibus, visitare in languentibus, pascere in esurientibus, suscipere in his qui tecto indigent, et maxime in domesticis fidei, virginum alere monasteria, servorum Dei, et pauperum spiritu habere curam, qui diebus et noctibus serviunt Domino tuo: qui in terra positi, imitantur angelorum conversationem, et nihil aliud loquuntur, nisi quod ad laudes Dei pertinet: habentesque victum et vestitum, his gaudent divitiis, qui plus habere nolunt: si tamen servant propositum. Alioqui si amplius desiderant, his quoque quae necessaria sunt, probantur indigni. Haec ad virginem divitem, et virginem nobilem sum locutus.15 Nunc tantum ad virginem loquar, id est non ea quae extra te, sed in te sunt, tantum considerans. Praeter psalmorum et orationis ordinem, quod tibi Hora Tertia, Sexta, Nona, ad Vesperum, Media nocte, et Mane semper est exercendum, statue quot horis sanctam Scripturam ediscere debeas; quanto tempore legere, non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animae. Cumque haec finieris spatia, et frequenter te ad figenda genua, sollicitudo animae suscitaverit, habeto lanam semper in manibus, vel staminis pollice fila deducito, vel ad torquenda subtegmina in alveolis fusa vertantur; aliarumque neta, aut in globum collige, aut texenda compone. Quae texta sunt, inspice: quae errata, reprehende: quae facienda, constitue. Si tantis operum varietatibus fueris occupata, nunquam dies tibi longi erunt: sed quamvis aestivis tendantur solibus, breves videbuntur, in quibus aliquid operis praetermissum est. Haec observans, et teipsam salvabis, et alias, et eris magistra sanctae conversationis, multarumque castitatem lucrum tuum facies, Scriptura dicente: In desideriis est omnis anima otiosi. Nec idcirco tibi ab opere cessandum est, quia Deo propitio nulla re indiges: sed ideo cum omnibus laborandum est, ut per occasionem operis, nihil aliud cogites, nisi quod ad Domini pertinet servitutem. Simpliciter loquar. Quamvis omnem censum tuum in pauperes distribuas, nihil apud Christum erit pretiosius, nisi quod manibus tuis ipsa confeceris, vel in usus proprios, vel in exemplum virginum caeterarum: vel quod aviae matrique offeras, maiora ab eis in refectionem pauperum pretia receptura.16 Pene praeterii, quod vel praecipuum est. Dum esses parvula, et sanctae ac beatae memoriae Anastasius episcopus romanam regeret ecclesiam, de Orientis partibus haereticorum saeva tempestas simplicitatem fidei, quae Apostoli voce laudata est, polluere et labefactare conata est. Sed vir ditissimae paupertatis et apostolicae sollicitudinis, statim noxium perculit caput, et sibilantia hydrae ora compescuit. Et quia vereor, imo rumore cognovi, in quibusdam adhuc vivere et pullulare venenata plantaria, illud te pio caritatis affectu praemonendam puto, ut sancti Innocentii, qui apostolicae cathedrae, et supradicti viri successor et filius est, teneas fidem: nec peregrinam, quamvis tibi prudens callidaque videaris, doctrinam recipias. Solent enim huiuscemodi per angulos mussitare, et quasi iustitiam Dei, quaerere. Cur illa anima, in illa est nata provincia? Quid causae exstitit, ut alii de christianis nascantur parentibus, alii inter feras et saevissimas nationes, ubi nulla Dei notitia est? Cumque hoc quasi scorpionis ictu simplices quousque percusserint, et fistulato vulnere, locum sibi fecerint, venena diffundunt. Putasne frustra infans parvulus, et qui vix matrem risu, et vultus hilaritate cognoscat; qui nec boni aliquid fecit, nec mali daemone corripitur, morbo opprimitur regio, et ea sustinet, quae videmus impios homines non sustinere, et sustinere Deo servientes? Sin autem iudicia sunt, inquiunt, Domini vera, iustificata in semetipsis , et nihil apud Deum iniustum est; ipsa ratione compellimur, ut credamus animas fuisse in coelestibus, et propter quaedam antiqua peccata damnatas in corporibus humanis, et ut ita loquamur, sepultas, nosque in valle lacrymarum poenas luere veterum peccatorum. Unde et Propheta dicit: Priusquam humiliarer, ego peccavi . Et: Educ de carcere animam meam . Et: Iste peccavit, ut caecus ex utero nasceretur, an parentes eius ? et caetera his similia. Haec impia et scelerata doctrina olim in Aegypto et Orientis partibus versabatur, et nunc abscondite, quasi in foveis viperarum apud plerosque versatur, illarumque partium polluit puritatem, et quasi haereditario malo, serpit in paucis, ut perveniat ad plurimos: quam certus sum, quod si audieris non recipias. Habes enim apud Deum magistras, quarum fides norma doctrinae est. Intelligis quid loquar. Dabit enim tibi Deus in omnibus intellectum. Nec statim adversum saevissimam haeresim, et multo his nequiora, quae dixi, responsionem hominis flagitabis, ne non tam prohibuisse videar, quam commonuisse: cum praesentis operis sit instituere [al. instruere] virginem, non haereticis respondere. Caeterum omnes fraudulentias eorum, et cuniculos quibus nituntur subvertere veritatem, in alio opere Deo adiuvante, subvertimus: quod si volueris, prompte libenterque mittemus. Ultroneas enim, aiunt, putere merces; et pretia facilitate decrescunt [al. decrescere] quae semper in raritate maiora sunt.17 Solet inter plerosque esse certamen, Utrum solitaria, an cum multis vita melior sit: quarum prior praefertur quidem secundae; sed si in viris periculosa est, ne abstracti ab hominum frequentia, sordidis et impiis cogitationibus pateant; et pleni arrogantiae et supercilii, cunctos despiciant, armentque linguas suas, vel clericis, vel aliis monachis detrahendo; de quibus rectissime dicitur: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus : quanto magis in feminis, quarum mutabilis fluctuansque sententia, si suo arbitrio relinquatur, cito ad deteriora delabitur? Novi ego in utroque sexu, per nimiam abstinentiam cerebri sanitatem quibusdam fuisse vexatam. Praecipueque in his, qui in humectis et frigidis habitaverunt [al. habitant] cellulis: ita ut nescirent quid agerent, quove se verterent: quid loqui, quid tacere deberent. Certe si rudes saecularium litterarum de tractatibus hominum disertorum quippiam legerint, verbositatem solam discunt, absque notitia Scripturarum; et iuxta vetus elogium: cum loqui nesciant, tacere non possunt: docentque Scripturas quas non intelligunt; et cum aliis persuaserint, eruditorum sibi assumunt supercilium: prius imperitorum magistri, quam doctorum discipuli. Bonum est igitur obedire maioribus, parere praefectis [al. perfectis] et post regulas Scripturarum, vitae suae tramitem ab aliis discere: nec praeceptore uti pessimo, scilicet praesumptione sua. De talibus feminis et Apostolus loquitur: Quae circumferuntur omni vento doctrinae : semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes .18 Matronarum maritis ac saeculo servientium, tibi consortia declinentur, ne sollicitetur animus, et audias, quid vel maritus uxori, vel uxor locuta sit viro. Venenatae sunt huiuscemodi confabulationes. Super quarum damnatione, saecularem versum assumens Apostolus, fecit Ecclesiasticum: Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae . Cuius Iambici metrum dum verbum servat ex verbo, nequaquam expressit latina translatio. Graves feminae, et maxime viduae, ac virgines, tibi comites eligantur: quarum probata est conversatio, sermo moderatus, sancta verecundia. Fuge lasciviam puellarum, quae ornant capita, crines a fronte demittunt, cutem peliunt, utuntur pigmentis, adstrictas habent manicas, vestimenta sine ruga, soccosque crispantes: ut sub nomine virginali, vendibilius pereant [al. pareant]. Mores enim et studia dominarum, plerumque ex ancillarum et comitum moribus iudicantur. Illa tibi sit pulchra, illa amabilis, illa habenda inter socias quae se nescit esse pulchram; quae negligit formae bonum, et procedens ad publicum, non pectus et colla denudat, nec pallio revoluto cervicem aperit; sed quae celat faciem, et vix uno oculo, qui viae necessarius est, patente ingreditur.19 Dubito an loquar: sed velim, nolim, quia crebro fit, dicendum est: non quo haec in te timere debeam, quae ista forsitan nescias, nec unquam audieris: sed quo per occasionem tui, caeterae praemonendae sint. Cincinnatulos pueros et calamistratos, et peregrini muris olentes pelliculas, de quibus illud Arbitri est: Non bene olet, qui bene semper olet, quasi quasdam pestes et venena pudicitiae virgo devitet: ut taceam de caeteris, quorum importuna visitatio et se infamat, et alias; ut etiam si nihil mali perpetretur: tamen hoc sit vel maximum malum, frustra patere maledictis et morsibus Ethnicorum. Nec hoc de omnibus dicimus, sed de his, quos Ecclesia ipsa reprehendit; quos interdum abiicit; in quos nonnunquam episcoporum et presbyterorum censura desaevit: ut prope periculosius sit lascivis puellis ad loca religionis, quam ad publicum procedere. Quae vivunt in monasterio, et quarum simul magnus est numerus, nunquam solae, nunquam sine matre procedant. De agmine columbarum crebro accipiter unam separat, quam statim invadat et laceret, cuius carnibus et cruore saturetur. Morbidae oves suum relinquunt gregem, et luporum faucibus devorantur. Scio ego sanctas virgines, quae diebus festis propter frequentiam populorum, pedem domi cohibent; nec tunc egrediuntur, quando maior est adhibenda custodia, et publicum penitus devitandum. Ante annos circiter triginta, de Virginitate servanda edidi librum [Epist. XX. l. ad Eustochium], in quo necesse fuit mihi ire contra vitia, et propter instructionem virginis, quam monebam, diaboli insidias patefacere. Qui sermo offendit plurimos, dum unusquisque in se intelligens quod dicebatur, non quasi monitorem libenter audivit, sed quasi criminatorem sui operis aversatus est. Verumtamen quid profuit armasse exercitum reclamantium, et vulnus conscientiae dolore monstrasse? Liber manet, homines praeterierunt. Scripsi et ad plerasque virgines ac viduas σπουδασμάτια et quidquid dici poterat, in illis opusculis defloratum est: ut aut superfluo eadem a nobis repetantur, aut nunc praetermissa, plurimum noceant. Certe et beatus Cyprianus egregium de virginitate volumen edidit, et multi alii, tam latino sermone, quam graeco; omniumque gentium litteris atque linguis, praecipue in Ecclesiis ἀγνὴ vita laudata est. Sed hoc ad eas pertineat, quae necdum elegerunt virginitatem, et exhortatione indigent, ut sciant quale sit, quod eligere debeant. Nobis electa servanda sunt, et quasi inter scorpiones et colubros incedendum, ut accinctis lumbis, calceatis pedibus, et apprehensis manu baculis, iter per insidias huius saeculi, et inter venena faciamus; ut possimus ad dulces Iordanis pervenire aquas, et terram repromissionis intrare, et ad domum Dei ascendere, ac dicere cum propheta: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae . Et illud: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini, omnibus diebus vitae meae . Felix illa conscientia et beata virginitas, in cuius corde, praeter amorem Christi, qui est sapientia, castitas, patientia atque iustitia, caeteraeque virtutes, nullus alius versatur amor; nec ad recordationem hominis, aliquando suspirat; nec videre desiderat, quem cum viderit, nolit dimittere. Sanctum virginum propositum, et coelestis Angelorumque familiae gloriam, quarumdam non bene se agentium, nomen infamat. Quibus aperte dicendum est, ut aut nubant, si se non possunt continere, aut contineant, si nolunt nubere. Digna res risu, imo planctu, incedentibus dominis, ancilla virgo procedit ornatior, ut pro nimia consuetudine quam incomptam videris, dominam suspiceris. Nonnullae separata et absque arbitris quaerunt hospitia, ut vivant licentius: utantur balneis, faciantque quod volunt, et devitent conscientias plurimarum. Haec videmus et patimur, et si aureus nummus affulserit, inter bona opera deputamus.20 Finem iungo principio: nec semel monuisse contentus sum. Ama Scripturas sanctas, et amabit te sapientia: dilige eam, et servabit te: honora illam, et amplexabitur te. Haec monilia in pectore, et in auribus tuis haereant. Nihil aliud noverit lingua, nisi Christum. Nihil possit sonare, nisi quod sancctum est. Aviae tuae tibi semper ac matris in ore dulcedo versetur: quarum imitatio forma virtutis est.
Hieronymus HOME
bnf446.32 bsb4610.200 hab179.332
Hieronymus, Epistulae, 4, 129. AD DARDANUM . <<< >>> 131 AUGUSTINI AD HIERONYMUM SIVE LIBER DE ORIGINE ANIMAE HOMINIS.
monumenta.ch > Hieronymus > 130