monumenta.ch > Hieronymus > 125
Hieronymus, Epistulae, 4, 124. AD AVITUM . περὶ ἀρχῶν. <<<     >>> 126. AD MARCELLINUM ET ANAPSYCHIAM.

Hieronymus, Epistulae, 4, 125[Alias 4. Scripta anno 411.]. AD [Hic idem est Rusticus, qui postea Narbonensis Episcopus fuit, ad quem etiam S. Leo Papa Epistolam scripsit. Patria quidem Massiliensis, sed non eiusdem Monasterii, ut aliquibus videtur, imo vero Tolosani monachus.] RUSTICUM MONACHUM.

1 [Docet, quemadmodum oporteat instituere vitam, Monachi dignam nomine; monetque imprimis vitandam suspectarum feminarum consuetudinem: tulius autem esse iuvenem in coenobio, quam in solitudine vitam agere. Tum sero ad docendum, et scribendos libros esse veniendum: obtrectatorum familiaritatem modis omnibus fugiendam.]
Nihil Christiano felicius, cui promittitur regnum coelorum. Nihil laboriosius, qui quotidie de vita periclitatur. Nihil fortius, qui vincit diabolum. Nihil imbecillius, qui a carne superatur. Utriusque rei exempla sunt plurima. Latro credit in cruce, et statim meretur audire: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso [Luc. 23. 43]. Iudas de Apostolatus fastigio, in [Victorius maluit proditionis, quae lectio proba ipsa quoque est: elegantius tamen et verius, ut Mss. habent, perditionis tartarum dicitur, quam, proditionis.] perditionis tartarum labitur, et nec familiaritate convivii, nec instinctione buccellae, nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quem Filium Dei noverat. Quid Samaritana vilius? Non solum ipsa credidit, et post sex viros unum invenit Dominum, Messiamque cognovit ad fontem, quem in Templo Iudaeorum populus ignorabat: sed et auctor fit salutis multorum, et Apostolis ementibus cibos, esurientem reficit, lassumque sustentat [Ioan. 4]. Quid Salomone sapientius? Attamen infatuatur amoribus mulierum [3. Reg. 11. 1]. Bonum est sal, nullumque sacrificium absque huius aspersione suscipitur [Lev. 2]. Unde et Apostolus praecepit: Sermo vester semper in gratia sale sit conditus [Coloss. 4. 6]. Quod si infatuatur, foras proiicitur [Marc. 8], in tantumque perdit nominis dignitatem, ut ne in sterquilinium quidem utile sit, quo solent credentium arva condiri, et sterile animarum solum pinguescere. Haec dicimus, ut prima te, fili Rustice, fronte doceamus, magna cepisse, et excelsa sectari; et adolescentiae, imo pubertatis incentiva calcantem, perfectae quidem aetatis gradum scandere: sed lubricum iter esse, per quod ingrederis; NEC TANTUM SEQUI gloriae post victoriam, quantum ignominiae post ruinam.2 Non mihi nunc per virtutum prata ducendus est rivulus: nec laborandum, ut ostendam tibi variorum pulchritudinem florum: quid in se lilia habeant puritatis, quid rosa verecundiae possideat, quid violae purpura promittat in regno, quid rutilantium spondeat pictura gemmarum. Iam enim, propitio Domino, stivam tenes. Iam tectum atque solarium cum Petro Apostolo conscendisti; qui esuriens in Iudaeis, Cornelii saturatur fide; et famem incredulitatis eorum, gentium conversione restinguit: atque in vase Evangeliorum quadrangulo, quod de coelo descendit ad terram, docetur, et discit omnes homines posse salvari. Rursumque quod viderat, in specie candidissimi linteaminis in superna transfertur, et credentium turbam de terris ad coelum rapit: ut pollicitatio Domini compleatur: Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. 5. 8]. Totum quod apprehensa manu insinuare tibi cupio, quod quasi doctus nauta, post multa naufragia, rudem conor instruere vectorem, illud est, ut in quo littore pudicitiae pirata sit [al. pirata sint] noveris; ubi Charybdis, et radix omnium malorum avaritia; ubi Scyllaei obtrectatorum canes, de quibus Apostolus loquitur: Ne mordentes invicem, mutuo consumamini [Galat. 5], quomodo in media tranquillitate securi, Lybicis interdum vitiorum Syrtibus obruamur; quid venenatorum animantium, desertum huius saeculi nutriat [al. deserta his nutriant].3 Navigantes Rubrum mare, in quo optandum nobis est, ut verus Pharao cum suo mergatur exercitu, multis difficultatibus ac periculis ad [Veteres librarii vocem Auxumam quid sibi velle non assecuti, Maximam, facili litterarum mutatione substituerunt. Sic tamen depravatus locus crucem figit Hieronymianis ante nos editoribus, dum varia commentantur, ut quae intelligenda sit urbs haec Maxima, divinando doceant. Martianaeus de Ailath interpretatur, quod in Libro Locorum ad hanc vocem haec legantur, Mari Rubro, unde ex Aegypto in Indiam navigatur. Alii infeliciori coniectura, Rabbath intelligunt, quod haec civitas, Hieronymo teste, in cap. 25. Ezechielis, proprie hoc appelletur nomine ob magnitudinem, Rabbath enim Maxima dicitur. Nos mendum in ipso vocabulo cubare sentientes, Auxumam corrigendum duximus, cum ex magni viri Lucae Holstenii in Stephanum Byzantinum notis coniecturam nostram firmari didicimus, ut veram lectionem reponere ex eius auctoritate non amplius dubitaremus. Erat quippe Axuma, vel Auxuma, Graece Ἀυξούμη, vel Ἀυξωμις regia olim Habessinorum urbs, totiusque Regni metropolis, ut Nonnosus in Biblioth. Photii c. 3. ait Ἀυξούμις πὸλις ἐστὶ μεγίστη καὶ οῖον μητρόπολις τῆς ὅλης Αἰθιοπίας, et ut Iobus Lodulphus testatur, sita in decimo quarto et dimidio gradu latitudinis septentrionalis, nec nisi quadraginta quinque leucis Lusitanicis distans a mari Rubro; cuius insigne emporium fuisse tradit Arrianus in periplo maris Erithraei, ut non tanti facienda videatur ea difficultas, quod a mari hoc intervallo absit, cum reliqua omnia quae heic memorantur, ei perquam bene conveniant.] urbem Auxumam perveniunt. Utroque in littore Gentes vagae, imo belluae habitant ferocissimae. Semper solliciti, semper armati, totius anni vehunt cibaria. Latentibus saxis vadisque durissimis plena sunt omnia, ita ut [Magis placeret ductor, sive, ut Victorius legit, Speculator doctus sed renitentibus Mss] speculator, et doctor in summa mali arbore sedeat, et inde regendae, et circumflectendae navis dictata praedicet. Felix cursus est, si post sex menses supradictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire Oceanus; per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervenitur, et ad Gangem fluvium (quem Phison Sancta Scriptura commemorat) qui circumit totam terram Evila, et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte devehere. Ubi nascitur carbunculus, et smaragdus; et margarita candentia, et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio: montesque aurei, quos adire propter gryphas, et dracones, et immensorum corporum monstra, hominibus impossibile est: ut ostendatur nobis, quales custodes habeat avaritia.4 Quorsum ista? Perspicuum est, si negotiatores saeculi tanta sustinent, ut ad incertas periturasque divitias perveniant, et servent cum animae discrimine, quae multis periculis quaesierunt, quid Christi negotiatori faciendum est, qui venditis omnibus quaerit, pretiosissimum margaritum? qui totis substantiae suae opibus emit agrum, in quo reperiat thesaurum, quem nec fur effodere, nec latro possit auferre?5 Scio me offensurum esse quamplurimos, qui generalem de vitiis disputationem, in suam referunt contumeliam; et dum mihi irascuntur, suam indicant conscientiam: multoque peius de se, quam de me iudicant. Ego enim neminem nominabo: nec veteris Comoediae licentia certas personas eligam atque perstringam. PRUDENTIS VIRI EST, ac prudentium feminarum, dissimulare, imo emendare quod in se intelligunt, et indignari sibi magis quam mihi; nec in monitorem maledicta congerere. Qui etsi iisdem teneatur criminibus, certe in eo melior est, quod sua ei mala non placent.6 Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem: ac post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam, non parcens sumptibus, et absentiam filii, spe sustinens futurorum; ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis, gravitas Romana condiret: nec calcaribus in te, sed fraenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, [Recole apud Quintilianum lib. 12. cap. 10. exempla, Ciceronem quoque in Oratore.] qui Asianum tumorem Attico siccabant sale, et luxuriantes flagellis vineas, falcibus reprimebant, ut eloquentiae torcularia, non verborum pampinis, sed sensuum, quasi uvarum, expressionibus redundarent. Hanc tu suspice, ut parentem: ama, ut nutricem: venerare, ut sanctam. Nec aliorum imiteris exemplum, qui relinquunt suas, et alienas appetunt: quorum dedecus in propatulo est, sub nominibus [Acute suggillat Agapetas, foedissimum hominum genus, qui caritatis, sive pietatis obtentu, illicitum cum feminis contubernium fucabant. In epistola XXII. ad Eustochium Agapetarum pestem vocat Nazianzenus; Ἡ ἀγαπὴ σου καὶ τοὕνομα τοῦτο τὸ σεμνὸν φεῦ, φεῦ μὴ τι ἑχῃ καὶ μιαρᾶς ἀγάπης. et auctor libri de Singularitate clericorum: «nudam, inquit, foeditatem velamento boni nominis tegunt, dum apud eos sub falsa dilectione, vera dilectio violatur.»] pietatis quaerentium suspecta consortia. Novi ego quasdam iam maturioris aetatis, et plerasque libertini generis adolescentibus delectari, et filios quaerere spirituales: paulatimque pudore superato, per ficta matrum nomina erumpere in licentiam maritalem. Aliae sorores virgines deserunt, et externis viduis copulantur. Sunt quae oderunt suos, et non suorum palpantur affectu: quarum impatientia, index animi, nullam recipit excusationem; et cassa [Victorius praefert pudicitiae, quae lectio incongrua ipsa quoque non est.] impudicitiae velamenta, quasi aranearum fila disrumpit. Videas nonnullos accinctis renibus, pulla tunica, barba prolixa, a mulieribus non posse discedere, sub eodem manere tecto, simul inire convivia, ancillas iuvenes habere in ministerio, et praeter vocabulum nuptiarum, omnia esse matrimonii. Nec haec culpa est Christiani nominis, si simulator religionis in vitio sit: quinimo confusio gentilium, cum ea vident Ecclesiis displicere, quae omnibus bonis non placent.7 Tu vero si monachus esse vis, non videri, habeto curam, non rei familiaris, cui renuntiando, hoc esse coepisti, sed animae tuae. SORDIDAE VESTES candidae mentis indicia sint: vilis tunica contemptum saeculi probet: ita duntaxat, ne animus tumeat, ne habitus sermoque dissentiant. Balnearum fomenta non quaerat, qui calorem corporis, ieiuniorum cupit frigore extinguere. Quae et ipsa moderata sint, ne nimia debilitent stomachum, et maiorem refectionem poscentia, erumpant in eruditatem, quae parens libidinum est. MODICUS AC temperatus cibus et carni et animae utilis est. Matrem ita vide, ne per illam alias videre cogaris: quarum vultus cordi tuo haereant, Et tacitum vivat sub pectore vulnus [Aeneid. 4]. Ancillas quae illi in obsequio sunt, tibi scias esse in insidiis; quia quanto vilior earum conditio, tanto facilior est ruina. Et Ioannes Baptista sanctam matrem habuit, Pontificisque filius erat; et tamen nec matris affectu, nec patris opibus vincebatur, ut in domo parentum cum periculo viveret castitatis. Vivebat in eremo [Luc. 1], et oculis desiderantibus Christum, nihil aliud dignabatur aspicere. Vestis aspera, zona pellicea, cibus locustae, melque silvestre [Marc. 1], omnia virtuti, et continentiae praeparata. Filii Prophetarum (quos monachos in veteri Testamento legimus) aedificabant sibi casulas propter fluenta Iordanis, et turbis urbium derelictis, polenta, et herbis agrestibus victitabant [4. Reg. 6]. Quamdiu in patria tua es, habeto cellulam pro paradiso: varia Scripturarum poma decerpe: his utere deliciis: harum fruere complexu. Si scandalizat te oculus, pes, manus, proiice ea [Matth. 5]. Nulli parcas, ut soli parcas animae. Qui viderit, inquit Dominus, mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Quis gloriabitur castum se habere cor [Prov. 20. 9]? Astra non sunt munda in conspectu Domini: quanto magis homines [Iob. 25. 5][. 6], quorum vita tentatio est? Vae nobis, qui quoties concupiscimus, toties fornica mur. Inebriatus est, inquit, gladius meus in coelo [Isai. 34. 5], multo amplius in terra, quae spinas, et tribulos generat. Vas electionis, in cuius ore Christus resonabat, macerat corpus suum, et subiicit servituti [1. Cor. 9. 27]; et tamen cernit naturalem carnis ardorem suae repugnare sententiae, ut quod non vult, hoc agere compellatur, et quasi vim patiens, vociferatur, et dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. 7. 24]? Et tu te arbitraris absque lapsu et vulnere posse transire, nisi omni custodia servaveris cor tuum, et cum Salvatore dixeris: Mater mea, et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei [Matth. 12. 50][et Marc. 3. 35]? Crudelitas ista, pietas est; imo quid tam pium, quam sanctae matri sanctum filium custodire? Optat et illa te vivere, et non videre ad tempus, ut semper cum Christo videat. Anna Samuelem, non sibi, sed Tabernaculo genuit [1. Reg. 2]. Filii Ionadab, qui vinum, et siceram non bibebant, qui habitabant in tentoriis, et quas nox compulerat, sedes habebant, scribuntur in [Designat Psalmi 70. titulum iuxta LXX. quibus inscribitur υἰῶν Ιωναδὰβ καὶ τῶν πρῶτων αῖχμαλωτισθέντων: in Vulgat. Filiorum Ionadab, et priorum captivorum. Vid. Epist. LVIII. ad Paulinum num. 5. sub finem.] Psalmo [Psal. 70. ][seq. LXX], quod primi captivitatem sustinuerint, qui ab exercitu Chaldaeorum vastante Iudaeam, urbes introire compulsi sunt.8 Viderint alii quid sentiant. Unusquisque enim suo sensu ducitur. MIHI OPPIDUM carcer, et solitudo paradisus est. Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularitate censemur? Moyses ut praeesset populo Iudaeorum, quadraginta annis eruditur in eremo [Exod. 3]: pastor ovium, hominum factus est pastor [Luc. 5. 10]. Apostoli de piscatione lacus Genezareth, ad piscationem hominum transierunt. Tunc [al. qui tunc] habentes patrem, rete, naviculam, secuti Dominum, protinus omnia reliquerunt, portantes [Illud quotidie haberi tantum iuxta antiqua exemplaria docet ipse Hier. in mox subnectenda Epist. 127. ad Principiam num. VI. Et locus quidem videtur innui Lucae 9. 23. ubi plerique codices Graeci illud καθ᾽ ἡμέραν omittunt, Latinus, aliique interpretes exhibent; sed in perquam simili sententia sunt, qui additamentum istud veterum exemplariorum ad Matth. 16. 24. alii ad Lucae 14. 27. referant.] quotidie crucem suam, et ne virgam quidem in manu habentes. Haec dico, ut etiam si Clericatus te titillat desiderium, discas quod possis docere; et rationabilem hostiam offeras Christo: ne miles antequam tiro, ne prius magister sis, quam discipulus. Non est humilitatis meae, neque mensurae, iudicare de Clericis, et de ministris Ecclesiarum sinistrum quippiam dicere. Habeant illi ordinem, et gradum suum, quem si tenueris, quomodo tibi in eo vivendum sit, editus ad Nepotianum liber [Epist. 52], docere te poterit. Nunc monachi incunabula, moresque discutimus: et eius monachi, qui liberalibus studiis eruditus in adolescentia, iugum Christi collo suo imposuit.9 Primumque tractandum est, utrum solus, an cum aliis in monasterio vivere debeas. Mihi quidem placet, ut habeas Sanctorum contubernium, nec ipse te doceas, et absque [Antea erat, doctore, pro quo Gravius satis apposite legendum ductore monuit.] ductore ingrediaris viam, quam nunquam ingressus es, statimque tibi in partem alteram declinandum sit, et errori pateas, plusque aut minus ambules, quam necesse est; ne aut currens lasseris, aut moram faciens, obdormias. In solitudine cito subrepit superbia: et si parumper ieiunaverit, hominemque non viderit, putat se alicuius esse momenti: oblitusque sui, unde, et quo venerit, intus corde, lingua foris vagatur. Iudicat, contra Apostoli voluntatem, alienos servos: quo gula voluerit, porrigit manum: dormit quantum voluerit: nullum veretur, facit quod voluerit, omnes inferiores se putat, crebriusque in urbibus, quam in cellula est: et inter fratres simulat verecundiam, qui platearum turbis colliditur. Quid igitur? Solitariam vitam reprehendimus? minime: quippe quam saepe laudavimus. Sed de ludo monasteriorum, huiuscemodi volumus egredi milites, quos eremi dura rudimenta non terreant: qui specimen conversationis suae multo tempore dederint: qui omnium fuerint minimi, ut primi omnium fierent: quos nec esuries aliquando, nec saturitas superavit: qui paupertate laetantur: quorum habitus, sermo, vultus, incessus, doctrina virtutum est: qui nesciunt secundum quosdam ineptos homines, daemonum pugnantium contra se portenta confingere, ut apud imperitos, et vulgi homines miraculum sui faciant, et exinde lucra sectentur.10 Vidimus nuper et planximus, Croesi opes unius morte deprehensas: urbisque stipes, quasi in usus pauperum congregatas, stirpi et posteris derelictas. Tunc [Elegantissime alludit historiam Helisaei, cuius opera ferrum, quod uni ex filiis Prophetarum ligna caedenti, in aquam cecidit, ad summum rediit, et aquae supernatavit. Quod subsequitur Merrhae nomen nos ita ex ingenio emendavimus, cum antea perperam esset, Myrrhae, in editis omnibus ac Mss. Consule Exod. 15. vers. 23. et seqq. ut liquido veritas emendationis constet, veteres enim exscriptores huius fontis Merrhae, seu ut Vulgata habet, Mara, nomen nescientes, cum Myrrhae, ob amaritudinis et nominis similitudinem facillime confuderunt, unde et Hier. alibi, et Latinorum aliorum libri, ubi eum locum alludunt, saepius depravati sunt.] ferrum quod latebat in profundo, supernatavit aquae, et inter palmarum arbores, Merrhae amaritudo monstrata est. Nec mirum: talem et socium et magistrum habuit, qui egentium famem, suas fecit esse divitias; et miseris derelicta, in suam reservavit miseriam. Quorum clamor tandem pervenit ad coelum, et patientissimas Dei vicit aures, ut missus Angelus pessimus, [Veronens. liber voculam sicut praeponit his Nabal Carmelio. Hunc vero, qui David eiusque sociis alimenti aliquid postulantibus denegavit, et ab Angelo percussus est, cum Evangelico divite simul erudite comparat, et utramque historiam uno verbo innuit. Pro auferent, alibi repetent, iuxta Vulgatam.] Nabal Carmelio diceret: Stulte, hac nocte auferent animam tuam a te; quae autem praeparasti, cuius erunt? [Luc. 12. 2].11 Volo ergo te, et propter causas quas supra exposui, non habitare cum matre; et praecipue, ne aut offerentem delicatos cibos, renuendo contristes: aut si acceperis, oleum igni adiicias; et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod nocte cogites. Nunquam de manu et oculis tuis recedat liber, discatur Psalterium ad verbum; oratio sine intermissione; vigil sensus, nec vanis cogitationibus patens. Corpus pariter et animus tendatur ad Dominum. Iram vince patientia: AMA SCIENTIAM Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Nec vacet mens tua variis perturbationibus, quae si pectori insederint dominabuntur tui; et te deducent [Pravam cogitationem opere completam delictum maximum dicit, ut in sequent. epist. 130. ad Demetriadem, et in cap. 10. Ecclesiast.: idque ex Psalm. 18. Si mei non fuerint dominati, (sive dominata) tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.] ad delictum maximum. Facito aliquid operis, ut te semper diabolus inveniat occupatum. Si Apostoli habentes potestatem de Evangelio vivere, [Apostolos inter evangelizandum artes suas exercuisse et S. Isidorus in Regula, et alii quidam tradunt; sed aliter constituit Augustinus lib. de Opere monachorum cap. 20. ubi Paulum duntaxat et Barnabam manibus operatos tradit.] laborabant manibus suis, ne quem gravarent; et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritualibus debebant metere carnalia [1. Cor. 9. 11], cur tu in usus tuos cessura non praepares? Vel fiscellam texe iunco, vel canistrum lentis plecte viminibus: sarriatur humus: areolae aequo limite dividantur: in quibus cum olerum iacta fuerint semina, vel plantae per ordinem positae, aquae ducantur irriguae, ut pulcherrimorum versuum spectator assistas: Ecce supercilio, clivosi tramitis undam Elicit, illa cadens raucum per laevia murmur Saxa ciet scatebrisque arentia temperat arva. [Georg. l. 3.] Inserantur [Vid. Trittemium lib. de Laude scriptorum manualium cap. 5. In Regula S. Ferrioli cap. 28. «paginam pingat digito, qui terram non praescribit aratro: quia qui agriculturam exercere non valet, legere, scribere, quod est praecipuum opus, piscium etiam providere capturam, et quae similia sunt facere atque implere potest.» Adde Severum Sulpitium in Vita S. Martini. Palladium in Lausiaca cap. 86.] infructuosae arbores, vel gemmis, vel surculis, ut parvo post tempore, laboris tui dulcia poma decerpas. Apum fabricare alvearia, ad quas te mittunt Salomonis Proverbia [Prov. 6. 8. iuxta LXX]; et monasteriorum ordinem, ac regiam disciplinam, in parvis disce corporibus. Texantur et lina capiendis piscibus, scribantur libri, ut et manus operetur cibum, et animus lectione saturetur. [Haec sententia profertur a Stephano in Regula cap. 38. et Salomoni adscribitur: «quia otiosus corpore monachus mente a sordidis cogitationibus nunquam poterit esse otiosus, dicente Salomone: In desideriis est omnis otiosus.» Est autem hic locus tantum in Graeco apud LXX. ἐν ἐπιθυμίαις ἐστ᾽ πᾶς ἀεργός. Proverb. 13. 4. Citat Cassianus quoque Collat. 24. cap. 11. at Hier. alibi in Ezech. cap. 16. pro omnis otiosus, habet omnis anima otiosa.]. In desideriis est omnis otiosus [Prov. 13. 14. iuxta LXX]. Aegyptiorum Monasteria hunc morem tenent, ut nullum absque operis labore suscipiant, non tam propter victus necessitatem, quam propter animae salutem. Ne vagetur perniciosis cogitationibus mens, et instar fornicantis Ierusalem, omni transeunti divaricet pedes suos [Ezech. 17. 23].12 Dum essem iuvenis, et solitudinis me deserta vallarent, incentiva vitiorum ardoremque naturae ferre non poteram, quem cum crebris ieiuniis frangerem, mens tamen cogitationibus aestuabat. Ad quam edomandam, cuidam fratri, qui ex Hebraeis crediderat, me in disciplinam dedi, ut post Quintiliani acumina, Ciceronis fluvios, gravitatemque Frontonis, et lenitatem Plinii, alphabetum discerem, et stridentia anhelantiaque verba meditarer. Quid ibi laboris insumpserim, quid sustinuerim difficultatis, quoties desperaverim, quotiesque cessaverim, et contentione discendi rursus inceperim, testis est conscientia, tam mea qui passus sum, quam eorum qui mecum duxerunt vitam. Et gratias ago Domino, quod de amaro semine litterarum, dulces fructus carpo.13 Dicam et aliud, quod in Aegypto viderim: Graecus adolescens erat in coenobio, qui nulla abstinentia [al. continentia], nulla operis magnitudine flammam poterat carnis extinguere. Hunc periclitantem Pater monasterii hac arte servavit: imperavit cuidam viro gravi, ut iurgiis atque conviciis insectaretur hominem, et post irrogatam iniuriam, primus veniret ad querimoniam. Vocati testes pro eo loquebantur, qui contumeliam fecerat. [Martianaeus flere ille contra mendacium coepit, quod nullus crederet veritati, et mox opponere studuit, quae duo tamen verba, coepit et studuit, plerumque Mss. non habent, aut alterum tantum habent, ut Veron. maior, eaque revera elegantius subintelligi sciunt, qui Latine sciunt, contra quam Martianaeo videtur, qui sensum absque iis tolli, et soloecis scatere putat.] Flere ille contra mendacium, quod nullus crederet veritati: solus Pater defensionem suam callide opponere, ne abundantiori tristitia absorberetur frater. Quid multa? Ita annus ductus est: quo expleto, interrogatus adolescens super cogitationibus pristinis, an adhuc molestiae aliquid sustineret: papae, inquit, vivere mihi non licet: et fornicari libeat? Hic si solus fuisset, quo adiutore superasset?14 [Ex Ciceron. l. 4. Tusc. n. 35. «Etiam novo quidam (al. quodam) amore veterem amorem tanquam clavo clavum eiiciendum putant»: et Ovidius in Remedio: Alterius vires subtrahit alter amor.] Philosophi saeculi solent amorem veterem amore novo, quasi clavum clavo expellere. Quod et Assuero regi septem principes fecere Persarum, ut Vasthi reginae desiderium, aliarum puellarum amore compescerent [Esth. 2. 3]. ILLI VITIUM VITIO, peccatumque peccato medicantur, nos amore virtutum, vitia superemus. Declina, ait, a malo, et fac bonum [Ps. 36. 37]: Quaere pacem, et persequere eam. Nisi oderimus malum, bonum amare non possumus. Quin potius faciendum est bonum, ut declinemus a malo. Pax quaerenda, ut bella fugiamus. Nec sufficit eam quaerere, nisi inventam fugientemque omni studio persequamur, quae exsuperat omnem sensum: in qua habitatio Dei est, dicente Propheta: Et factus est in pace locus eius [75. 2]. Pulchreque persecutio pacis dicitur, iuxta illud Apostoli: Hospitalitatem persequentes [Rom. 12. 13], ut non levi usitatoque sermone, et (ut ita loquar) summis labiis hospites invitemus; sed toto mentis ardore teneamus, [Antea erat quasi efferentes se cum lucro. Nos longe meliorem sensum ex Veronensi maiori Ms. praeferendum arbitrati sumus, quasi auferentes secum de lucro nostro, non enim quasi offerentes se, iure moneremur retinere, sed quasi auferentes lucrum nostrum, toto mentis ardore retinendi sunt.] quasi auferentes secum de lucro nostro atque compendio.15 Nulla ars absque magistro discitur. Etiam muta animalia, et ferarum greges, ductores sequuntur suos. In apibus principes sunt: grues unam sequuntur [Plinius lib. 10. c. 23. gruum ordinem in volando observans, a tergo, inquit sensim dilatante se cuneo, porrigitur agmen. Eo ordine dispositae, Y litteram repraesentant, cuius aciem ductrix efformat; unde et Palamedis aves vulgo audiunt. Claudianus de bello Gildonico, Ordinibus variis per nubila texitur alis. Littera, pennarumque notis inscribitur aer.] ordine litterato. Imperator unus: Iudex unus provinciae. Roma ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit, et parricidio dedicatur. Iu Rebeccae utero, Esau, et Iacob bella gesserunt [Gen. 25. 22]. Singuli Ecclesiarum Episcopi, singuli Archipresbyteri, singuli Archidiaconi: et omnis ordo Ecclesiasticus suis rectoribus nititur. In navi unus gubernator: in domo unus Dominus: in quamvis grandi exercitu, unius signum expectatur. Et ne plura replicando fastidium legenti faciam, per haec omnia ad illud tendit oratio; ut doceam te, non tuo arbitrio dimittendum, sed vivere debere in [Hinc multa ex Hieronymo in aliquot S. Patrum Regulis adscita sunt. Vid. Concordiam Regularum cap. 3. paragraph. 4. et cap. 28, paragraph. 3. atque alibi. Confer. S. quoque Leandrum de Institutione Virgin. cap. 16. imo et Theodoretum de vitis Patrum c. 5.] monasterio sub unius disciplina Patris, consortioque multorum, ut ab alio discas humilitatem, ab alio patientiam: hic te silentium, ille doceat mansuetudinem. Non facias quod vis, comedas quod iuberis, vestiare quod acceperis, operis tui pensum persolvas, subiiciaris cui non vis, lassus ad stratum venias, ambulansque dormites, et necdum [al. nec demum] expleto somno, surgere compellaris. Dicas Psalmum in [Est quoque istud nostra observatione dignum, quod est ab hodierna psallendi consuetudine alienum, dum uno incipiente, seu praecinente, multi totos psalmos utrinque invicem decantant. In multis Ecclesiis olim monachi sive Clerici non omnes simul canebant, sed unus, quo psallente, alii attentius auscultabant, minime vero respondebant. Id autem est Hieronymo, aliisque eius et sequioris aevi auctoribus, Psalmum in ordine suo dicere, sive iuxta ordinem suum, singillatim, nam ut scripserat in Praefatione ad Regulam S. Pachomii, «Quicumque monasterium primus ingreditur, primus sedet, primus ambulat, primus Psalmum dicit» quae in aliis quoque regulis Macharii, S. Fructuosi, et S. Benedicti confirmantur. Manavit ab Aegyptiis monachis consuetudo, apud quos etiam praecipue viguit. Cassian. lib. 2. c. 5. «Quotidianos orationum ritus volentibus celebrare, unus in medium psalmos cantaturus exurgit, sedentibus cunctis, ut moris est nunc usque in Aegypti partibus et in psallentis verba omni cordis intentione defixis.» Et cap. 10. «Tantum a cunctis silentium praebetur, ut cum in unum tam numerosa fratrum multitudo conveniat, praeter illum qui consurgens psalmum decantat in medio, nullus hominum prorsus adesse credatur.»] ordine tuo; IN QUO NON dulcedo vocis, sed mentis affectus quaeritur, dicente Apostolo: Psallam spiritu, psallam et mente [1. Cor. 14. 15]: Et, Cantantes in cordibus vestris Domino. Legerat enim esse praeceptum, Psallite sapienter. Servias fratribus, hospitum laves pedes; passus iniuriam taceas; Praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem. Credas tibi salutare quidquid ille praeceperit; nec de maiorum sententia iudices, cuius officii est obedire, et implere quae iussa sunt, dicente Moyse: Audi Israel, et tace [Deut. 27. 9. iuxta LXX]. Tantis negotiis occupatus, nullis vacabis cogitationibus, et dum ab alio transis ad aliud, opusque succedit operi, illud solum mente tenebis, quod agere compelleris.16 Vidi ego quosdam, qui postquam renuntiavere saeculo, vestimentis duntaxat, et vocis professione, non rebus, nihil de pristina conversatione mutarunt. Res familiaris magis aucta quam imminuta. Eadem ministeria servulorum, idem apparatus convivii. In vitro, et patella fictili aurum comeditur, et inter turbas et examina ministrorum, nomen sibi vindicant solitarii. Qui vero pauperes sunt, et tenui substantiola, videnturque sibi scioli; [Ex Ciceron. 1. Officior. c. 36. «Cavendum est, ne tarditatibus utamur in gressu mellioribus, ut similes pomparum ferculis esse videamur.» Erant enim fercula gestamina quaedam, in quibus Deorum simulacra, hostium spolia, hisque similia in pompis deferebantur. Porro de eanina facundia seu maledica Appii dictum supra exposuimus ex Quintiliano. Alia denique sententia expressa est ex illis Persii versibus, Obstipo capite et figentes lumine terram Atque exporrecto trutinantur verba labello. Nescio quid tecum grave cornicaris, inepte.] pomparum ferculis similes procedunt in publicum, ut caninam exerceant facundiam. Alii sublatis in altum humeris, et intra se nescio quid cornicantes, stupentibusque in terram oculis, tumentia verba trutinantur [Symmachus Epist. lib. 1. Praecedebat Praeco, advenire Praefecturam ubique denuntians: et Cassiod. Divin. Instit. lib. 2. si Praefectum vox Praeconis enuntiet, etc., et lib. VI. Variarum in formula Praefecturae Praetorianae. «Ipsum hodieque resonat vox Praeconis instruens iudicem, ne se patiatur esse dissimilem.], ut si Praeconem addideris, putes incedere Praefecturam. Sunt qui humore cellarum, immoderatisque ieiuniis, taedio solitudinis, ac nimia lectione, dum diebus ac noctibus auribus suis personant, vertuntur in melancholiam, et Hippocratis magis fomentis, quam nostris monitis indigent. Plerique artibus, et negotiationibus pristinis carere non possunt, mutatisque nominibus institorum, eadem exercent commercia: non victum et vestitum, quod Apostolus praecipit [2. Tim. 6], sed maiora quam saeculi homines, emolumenta sectantes. Et prius quidem ab Aedilibus, quos ἀγορανόμους Graeci appellant, vendentium coercebatur rabies, nec erat impune peccatum. Nunc autem sub religionis titulo exercentur iniusta compendia [al. commercia], ET HONOR nominis Christiani fraudem magis facit, quam patitur. Quodque pudet dicere, sed necesse est, ut saltem sic ad nostrum erubescamus dedecus, publice extendentes manus, pannis aurum tegimus: et contra omnium opinionem, plenis sacculis morimur divites, qui quasi pauperes viximus. Tibi cum in monasterio fueris, haec facere non licebit: et inolescente paulatim consuetudine, quod primum cogebaris, vel incipies, et delectabit te labor tuus; oblitusque praeteritorum, semper priora sectaberis: nequaquam considerans, quid alii mali faciant, sed quid boni tu facere debeas.17 Neque vero peccantium ducaris multitudine, et te pereuntium turba sollicitet, ut tacitus cogites [Gravio sic distingui locum placet: Quid ergo? Omnes peribunt, qui, etc.]: Quid? ergo omnes peribunt, qui in urbibus habitant? Ecce illi fruuntur suis rebus, ministrant Ecclesiis, adeunt balneas, unguenta non spernunt; et tamen in omnium ore versantur. Ad quod et ante respondi, et nunc breviter respondeo, me in praesenti opusculo non de Clericis disputare, sed monachum instituere. Sancti sunt Clerici et omnium vita laudabilis. Ita ergo age, et vive in monasterio, ut Clericus esse merearis, ut adolescentiam tuam nulla sorde commacules, ut ad altare Christi quasi de thalamo virgo procedas, et habeas de foris bonum testimonium: feminaeque nomen tuum noverint, et vultum tuum nesciant. Cum ad perfectam aetatem veneris, si tamen vita comes fuerit, et te vel populus, vel Pontifex civitatis, in Clericum elegerit, agito quae Clerici sunt, et inter ipsos sectare meliores. QUIA IN OMNI conditione et gradu, optimis mixta sunt pessima.18 Ne ad scribendum cito prosilias, et levi ducaris insania. Multo tempore disce quod doceas. Ne credas laudatoribus tuis, imo irrisoribus aurem ne libenter accommodes; qui cum te adulationibus foverint, et quodammodo impotem mentis effecerint, si subito respexeris, [Ex Persii Satyr. 1. tres hosce irridendi modos, expressit: O Iane a tergo quem nulla ciconia pinsit, Nec manus auriculas imitata est mobilis albas, Nec lingua tantum sitiat canis Appula, tantum.] aut ciconiarum deprehendes post te colla curvari, aut manu auriculas agitari asini, aut aestuantem canis protendi linguam. Nulli detrahas nec in eo te sanctum putes, si caeteros laceres. Accusamus saepe quod facimus, et contra nosmetipsos diserti, in nostra vitia invehimur, muti de eloquentibus iudicantes. Testudineo Grunnius incedebat ad loquendum gradu, et per intervalla quaedam, vix pauca verba carpebat, ut eum putares singultire, non proloqui. Et tamen cum mensa posita, librorum exposuisset struem, adducto supercilio, contractisque naribus, ac fronte rugata, duobus digitulis concrepabat, hoc signo ad audiendum discipulos provocans. Tum nugas meras fundere, et adversum singulos declamare: [Antea vitiose erat Creticus, quod nos emendamus ex ingenio et Latinii auctoritate, nam praeterquam quod nec Creticus erat Longinus, sed forte Emessenus, minime ad rem esset hoc in loco eius patriam meminisse. Econtrario, sicut Aristarchi, ita Longini notissima in Criticis nomina apud Antiquos, quibus iste in primis κριτικώτατος audiit: Celebre est quoque illud quasi Proverbium οὐ κατὰ λογγῖνον κρίνειν, quod est temere iudicare.] criticum diceres esse Longinum, [Gravius Censorium reponi vellet. Paulo post ubi dicitur plus placebat.] Censoremque Romanae facundiae, notare quem vellet, et de Senatu doctorum excludere. Hic bene nummatus, [Eidem purior haec videtur lectio: Plus illa placebat. At vide, num legendum forte sit Plus illa? nempe de prandiis sermo est.] plus placebat in prandiis. Nec mirum, si qui multos inescare solitus erat, facto cuneo circumstrepentium garrulorum, procedebat in publicum: intus Nero, foris Cato. Totus ambiguus, ut ex contrariis diversisque naturis, unum monstrum novamque bestiam diceres esse compactam, iuxta illud poeticum: [Expressus hic versiculus ex illo Hesiodi Theogoniae 323. vel Homeri Iliados ζ. 181. Πρὸσθε λέων, ὄπισθεν δέ δράκων, μέσση δέ χίμαιρα. Id est capra. Habet Latine et Lucretius l. 5.] Prima leo, postrema draco, media ipsa chimaera.19 Nunquam ergo tales videas, nec huiusmodi hominibus appliceris, nec declines cor tuum in verba malitiae, et audias: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Et iterum: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae [Psal. 56. 5]. Et alibi: Molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt iacula [Ps. 54. 22]. Et apertius in Ecclesiaste: Sicut mordet serpens in silentio, sic qui fratri suo occulte detrahit [Eccl. 10. 11]. Sed dices: Ipse non detraho, aliis loquentibus quid facere possum? Ad excusandas excusationes in peccatis [Psal. 140] ista praetendimus. Christus arte non illuditur. Nequaquam mea, sed Apostoli sententia est: Nolite errare: Deus non irridetur [Galat. 6. 7]. Ille in corde, nos videmus in facie. Salomon loquitur in Proverbiis: Ventus aquilo dissipat nubes, et vultus tristis, linguas detrahentium [Prov. 25. 23]. Sicut enim sagitta si mittatur contra duram materiam, nonnunquam in mittentem revertitur, et vulnerat vulnerantem; illudque completur: Facti sunt mihi in arcum pravum [Ps. 77. 57]. Et alibi: Qui mittit in altum lapidem, recidet in caput eius [Eccl. 27. 28]: ita detractor cum tristem faciem viderit audientis, imo ne audientis quidem, sed obturantis aures suas, ne audiat iudicium sanguinis, illico conticescit, pallet vultus, haerent labia, saliva siccatur. Unde idem vir sapiens: Cum detractoribus, inquit, ne miscearis: quoniam repente veniet perditio eorum et ruinam utriusque quis novit [Prov. 24. 21]: tam scilicet eius qui loquitur, quam illius, qui audit loquentem. VERITAS ANGULOS non amat, nec quaerit susurrones. Timotheo dicitur: Adversum presbyterum accusationem [In quibus haec lectio exemplaribus inveniatur, haud scio, certe Hieronymo antiquiora, quod innuimus Nota a in Epistolam XXVII. ad Marcellam num. 3. omnino non recipiendam adversus Presbyterum accusationem praeferebant: ad eumque modum S. Cyprianus legit, et qui Ambrosiaster audit, Hilarius Diaconus, Primesius, aliique. Noster vero clausulam apponendam ibi constituit, ne receperis, nisi sub duobus, aut tribus testibus, cui lectioni, quam etsi Graecus textus et Vulgatus interpres retinent, recentiores quidam superfluam putant; haec ipsa Cito, calculum utcumque addit, quod sedulo notari velim.] cito non receperis. Peccantem autem, coram omnibus argue, ut et caeteri metum habeant [1. Tim. 5. 19][. et 20]. Non est facile de provecta aetate credendum, quam et vita praeterita defendit, et honorat vocabulum dignitatis. Verum quia homines sumus, et interdum contra annorum maturitatem, puerorum vitiis labimur; si me vis corrigere delinquentem, aperte increpa, tantum ne occulte mordeas. Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum [Ps. 140. 5]. Quem enim diligit Dominus, corripit: castigat autem omnem filium quem recipit [Prov. 3. 12]. Et per Isaiam clamat Dominus: Populus meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos, et semitas pedum vestrorunt supplantant [Isai. 3. 11]. Quid enim mihi prodest, si aliis mala referas mea? Si me nesciente, peccatis meis, imo detractionibus tuis alium vulneres; et cum certatim omnibus narres, sic singulis loquaris, quasi nulli dixeris alteri? Hoc est non me emendare: sed vitio tuo satisfacere. Praecipit Dominus, peccantes in os argui debere secreto, vel adhibito teste; et si audire noluerint, referri ad Ecclesiam, habendosque in malo pertinaces, sicut ethnicos et publicanos [Matth. 18].20 Haec expressius loquor, ut adolescentem meum, et linguae et aurium prurigine liberem: ut renatum in Christo, sine ruga et macula, quasi pudicam virginem exhibeam, castam tam mente quam corpore; ne solo nomine glorietur, et absque oleo bonorum operum, extincta lampade, excludatur a sponso. Habes istic sanctum doctissimumque Pontificem [Proculus Massiliae Episcopus, qui grandem sibi famam sanctitatis comparaverat, et cui Taurinense Concilium concesserat, ut Episcopis, quos a se dixerat ordinatos, tanquam Pater filiis honore primatus assisteret. Sed magnam postmodum sibi invidiam creavit, usurpata Metropolitani dignitate, unde a Zosimo damnatus est. Confer tres eius Papae epistolas ad Patrocium Arelatensem Episcopum.] Proculum, qui viva et praesenti voce nostras schedulas superet, quotidianisque tractatibus iter tuum dirigat; nec patiatur te in partem alteram declinando, viam relinquere regiam, per quam Israel ad terram repromissionis properans, se transiturum esse promittit. Atque utinam exaudiatur vox Ecclesiae implorantis: Domine, pacem da nobis: omnia enim [Atque heic Gravius mavult, reddidisti ex Graeco ἀπέδωκας.] dedisti nobis [Is. 16. sec. LXX]. Utinam quod renuntiamus saeculo, voluntas sit, non necessitas: ET PAUPERTAS habeat expetita gloriam, non illata cruciatum. Caeterum iuxta miserias huius temporis, et ubique gladios saevientes, satis dives est, qui pane non indiget. Nimium potens est, qui servire non cogitur. Sanctus [Hunc plurimum laudat etiam in superiori epistola 123. ad Ageruchiam, num. 16. ubi de Barbarorum irruptionibus paria his queritur; ad eumque data est insignis Innocentii Papae epistola, Consulenti tibi, etc.] Exuperius, Tolosae Episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios: et ore pallente ieiuniis, fame torquetur aliena: omnemque substantiam Christi visceribus erogavit. Nihil illo ditius, qui Corpus Domini [al. Christi] canistro vimineo, Sanguinem portat in vitro. Qui avaritiam eiecit e Templo: qui absque funiculo et increpatione, cathedras vendentium columbas, id est, dona Sancti Spiritus, mensasque subvertit mamonae, et nummulariorum aera dispersit; ut domus Dei, domus vocetur orationis, et non latronum spelunca. Huius e vicino sectare vestigia, et caeterorum qui virtutum illius similes sunt, quos Sacerdotium et humiliores facit et pauperes. Aut si perfecta desideras, exi cum Abraham de patria et cognatione tua, et perge quo nescis. Si habes substantiam, vende, et da pauperibus. Si non habes, grandi onere liberatus es: nudum Christum, nudus sequere. Durum, grande, difficile; sed magna sunt praemia.
Hieronymus HOME

bnf446.32 bsb4610.57 hab179.332

Hieronymus, Epistulae, 4, 124. AD AVITUM . περὶ ἀρχῶν. <<<     >>> 126. AD MARCELLINUM ET ANAPSYCHIAM.
monumenta.ch > Hieronymus > 125

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik