monumenta.ch > Hieronymus > 127
Hieronymus, Epistulae, 4, 126. AD MARCELLINUM ET ANAPSYCHIAM. <<< >>> 128. AD GAUDENTIUM.
Hieronymus, Epistulae, 4, 127. AD PRINCIPIAM VIRGINEM, SIVE MARCELLAE VIDUAE EPITAPHIUM.
1 Saepe et multum flagitas, virgo Christi Principia, ut memoriam sanctae feminae Marcellae litteris recolam, et bonum quo diu fruiti sumus, etiam caeteris noscendum, imitandumque describam. Satisque doleo, quod hortaris sponte currentem, et me arbitraris indigere precibus, qui ne tibi quidem in eius dilectione concedam: multoque plus accipiam, quam tribuam beneficii tantarum recordatione virtutum. Nam ut hucusque reticerem, et biennium praeterirem silentio, non fuit dissimulationis, ut male existimas, sed tristitiae incredibilis, quae ita meum oppressit animum, ut melius iudicarem tacere impraesentiarum, quam nihil dignum illius laudibus dicere. Neque vero Marcellam tuam, imo meam, et ut verius loquar, nostram, omniumque Sanctorum, et propriae Romanae urbis inclytum decus institutis rhetorum praedicabo; ut exponam illustrem familiam, alti sanguinis decus, et stemmata per Consules et Praefectos Praetorio decurrentia. Nihil in illa laudabo, nisi quod proprium est, et eo nobilius, quod, opibus et nobilitate contempta, facta est paupertate et humilitate nobilior.2 Orba [al. orbata] patris morte: viro quoque post nuptias septimo mense privata est. Cumque eam Cerealis (cuius clarum inter Consules nomen est) propter aetatem et antiquitatem familiae, et insignem (quod maxime viris placere consuevit) decorem corporis, ac morum temperantiam ambitiosius peteret, suasque longaevus polliceretur divitias, et non quasi in uxorem, sed quasi in filiam vellet donationem transfundere: Albinaque mater tam clarum praesidium viduatae domus ultro appeteret, illa respondit: Si vellem nubere, et non me cuperem aeternae pudicitiae dedicare, utique maritum quaererem, non haereditatem. Illoque mandante, posse et senes diu vivere, et iuvenes cito mori, eleganter lusit: Iuvenis quidem potest cito mori; sed senex diu vivere non potest. Qua sententia repudiatus, exemplo caeteris fuit, ut eius nuptias desperarent. Legimus in Evangelio secundum Lucam: Et erat Anna Prophetissa filia Phanuelis de tribu Aser: Et haec provectae aetatis in diebus plurimis. Vixeratque cum viro suo annis septem a virginitate sua, et erat vidua annis octoginta quatuor, nec recedebat de Templo: ieiuniisque et obsecrationibus Domino serviens nocte ac die [. 37]. Nec mirum, si videre meruit Salvatorem, quem tanto labore quaerebat. Conferamus septem annos, septem mensibus: sperare Christum, et tenere: natum confiteri, et in crucifixum credere, parvulum non negare, et virum gaudere regnantem. Non facio ullam inter sanctas feminas differentiam, quod nonnulli inter sanctos viros et Ecclesiarum principes stulte facere consueverunt: sed illo tendit assertio, ut quarum unus est labor, unum et praemium sit.3 Difficile est in maledica civitate, et in urbe, in qua orbis quondam populus fuit, palmaque vitiorum, si honestis detraherent, et pura ac munda macularent, non aliquam sinistri rumoris fabulam contrahere. Unde quasi rem difficillimam, et pene impossibilem optat Propheta, potiusquam praesumit, dicens: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini . Immaculatos in via huius saeculi appellat, quos nulla obscoeni rumoris aura macularit: qui opprobrium non acceperint adversus proximos suos. De quibus Salvator in Evangelio: Esto, inquit, benevolus, sive bene sentiens, de adversario tuo, dum es in via cum illo . Quis unquam de hac muliere, quod displiceret, audivit, ut crederet? quis credidit, ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae condemnaret? Ab hac primum confusa gentilitas est, dum omnibus patuit quae esset viduitas Christiana, quam et conscientia et habitu promittebat. Illae enim solent purpurisso et cerussa ora depingere, sericis nitere vestibus, splendere gemmis, aurum portare cervicibus, et auribus perforatis, Rubri maris pretiosissima grana suspendere, fragrare mure, maritos ita plangere, ut tandem dominatu eorum se caruisse laetentur, quaerantque alios: non quibus iuxta Dei sententiam serviant, sed quibus imperent. Unde et pauperes eligunt, ut nomen tantum virorum habere videantur, qui patienter rivales sustineant; si mussitaverint, illico proiiciendi. Nostra vidua talibus usa est vestibus, quibus arceret frigus, non membra nudaret: aurum usque ad annuli signaculum repudians, et magis in ventribus egenorum, quam in marsupiis recondens. Nusquam sine matre: nullum Clericorum, aut Monachorum (quod amplae domus interdum exigebat necessitas) vidit absque arbitris. Semper in comitatu suo virgines, ac viduas, et ipsas graves feminas habuit: sciens ex lascivia puellarum saepe de dominarum moribus iudicari; et qualis quaeque sit, talium consortio delectari.4 Divinarum Scripturarum ardor erat incredibilis, semperque cantabat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi , Et illud de perfecto viro; Et in lege Domini voluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte . Meditationem legis non in replicando quae scripta sunt, ut Iudaeorum existimant Pharisaei; sed in opere intelligens, iuxta illud Apostolicum: Sive comeditis, sive bibitis, sive quid agitis; omnia in gloriam Domini facientes . Et Prophetae verba dicentis: A mandatis tuis intellexi : ut postquam mandata complesset, tunc se sciret mereri intelligentiam Scripturarum. Quod et alibi legimus: Quia coepit Iesus facere et docere . ERUBESCIT enim quamvis praeclara doctrina, quam propria reprehendit conscientia; frustraque eius lingua praedicat paupertatem, et docet eleemosynas, qui Croesi divitiis tumet; vilique opertus pallio, pugnat contra tineas vestium sericarum. Illi erant moderata ieiunia, carnium abstinentia, vini odor magis, quam gustus, propter stomachum et frequentes infirmitates . Raro procedebat ad publicum, et maxime nobilium matronarum vitabat domos, ne cogeretur videre quod contempserat. Apostolorum et Martyrum basilicas secretis celebrans orationibus, et quae populorum frequentiam declinarent. Matri in tantum obediens, ut interdum faceret, quod nolebat. Nam cum illa suum negligeret sanguinem, et absque filiis et nepotibus, vellet in fratris liberos universa conferre: ista pauperes eligebat, et tamen matri contraire non poterat: monilia, et quidquid supellectilis fuit, divitibus peritura concedens, magisque volens pecuniam perdere, quam parentis animum contristare.5 Nulla eo tempore nobilium feminarum noverat Romae propositum Monachorum, nec audebat propter rei novitatem, ignominiosum, ut tunc putabatur, et vile in populis nomen assumere. Haec ab Alexandrinis Sacerdotibus, Papaque Athanasio, et postea Petro, qui persecutionem Arianae haereseos declinantes, quasi ad tutissimum communionis suae portum Romam confugerant, vitam beati Antonii adhuc tunc viventis, monasteriorumque in Thebaide, Pachomii, et virginum ac viduarum didicit disciplinam. Nec erubuit profiteri, quod Christo placere cognoverat. Hanc multos post annos imitata est Sophronia [al. Sophronium], et aliae: quibus rectissime illud Ennianum aptari potest: Utinam ne in nemore Pelio. Huius amicitiis fruita est Paula venerabilis. In huius cubiculo nutrita Eustochium, virginitatis decus: ut facilis aestimatio sit, qualis magistra, ubi tales discipulae. Rideat forsan infidelis lector, me in muliercularum laudibus immorari, qui, si recordetur sanctas feminas, comites Domini Salvatoris, quae ministrabant ei de sua substantia, et tres Marias stantes ante crucem, Mariamque proprie Magdalenen, quae ob sedulitatem et ardorem fidei, turritae nomen accepit, et prima ante Apostolos, Christum videre meruit resurgentem, se potius superbiae, quam nos condemnabit ineptiarum: QUI VIRTUTES non sexu, sed animo iudicamus; contemptaeque nobilitatis ac divitiarum maiorem gloriam ducimus. Unde et Iesus Ioannem Evangelistam amabat plurimum: qui propter generis nobilitatem erat notus Pontifici, et Iudaeorum insidias non timebat: in tantum, ut Petrum introduceret in atrium, et staret solus Apostolorum ante crucem: matremque Salvatoris in sua reciperet; ET HAEREDITATEM virginis Domini, virginem matrem filius virgo susciperet.6 Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante se vetulam cerneret, quam adolescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui Philosophiam meditationem mortis esse dixit. Unde et noster Apostolus: Quotidie, inquit, morior propter vestram salutem . Et Dominus, iuxta antiqua exemplaria: Nisi quis tulerit crucem suam quotidie, et secutus fuerit me, non potest meus esse discipulus Multoque ante per Prophetam Spiritus Sanctus: Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis . Et post multas aetates illa sententia: Memento semper diem mortis, et nunquam peccabis . Disertissimique praeceptum Satyrici: Vive memor lethi, fugit hora, hoc quod loquor, inde est. Sic ergo (ut dicere coeperamus) aetatem duxit, et vixit, ut semper se crederet esse morituram. Sic induta est vestibus, ut meminisset sepulcri, offerens se hostiam rationabilem, vivam, placentem Deo.7 Denique cum et me Romam cum sanctis Pontificibus, Paulino et Epiphanio, Ecclesiastica traxisset necessitas (quorum alter Antiochenam Syriae, alter Salaminiam Cypri rexit Ecclesiam) et verecunde nobilium feminarum oculos declinarem, ita egit secundum Apostolum, importune, opportune , ut pudorem meum sua superaret industria. Et quia alicuius tunc nominis esse existimabar super studio Scripturarum, nunquam convenit, quin de Scripturis aliquid interrogaret: nec ut statim [al. nec statim] acquiesceret, sed moveret e contrario quaestiones; non ut contenderet, sed ut quaerendo disceret earum solutiones, quas opponi posse intelligebat. Quid in illa virtutum, quid ingenii, quid sanctitatis, quid puritatis invenerim, vereor dicere, ne fidem credulitatis excedam, et tibi maiorem dolorem incutiam, recordanti quanto bono carueris. Hoc solum dicam, quod quidquid in nobis longo fuit studio congregatum, et meditatione diuturna, quasi in naturam versum; hoc illa libavit, hoc didicit, atque possedit: ita ut post profectionem nostram, si de aliquo testimonio Scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur. Et quia valde prudens erat, et noverat illud, quod appellant Philosophi τὸ πρέπον id est, decere quod facias: sic ad interrogata respondebat, ut etiam sua, non sua diceret, sed vel mea, vel cuiuslibet alterius, ut in eo ipso quod docebat, se discipulam fateretur. Sciebat enim dictum ab Apostolo: Docere autem mulieri non permitto ; ne virili sexui, et interdum Sacerdotibus, de obscuris et ambiguis sciscitantibus, facere videretur iniuriam.8 In nostrum locum statim audivimus te illius adhaesisse consortio, et nunquam ab illa ne transversum quidem unguem, ut dicitur, recessisse. Eadem domo, eodem cubiculo usam, ut omnibus in urbe clarissima notum fieret, et te matrem, et illam filiam reperisse. Suburbanus ager vobis pro monasterio fuit, et rus electum pro solitudine. Multoque ita vixistis tempore, ut ex imitatione vestri, conversatione multarum gauderemus Romam factam Ierosolymam. Crebra virginum monasteria, monachorum innumerabilis multitudo; ut pro frequentia servientium Deo, quod prius ignominiae fuerat, esset postea gloriae. Interim absentiam nostri mutuis solabamur alloquiis, et quod carne non poteramus, spiritu reddebamus. Semper obviare epistulis, superare officiis, salutationibus praevenire. Non multum perdebat absentia, quae iugibus sibi litteris iungebatur.9 In hac tranquillitate, et Domini servitute, haeretica in his provinciis exorta tempestas, cuncta turbavit; et in tantam rabiem concitata est, ut nec sibi, nec ulli bonorum parceret. Et quasi parum esset, hic universa movisse, navem plenam blasphemiarum Romano intulit portui. Invenitque protinus patella operculum, et Romanae fidei purissimum fontem, lutosa coeno permiscuere vestigia. Nec mirum si in plateis, et in foro rerum venalium, fictus ariolus stultorum verberet nates, et obtorto fuste dentes mordentium quatiat: cum venenata spurcaque doctrina Romae invenerit quos induceret. Tunc librorum περὶ ἀρχῶν infamis interpretatio: tunc discipulus ὄλβιος, vere nominis sui, si in talem magistrum non impegisset. Tunc nostrorum διάλυτος contradictio, et Pharisaeorum turbata est schola. Tunc sancta Marcella, quae diu se cohibuerat, ne per aemulationem quippiam facere videretur, postquam sensit fidem apostolico ore laudatam , in plerisque violari, ita ut sacerdotes quoque, et nonnullos monachorum, maximeque saeculi homines, in assensum sui traheret; ac simplicitati illuderet Episcopi , qui de suo ingenio caeteros aestimabat, publice restitit: malens Deo placere, quam hominibus.10 Laudat Salvator in Evangelio villicum iniquitatis, quod contra dominum quidem fraudulenter, attamen pro se prudenter fecerit . Cernentes haeretici de parva scintilla maxima incendia concitari; et suppositam dudum flammam iam ad culmina pervenisse; nec posse latere, quod multos deceperat, petunt, et impetrant ecclesiasticas epistulas: ut communicantes Ecclesiae discessisse viderentur. Non multum tempus in medio, succedit in pontificatum vir insignis Anastasius, quem diu Roma habere non meruit, ne orbis caput sub tali episcopo truncaretur. Imo idcirco raptus atque translatus est, ne semel latam sententiam, precibus suis flectere conaretur: dicente Domino ad Ieremiam: Ne oraveris pro populo isto, neque depreceris in bonum. Quia si ieiunaverint, non exaudiam preces eorum. Et si holocausta et victimas obtulerint, non suscipiam eas. In gladio enim et fame, et pestilentia ego consumam eos [. 12]. Dicas, quid haec ad laudem Marcellae? Damnationis haereticorum haec fuit principium: dum adducit testes, qui prius ab eis eruditi, et postea ab haeretico fuerant errore correpti: dum ostendit multitudinem deceptorum, dum impia περὶ ἀρχῶν ingerit volumina, quae emendata manu scorpii monstrabantur: dum acciti frequentibus litteris haeretici, ut se defenderent, venire non sunt ausi: tantaque vis conscientiae fuit, ut magis absentes damnari, quam praesentes coargui maluerint. Huius tam gloriosae victoriae origo Marcella est: tuque caput horum et causa bonorum, scis me vera narrare: quae nosti, vix de multis pauca me dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio; et videar apud malevolos sub occasione laudis alterius, stomachum meum digerere. Pergam ad reliqua.11 De Occidentis partibus ad Orientem turbo transgressus, minitabatur plurimis magna naufragia. Tunc impletum est: Putas veniens Filius hominis fidem inveniet super terram ? Refrigerata caritate multorum, pauci qui amabant fidei veritatem, nostro lateri iungebantur, quorum publice petebatur caput: contra quos opes omnes parabantur; ita ut Barnabas quoque duceretur in illam simulationem, imo apertum parricidium, quod non viribus, sed voluntate commisit. Et ecce universa tempestas, Domino flante, deleta est, expletumque vaticinium prophetale: Auferes spiritum eorum et deficient, et in pulverem suum revertentur In illa dic peribunt omnes cogitationes eorum . Et illud Evangelicum: Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te: quae autem praeparasti, cuius erunt ?12 Dum haec aguntur in Iebus [Ierusalem], terribilis de Occidente rumor affertur, obsideri Romam, et auro salutem civium redimi, spoliatosque rursum circumdari, ut post substantiam, vitam quoque perderent. Haeret vox, et singultus intercipiunt verba dictantis. Capitur Urbs, quae totum cepit orbem: imo fame perit antequam gladio, et vix pauci qui caperentur, inventi sunt. Ad nefandos cibos erupit esurientium rabies, et sua invicem membra laniarunt, dum mater non parcit lactenti infantiae, et recipit [al. et suo recipit] utero, quem paulo ante effuderat. Nocte Moab capta est, nocte cecidit murus eius . Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum. Posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam: posuerunt cadavera sanctorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes Sanctorum tuorum bestiis terrae. Effuderunt sanguinem eorum tanquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret . Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet, aut possit lacrymis aequare dolorem? Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos; Plurima, perque vias sparguntur inertia passim Corpora, perque domos, et plurima mortis imago. [VIRGIL. l. II. Aeneid.]13 Cum interim, ut in tanta confusione rerum, Marcellae quoque domum cruentus victor ingreditur. Sit mihi fas audita loqui , imo a sanctis viris visa narrare, qui interfuere praesentes, qui te dicunt in periculo quoque ei fuisse sociatam. Intrepido vultu excepisse dicitur introgressos: cumque posceretur aurum, et defossas opes vili excusaret tunica, non tamen fecit fidem voluntariae paupertatis. Caesam fustibus flagellisque, aiunt non sensisse tormenta; sed hoc lacrymis, hoc pedibus eorum prostratam egisse, ne te a suo consortio separarent: ne sustineret adolescentia, quod senilis aetas timere non poterat. Christus dura corda mollivit, et inter cruentos gladios invenit locum pietas. Cumque et illam et te ad apostoli Pauli basilicam barbari deduxissent, ut vel salutem vobis ostenderent, vel sepulcrum; in tantam laetitiam dicitur erupisse, ut gratias ageret Deo, quod te integram sibi reservasset: quod pauperem illam non fecisset captivitas, sed invenisset: quod egeret quotidiano cibo: quod saturata Christo, non sentiret esuriem: quod et voce et opere loqueretur, Nuda exivi de utero matris meae, nuda et redeam. Sicut Domino visum est, ita et factum est. Sit nomen Domini benedictum .14 Post aliquot dies, sano, integro, vegetoque corpusculo, obdormivit in Domino: et te paupertatulae suae, imo per te pauperes reliquit haeredes, claudens oculos in manibus tuis, reddens spiritum in tuis osculis; dum inter lacrymas tuas illa rideret conscientia vitae bonae, et praemiis futurorum. Haec tibi, Marcella venerabilis, et haec tibi Principia filia, una et brevi lucubratione dictavi, non eloquii venustate, sed voluntate in vos animi gratissimi, et Deo, et legentibus placere desiderans.
Hieronymus HOME
bnf446.32 bsb4610.200 hab179.332
Hieronymus, Epistulae, 4, 126. AD MARCELLINUM ET ANAPSYCHIAM. <<< >>> 128. AD GAUDENTIUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 127