monumenta.ch > Hieronymus > 124
Hieronymus, Epistulae, 4, 123 AD AGERUCHIAM . <<<     >>> 125. AD RUSTICUM MONACHUM.

Hieronymus, Epistulae, 4, 124[Alias 59. Scripta sub anno 410.]. AD AVITUM [Idem videtur iste Avitus qui Hieronymo auctor fuit, ad Salvinam ut scriberet; et cuius alibi ipse meminit, et Gennadius quoque cap. 47. Huetius duos Avitos Hispanos Origeniana lue infectos distinguit, atque eorum alterum hunc esse statuit, ad quem Hieronymi isthaec epistola data est.]. [Quid cavendum in Libris] περὶ ἀρχῶν.

1 [Librum Origenis περὶ ἀρχῶν, quem pridem Ruffinus sublesta fide Latine reddiderat, addens mutilansque aliqua, Hieronymus cum a Pammachio rogatus denuo vertisset, nihil immutans, quo posset citra fidei periculum legi, ostendit quae sint in eo impie dicta, atque ut haeretica caveri debeant.]
Ante annos circiter decem, [Recole Epistolam LXXXIII. Pammachii ad Hieronymum, eaque in primis: quaesumus Praestantiam tuam, ut supradictum librum Origenis ad fidem, quemadmodum ab ipso Auctore editus est, tuo sermone manifestes, et quae a defensore eius interpolata sunt, prodas, etc.] sanctus vir Pammachius ad me cuiusdam schedulas misit, quae Origenis περὶ ἀρχῶν interpretata volumina continerent, imo vitiata; hoc magnopere postulans, ut Graecam veritatem Latina servaret translatio, et in utramque partem seu bene, seu male dixisset ille, [Utrique Origenes, non Ruffinus, ut perperam Victorius putat.] qui scripsit, absque interpretis patrocinio, Romana lingua cognosceret. Feci ut voluit, misique ei libros, quos cum legisset, exhorruit, et reclusit scrinio, ne prolati in vulgus, multorum animos vulnerarent. A quodam fratre qui habebat zelum Dei, sed non secundum scientiam, rogatus ut traderet ad legendum, quasi statim reddituro, propter angustiam temporis, fraudem non potuit suspicari. Qui acceperat legendos, adhibitis notariis opus omne descripsit, et multo celerius quam promiserat, codicem reddidit. Eademque temeritate, et (ut levius dicam) ineptia, quod male surripuerat, peius [Antea erat alii. Mox Reginae cod. 490. grandes libros et de rebus, etc . . . posse servare.] aliis credidit. Et quia difficile grandes libri de rebus mysticis disputantes, notarum possunt servare compendia, praesertim qui furtim celeriterque dictantur; ita in illis confusa sunt omnia, ut et ordine in plerisque, et sensu careant. Quamobrem petis, Avite carissime, ut ipsum ad te exemplar dirigam, quod a me olim translatum, et nulli alii traditum, a supradicto fratre perverse editum est.2 Accipe igitur quod petisti: sed ita, ut scias detestanda tibi in eis esse quam plurima, et iuxta sermonem Domini, inter scorpiones, et colubros incedendum [Luc. 10], ut est illud statim in primo volumine: Christum Filium Dei non [Nihil huiusmodi eo in libro ex Ruffini, quae una superest, interpretatione invenias; non tamen usque adeo recte de Christi nativitate sensisse Origenem, aut saltem non satis bonis verbis bonam sententiam protulisse, multa suspicio est. Passim illi obiectum est, fuisse persuasum corpus Christi nequaquam ex Maria natum, sed e coelis advectum: quam insaniam ex inquinatis Marcionistarum lacunis haustam Gennadius quoque Massiliensis in libro de Dogmatibus c. 2. in illum derivat, ac paria de ipso tradit Zonaras lib. 2. Reliqua de Patre invisibili, eiusque supra Filium excellentia in Notis ad Synodicam n. 2. expendimus. Vide insuper librum περὶ ἀρχῶν cap. 2. de Christo.] natum esse, sed factum: Deum Patrem per naturam invisibilem, etiam a Filio non videri. Filium, qui sit imago invisibilis Patris, comparatum Patri, non esse veritatem: apud nos autem qui Dei omnipotentis non possumus recipere veritatem, imaginariam veritatem videri; ut maiestas ac magnitudo maioris, quodammodo circumscripta sentiatur in Filio. Deum Patrem esse lumen incomprehensibile. Christum collatione Patris, splendorem esse perparvum, qui apud nos pro imbecillitate nostra magnus esse videatur. Duarum statuarum maioris, et parvulae; unius, quae mundum impleat, et magnitudine sua quodammodo invisibilis sit, et alterius, quae sub oculos cadat, ponit exemplum: priori Patrem, posteriori Filium comparans. Deum Patrem omnipotentem appellat bonum, et perfectae bonitatis. Filium non esse bonum, sed auram quamdam, et imaginem bonitatis; ut non dicatur absolute bonus, sed cum additamento, pastor bonus, et caetera. Tertium dignitate, et honore post Patrem, et Filium, asserit Spiritum Sanctum. De quo cum ignorare se dicat, [Ruffinus vertit, natus, an innatus: Adamantius vero scripserit γενητὸς, ἡ ἀγένητος. Vide Ruffini de Adulter. lib. Origenis hac super re insignem locum. Notatum porro est Huetio si ἀγένητον accipias non creatum, vel non genitum, Spiritui Sancto convenire: non item si pro eo quod principio caret, usurpetur; unde eam appellationem a Spiritu Sancto removeri iubent veteres Patres, Basilius Homil. 17. contra Sabellium, et Theodoretus Dialogo 3. Latini autem Patres quidam vocem illam ἀγέννητον infectum, et inoperatum, et originis expertem exponunt. Observandum enim diversas voces esse γενητὸν, et γεννητὸν, quarum altera est a γεννάω gigno, altera a γίγνομαι, sum, existo: unde ἀγένητος quidem de Filio a Catholicis dicebatur, ἀγέννητος non item. Hinc quod de Spiritu Sancto dixit Origenes dubitare se, utrum γενητὸς, ἡ ἀγένητος sit, priori sensu accipiendum est, sive an genitus esset, an ingenitus: quod ex subseq. contextu liquet dixisse illum ex solemni Graec. scriptor. sententia, quam Athanasius Or. 2. contra Arianos laudat: ἓν τό ἀγέννητον ὁ Πατὴρ: Una est res infecta Pater.] utrum factus sit, an infectus, in posterioribus quid de eo sentiret, expressit: nihil absque solo Deo Patre infectum esse confirmans. [Graeca Adamantii verba exhibet Iustinianus ad Menam in fine, Ὃτι ὁ μὲν Θεὸς καὶ Πατὴρ συνέχων τὰ παντα φθάνει εἰς ἕκαστον τῶν ὄντων, μεταδιδοὺς ἐκάστῳ, ἀπὸ τοῦ ἰδίου, τὸ εἶναι· ὢν γάρ ἐστιν. ἐλάττων δὲ πρὸς τὸν πατέρα ὁ υἱὸς φθάνων ἐπὶ μόνα τὰ λογικά· δεὺτερος γάρ ἐστι τοῦ πατρός. ἔτι δὲ ἧττον τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, ἐπὶ μόνους τοὺς ἀγίους δείκνύμενον. ὥστε, κατὰ τοῦτο, μείζων ἡ δύναμις τοῦ πατρὸς παρὰ τὸν υἱόν καὶ τὸ πνεῦμα τό γιον, πλεῖον δὲ ἡ τοῦ υἱοῦ παρὰ τὸ ἅγιον, καὶ πὰλιν διαπέρουσα μᾶλλον τοῦ ἅγίου πνεύματος ἡ δυναμις παρὰ τὰ ἄλλα ἅγια.] Filium quoque minorem Patre, eo quod secundus ab illo sit, et Spiritum Sanctum inferiorem Filio, in sanctis quibusque versari. Atque hoc ordine maiorem Patris fortitudinem esse, quam Filii, et Spiritus Sancti. Et rursum maiorem Filii fortitudinem esse, quam Spiritus Sancti, et consequenter ipsius Sancti Spiritus maiorem esse virtutem caeteris, quae sancta dicuntur.3 Cumque venisset ad rationales creaturas, et dixisset eas per negligentiam [al. negligentias] ad terrena corpora esse delapsas, etiam hoc addidit: Grandis negligentiae atque desidiae est, in tantum unumquemque defluere atque evacuari, ut ad vitia veniens, irrationabilium [Videndus Leontius Byzantius Scholior. Act. IV. cuius aliquot verba in hanc Origenis sententiam supra ad Synodicam adduximus: tum noster quoque Hieronymus in Ieremiam 29. 14.] iumentorum possit crasso corpore colligari. Et in consequentibns: [Confer Ruffinianam interpretationem lib. 1. cap. v. in fine, ut eius fluxae molestaeque fidei periculum facias.] Quibus, inquit, moti disputationibus, arbitramur sua sponte alios esse in numero Sanctorum, et ministerio Dei; alios ob culpam propriam de sanctimonia corruentes, in tantam negligentiam corruisse, ut etiam in contrarias fortitudines verterentur. Rursumque nasci ex fine principium, et ex principio finem, et ita cuncta variari, ut et qui nunc homo est, possit in alio mundo daemon fieri, et qui daemon est, et negligentius egerit, in crassiora corpora [Multorum Mss. codicum et vetustissimae editionis lectio est, religetur, et paulo post Reginae liber supracit. nequaquam omnino corruerint, subiicientur dispensandi, etc. Vid. epist. ad Algasiam quaest. 1. sub fin. not. b. quibus adde Gregorium Nyssenum de Opificio hominis c. 28. hanc Origenis sententiam inter Graecanicas fabulas recensentem.] relegetur, id est, ut homo fiat. Sicque permiscet omnia, ut de Archangelo possit diabolus fieri, et rursus diabolus in Angelum revertatur. Qui vero fluctuaverint, et motis pedibus nequaquam corruerint, subiicientur omnino dispensandi et regendi, atque ad meliora gubernandi Principatibus, Potestatibus, Thronis, Dominationibus, et forsitan ex his hominum constabit genus in uno aliquo ex mundis, quando iuxta Isaiam, coelum, et terra nova fient [Is. 65]. Qui vero non fuerint meriti, ut per genus hominum revertantur ad pristinum statum, fient diabolus et Angeli eius, et pessimi daemones: ac pro varietate meritorum in singulis mundis diversa officia sortientur. Ipsosque daemones ac rectores tenebrarum in aliquo mundo, vel mundis, si voluerint ad meliora converti, fieri homines, et sic ad antiquum redire principium: Ita duntaxat, ut per supplicia atque tormenta, quae vel multo vel brevi tempore sustinuerint, in hominum eruditi corporibus, rursum veniant ad Angelorum fastigia. Ex quo consequenti ratione monstrari, omnes rationabiles creaturas [Voculam posse ex Regio exemplari, et quibusdam vulgatis supplevimus; sed pro, hominibus, plures Mss. atque editi omnibus, quae incongrua lectio visa est, non enim ex omnibus mundi rebus, sed ex hominibus rationales alias creaturas, Daemones videlicet atque Angelos fieri posse Origenes affirmabat.] ex hominibus posse fieri, non semel et subito, sed frequentius: nosque et Angelos, futuros daemones, si egerimus negligentius, et rursum daemones, si voluerint capere virtutes, pervenire ad Angelicam dignitatem.4 [Confer quae ad Synodicam adnotavimus num. 2. not. c. Ruffinus e contrario vertit, aut saltem aliter in Graeco exemplari legit, «In hoc fine si quis materialem naturam, id est corpoream penitus interituram putet, nullo omnino genere intellectui meo occurrere potest, quomodo tot et tantae substantiae vitam agere, et subsistere sine corporibus possunt, cum solius Dei, id est Patris, et Filii, et Spiritus sancti naturae id proprium sit, ut sine materiali substantia, et absque ulla corporeae adiectionis societate intelligatur subsistere. Alius fortasse dicet, quoniam in illo fine omnis substantia corporalis ita pura erit, atque purgata, ut, aetheris in modum, et coelestis cuiusdam puritatis atque sinceritatis possit intelligi. Certius tamen qualiter se habitura sit res, scit solus Deus,» etc.] Corporales quoque substantias penitus dilapsuras: aut certe in fine omnium hoc esse futura corpora, quod nunc est aether et coelum, et si quod aliud corpus sincerius, et purius intelligi potest. Quod cum ita sit, quid de resurrectione sentiat, perspicuum est. Solem quoque, et lunam et astra caetera, esse animantia: imo quomodo nos homines, ob quaedam peccata his sumus circumdati corporibus, quae crassa sunt et pigra [al. pinguia]: sic et coeli luminaria talia vel talia accepisse corpora, ut vel plus vel minus luceant, et daemones, ob maiora delicta, aereo corpore esse vestitos. Omnem creaturam, secundum Apostolum, vanitati esse subiectam, et liberari in revelationem filiorum Dei [Rom. 18. 19][. 20]. Ac ne quis putet nostrum esse quod dicimus, ipsius verba ponamus: In fine atque consummatione mundi, quando velut de quibusdam repagulis atque carceribus missae fuerint a Domino animae et rationabiles creaturae, alias earum tardius incedere ob segnitiem, alias pernici volare cursu propter industriam. Cumque omnes liberum habeant arbitrium, et sponte sua vel virtutes possint capere vel vitia; illae multo in peiori conditione erunt, quam nunc sunt. Hae ad meliorem statum pervenient: quia diversi motus, et variae voluntates in utramque partem diversum accipient statum, id est, ut Angeli, homines, vel daemones, et rursum ex his, homines, vel Angeli fiant. Cumque omnia vario sermone tractasset, asserens [Ex Ruffino autem lib. 1. cap. 8. colligas dixisse Adamantium, fuisse quidem antequam caderet, Diabolum virtutis capacem, sed non idcirco quia potuit recipere bonum etiam voluisse. Caeterum Graeca quaedam Origenis verba de μετεμψύχωσι refert Iustinianus in calce epistolae ad Menam, quae cum Hieronymiana interpretatione plane concordat.] diabolum non incapacem esse virtutis, et tamen necdum velle capere virtutem, ad extremum sermone latissimo disputavit, Angelum, sive animam, aut certe daemonem, quos unius asserit esse naturae, sed diversarum voluntatum, pro magnitudine negligentiae, et stultitiae iumentum posse fieri, et pro dolore poenarum, et ignis ardore, [Sensit enim vero acerbius cruciatum iri corpora, quibus resurgentes vestiemur, utpote subtiliora et aerea.] magis eligere ut brutum animal sit, et in aquis habitet et fluctibus, ac corpus assumere huius vel illius pecoris: ut nobis non solum quadrupedum, sed, et piscium corpora sint timenda. Et ad extremum, ne teneretur Pythagorici dogmatis reus, qui asserit μετεμψύχωσιν,[Graecae vocis interpretationem addunt vetustiores vulgati libri, id est transanimationem; seu animae de corpore in corpus transmigrationem.] post tam nefandam disputationem, qua lectoris animum vulneravit, Haec, inquit, iuxta nostram sententiam non sint dogmata, sed quaesita tantum atque proiecta, ne penitus intractata viderentur.5 CAP. II.---In secundo autem libro mundos asserit innumerabiles, non, iuxta Epicurum, uno tempore plurimos et sui similes; sed post alterius mundi finem, alterius esse principium. Et ante hunc nostrum mundum, alium fuisse mundum, et post hunc, alium esse futurum, et post illum, alium: rursumque caeteros post caeteros. Et dubitat utrum futurus sit mundus alteri mundo ita ex parte [f. ex omni parte] consimilis, ut nullo inter se distare videantur [Addit saepius laudata vetus editio vocem articulo, id est nullo inter se distare videantur articulo, quae lectio et concinnior est, et nobis probatur. Tum fecimus an certe pro eo quod erat, aut certe.], an certe nunquam mundus alteri mundo [Contrarium sensum praeferunt Regiae membranae, ex toto discretus, et dissimilis sit, etc. Sed verior impressa lectio est, ex his enim, quae mox Hier. adducit, Origenis verbis, semper dissimiles mundos fuisse, et fore, illum asseverasse constat. «Idcirco arbitror pro varietate causarum diversos mundos fieri, et elidi errores eorum, qui similes sui mundos esse contendunt.» Quod Iustinianus quoque tradit in epistola ad Menam, ὑποτίθεται δὲ καὶ διαφόρους κόσμους συστῆναί τε καὶ συνἱστασθαι, τοῦτο μὲν παρελθὸντας, τοῦτο δὲ μέλλοντας. «;Statuit autem et diversos constitisse mundos, et constare, partim praeteritos, partim futuros.» Vid. infra Hieron. n. 8. nam. et lib. 3. περὶ ἀρχῶν eadem Origenes tradidit.] ex toto indiscretus et similis sit futurus. Rursumque post modicum: [Ruffinus, lib. 2. cap. 3. «Si enim aliquis potest vivere sine corpore, possunt et omnia esse sine corpore, omnia enim ad unum finem tendere superior tractatus edocuit. Si autem omnia possunt carere corporibus, sine dubio non erit substantia corporalis, cuius usus nullus existet.» Et mox. «Si verum est, quod corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem, et quod absorbeatur mors in finem, non aliud quam materialem naturam exterminandam declarat, in qua operari mors aliquid poterat,» et paulo post, «si haec ergo habere consequentiam videatur, reliquum est ut status noster aliquando incorporeus futurus esse credatur, quod si recipitur, et omnes subiiciendi in Christo esse dicuntur, necesse est ut omnibus et hoc deferatur, in quos pervenit subiectio Christi,» etc. quae piget exscribere, sed praestabit contulisse ut quantum sibi tribuerit Ruffinus in interpretando videas.]'Si omnia, inquit, (ut ipse disputationis ordo compellit) sine corpore vixerint, consumetur corporalis universa natura, et redigetur in nihilum, quae aliquando facta est de nihilo: eritque tempus, quo usus eius iterum necessarius sit. Et in consequentibus: Sin autem, ut ratione et Scripturarum auctoritate monstratum est, corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem [1. Cor. 15], absorbebitur mors in victoriam, et corruptio in incorruptionem, et forsitan omnis corporea natura tolletur e medio, in qua sola potest mors operari.' Et post paululum: 'Si haec non sunt contraria fidei, forsitan sine corporibus aliquando vivemus. Sin autem qui perfecte subiectus est Christo, absque corpore intelligitur; omnes autem subiiciendi sunt Christo, et nos erimus sine corporibus, quando ei ad perfectum subiecti fuerimus.' Et in eodem loco: 'Si subiecti fuerint omnes Deo, omnes deposituri sunt corpora, et tunc corporalium rerum universa natura solvetur in nihilum. Quae si secundo necessitas postularit, ob lapsum rationabilium creaturarum rursus existet. Deus enim in certamen, et luctam animas dereliquit, ut intelligant plenam consummatamque victoriam, non ex propria se fortitudine, sed ex Dei gratia consecutas. Et idcirco arbitror pro varietate causarum diversos mundos fieri, et elidi errores eorum, qui similes sui mundos esse contendunt.' Et iterum: 'Triplex ergo suspicio nobis de fine suggeritur: e quibus quae vera et melior sit, lector inquirat. Aut enim sine corpore vivemus, cum subiecti Christo, subiiciemur Deo, et Deus fuerit omnia in omnibus: aut quomodo Christo subiecta, cum ipso Christo subiicientur Deo, et in unum foedus arctabuntur: ita omnis substantia redigetur in optimam qualitatem, et dissolvetur in aetherem, quod purioris simpliciorisque naturae est: aut certe sphaera illa, quam supra appellavimus [Hanc, et quae proxime sequitur, Graecas voces his plerumque elementis exhibent Mss. ΑΝΑΙωΝΗΝ, et ΑΝΑΙωΝΗ. Sed impressam lectionem Ruffini interpretatio confirmat, quam heic subiicimus, quod simul lucem huic loco conferat, «Omni, inquit, corruptibilitate decussa atque purgata, omnique huius mundi statu, qui ἀκηράτων dicitur spherae, supergresso atque superato, super illam quae Apianes dicitur sphaeram, piorum atque beatorum statio collocatur, quasi in terra bona, et in terra vivorum,» et caetera quae consuluisse non poenitebit. Recole epistol. LV. ad Amandum num. 5.] ἀπλανῆ, et quidquid illius circulo continetur, dissolvetur in nihilum: illa vero qua αῖτιζώνη ipsa tenetur, et cingitur, vocabitur terra bona: nec non, et altera sphaera, quae hanc ipsam terram circum ambit vertigine, et dicitur coelum; in sanctorum habitaculum conservabitur.'6 Cum haec dicat, nonne manifestissime gentium sequitur errorem, et Philosophorum deliramenta, simplicitati ingerit Christianae? Et in eodem libro: 'Restat ut invisibilis sit Deus. Si autem invisibilis per naturam est, neque Salvatori visibilis erit. Et in inferioribus: Nulla alia anima, quae ad corpus descendit humanum, puram et germanam similitudinem signi in se prioris expressit, nisi illa de qua Salvator loquitur: Nemo tollet animam meam a me, sed ego pono eam a meipso [Ioan. 10]. Et in alio loco: Unde cum infinita cautione tractandum est, ne forte cum animae salutem fuerint consecutae, et ad beatam vitam pervenerint, animae esse desistant. [Haec porro Graece quoque habentur ad calcem Iustinianae Epistolae ad Menam. Ὥσπερ σῶσαι τὸ ἀπολωλὸς ἡλθεν ὁ Σωτὴρ, ὅτε μέντοι σῶζεται τὸ ἀπολωλὸς, οὐκέτι ἐστὶν ἀπολωλὸς· οὕτως, ἥν σῶσαι ἠλθε ψυχὴν, ὡς σῶσαι τὸ ἀπολωλὸς, οὐκἐτι μένει ψυχὴ ἡ σωθεῖσα ψυχὴ, οὔτε τὸ ἀπολωλὸς ἔτι βασανιστέον εὶ, ὥσπερ τὸ ἀπολωλὸς ἦ ὅτε οὐκ ἀπολῶλει καὶ ἔσται ποτὲ ὅτε οὐκ ἒσται ἀπολωλὸς, οὕτω καὶ ἡ ψυχὴ ἦν ὅτε οὐκ ἦν ψυχὴ καὶ ἔσται ὅτε οὑκ ἔσται ψυχὴ.] Sicut enim venit Dominus atque Salvator quaerere, et salvum facere quod perierat [Luc. 19], ut perditum esse desistat: sic anima quae perierat, et ob cuius salutem venit Dominus, cum salva facta fuerit, anima esse cessabit. Illud quoque pariter requirendum, utrum sicut perditum aliquando non fuit perditum, et erit tempus quando perditum non erit: sic et anima aliquando fuerit anima, et fore tempus, quando nequaquam anima perseveret. Et post multum de anima tractatum, haec intulit, νοῦς, id est, mens corruens, facta est anima, et rursum anima instructa virtutibus mens fiet. Quod et de anima Esau scrutantes possumus invenire, propter antiqua peccata eum in deteriori vita esse damnatum. Et de coelestibus requirendum est, quod non eo tempore quo factus est mundus, solis anima, vel quodcumque eam appellari oportet, esse coeperit, sed antequam lucens illud, et ardens corpus intraret. De luna et stellis similiter sentiamus, quod ex causis praecedentibus, licet invitae, compulsae sint subiici vanitati, ob praemia futurorum, non suam facere, sed Creatoris voluntatem, a quo in haec officia distributae sunt.'7 Ignem [Martianaeus ignes, Victorius autem ignis, et mox non punit pro non ponit, manifesto errore. Est autem Origeniani quem sugillat Hier. locus operis lib. 2. capit. 11. ubi recitata Isaiae sententia 50. 11: «Ambulate in lumine ignis vestri, et flamma, quam accendistis: Per quos, inquit, sermones hoc videtur indicari, peccator ut flammam sibi ipse proprii ignis accendat, et non in aliquem ignem, qui ante fuerat accensus ab alio, vel ante ipsum substiterit, demergatur.» Vid. Hieronym. denuo lib. 3. in epist. ad Ephes. 5. 6. «Quia igitur sunt plerique qui dicunt, non futura pro peccatis esse supplicia, nec extrinsecus adhibenda tormenta, sed ipsum peccatum, et conscientiam delicti esse pro poena,» etc.] quoque gehennae, et tormenta, quae Scriptura sancta peccatoribus comminatur, 'non ponit in suppliciis, sed in conscientia peccatorum, quando Dei virtute, et potentia omnis memoria delictorum ante oculos nostros ponitur. Et veluti ex quibusdam seminibus in anima derelictis, universa vitiorum seges exoritur: et quidquid feceramus in vita vel turpe, vel impium, omnis eorum in conspectu nostro pictura describitur, ac praeteritas voluptates mens intuens, conscientiae punitur ardore, et poenitudinis stimulis confoditur. Et iterum: Nisi forte corpus hoc pingue atque terrenum caligo, et tenebrae nominandae sunt; per quod, consummato hoc mundo, cum necesse fuerit in alium transire mundum, rursum nascendi sumet exordia. Haec dicens, perspicue μετεμψύχωσιν Pythagorae Platonisque defendit.' Et in fine secundi voluminis de Perfectione nostra disputans, intulit: [Lib. 2. cap. ultim. quae Ruffinus adulterat.]'Cumque in tantum profecerimus, ut nequaquam carnes, et corpora, forsitan ne animae quidem fuerimus, sed mens et sensus ad perfectum veniens, nulloque perturbationum nubilo caligans, intuebitur [fort. intuebimur] rationabiles intelligibilesque substantias, facie ad faciem.'8 CAP. III.---In libro quoque tertio haec vitia continentur: 'Sin autem semel recepimus, quod ex praecedentibus causis aliud vas in honorem, aliud in contumeliam sit creatum, cur non recurramus ad animae arcanum, et intelligamus eam egisse antiquitus, propter quod in altero dilecta, in altero odio habita sit [Malach. 1. 2], antequam in Iacob corpore supplantaret, et in Esau planta teneretur a fratre [Gen. 25. 25]?' Et iterum: 'Ut autem aliae animae fierent in honorem, aliae in contumeliam, materiarum causarumque merita praecesserunt. Et in eodem loco: Iuxta nos autem ex praecedentibus meritis, vas quod in honorem fuerit fabricatum, si non dignum vocabulo suo opus fecerit, in alio saeculo fiet vas contumeliae, et rursum vas illud, quod ex anteriori culpa contumeliae nomen acceperat, si in praesenti vita corrigi voluerit, in nova creatione fiet vas sanctificatum, et utile Domino, et in omne opus bonum paratum. Statimque subiungit: Ego arbitror posse quosdam homines, a parvis vitiis incipientes, ad tantam nequitiam pervenire, si tamen noluerint ad meliora converti, et poenitentia emendare peccata, ut et contrariae fortitudines fiant; et rursum ex inimicis contrariisque virtutibus, in tantum quosdam per multa tempora vulneribus suis adhibere medicinam, et fluentia prius delicta constringere, ut ad locum transeant optimorum. Saepius diximus, in infinitis perpetuisque saeculis, in quibus anima subsistit et vivit, sic nonnullas earum ad peiora corruere, ut ultimum malitiae locum teneant, et sic quasdam proficere, ut de ultimo malitiae gradu, ad perfectam veniant consummatamque virtutem.' Quibus dictis conatur ostendere, et homines, id est, animas posse fieri daemones, et rursum daemones in Angelicam redigi dignitatem. Atque in eodem volumine: 'Sed et hoc requirendum, quare humana anima nunc ab his, nunc ab aliis virtutibus ad diversa moveatur.' Et putat quorumdam antequam venirent in [Antea erat corpore. Alia quaedam huiuscemodi supra atque infra emendamus.] corpora, merita praecessisse, ut est illud Ioannis exultantis in utero matris suae, quando ad vocem salutationis Mariae, indignam se confabulatione eius Elizabeth confitetur. Statimque subiungit: 'Et e contrario parvuli licet, et pene lactentes malis replentur spiritibus, et in divinos atque hariolos inspirantur: in tantum, ut etiam daemon [Pythones vocant Graeci spiritus qui futura praedicunt.] Pythonicus quosdam a tenera aetate possideat; quos derelictos esse apud providentiam Dei, cum nihil tale fecerint, ut istiusmodi insaniam sustinerent, non est eius qui nihil vult absque Deo fieri, et omnia illius iustitia gubernari.'9 Rursumque de mundo: 'Nobis autem, inquit, placet, et ante hunc mundum alium fuisse mundum, et post istum alium futurum. Vis discere, quod post corruptionem huius mundi alius sit futurus? audi Isaiam loquentem: Erit coelum novum, et terra nova, quae ego facio permanere in conspectu meo [Cap. 66. 22]. Vis nosse, quod ante fabricam istius mundi, alii mundi in praeterito fuerint? Asculta Ecclesiasten: Quid est quod fuit? ipsum quod erit. Et quid est quod factum est? ipsum quod futurum est. Et non est omne novum sub sole, quod loquatur, et dicat: Ecce hoc novum est. Iam enim fuit in saeculis pristinis, quae fuerunt ante nos [Eccle. 1. 9] [. 10]. Quod testimonium non solum fuisse, sed futuros mundos esse testatur: non quod simul, et pariter omnes fiant, sed alius post alium: statimque subiungit: [Locum ope Regii codicis restituimus, cum antea editi omnes vitiose haberent, Divinitus habitaculum. Abest etiam ab eodem exemplari, integro tamen sensu, commorantes. Caeterum ex interpretatione Ruffini nihil de vero Origenis sensu constituas. Confer quae hinc, usque ad subsequentem numerum, sunt.] Divinitatis habitaculum et veram requiem apud superos existimo intelligi, in qua creaturae rationabiles commorantes antequam ad inferiora descenderent, et de invisibilibus ad visibilia commigrarent, ruentesque ad terram, crassis corporibus indigerent, antiqua beatitudine fruebantur. Unde conditor Deus fecit eis congrua humilibus locis corpora, et mundum istum visibilem fabricatus est: ministrosque ob salutem et correptionem eorum, qui ceciderunt, misit in mundum: ex quibus alii certa obtinerent loca, et mundi necessitatibus obedirent: alii iniuncta sibi officia, singulis quibusque temporibus, quae novit artifex Deus, sedula mente tractarent. Et ex his sublimiora mundi loca, sol, et luna, et stellae, quae ab Apostolo creatura dicuntur, acceperunt. Quae creatura vanitati subiecta est [Rom. 8], eo quod crassis circumdata corporibus, et aspectui pateat. Et tamen non sponte subiecta est vanitati: sed propter voluntatem eius, qui eam subiecit in spe. Et iterum: alii vero in singulis locis atque temporibus, quae solus artifex novit, mundi gubernaculis serviunt, quos Angelos eius esse credimus.' Et post paululum: 'Quem rerum ordinem totius mundi regit providentia, dum aliae virtutes de sublimioribus corruunt, aliae paulatim labuntur in terras. Istae voluntariae descendunt, aliae praecipitantur invitae. Hae sponte suscipiunt ministeria, ut ruentibus manum porrigant: illae coguntur ingratae, [Regium idem exemplar, cui partim vetus editio suffragatur, «et tanto vel tanto tempore in suscepto officio perseverant,» etc.] ut tanto tempore in suscepto officio perseverent.' Et iterum: 'Ex quo sequitur, ut ob varios motus, varii creentur et mundi, et post hunc quem incolimus, alius multo dissimilis mundus fiat. Nullusque alius diversis casibus, et profectibus, et vel virtutum praemiis, vel vitiorum suppliciis, et in praesenti, et in futuro, atque in omnibus et retro [Martianaeus priora, quod emendavimus ex Victorii editione, quae tamen in hoc peccare videtur, quod merito legit pro merita. Paulo inferius vocem, paulatim ex Mss. et veteri edit. suffecimus.] et postea temporibus potest merita dispensare, et ad unum rursum finem cuncta pertrahere, nisi solus conditor omnium Deus, qui scit causas propter quas alios permittat sua perfrui voluntate, et de maioribus ad ultima paulatim delabi, alios incipiat visitare, et gradatim quasi manu data, ad pristinum retrahere statum, et in sublimibus collocare.'10 Cumque de fine disputare coepisset, haec intulit: 'Quia (ut crebro iam diximus) principium rursus ex fine generatur, quaeritur utrum, et tunc futura sint corpora, an sine corporibus aliquando vivendum sit, cum redacta in nihilum fuerint, et incorporalium vita, incorporalis esse credenda sit, qualem et Dei novimus. Nec dubium est, quin, si omnia corpora ad mundum istum sensibilem pertineant, quae appellantur ab Apostolo visibilia [Rom. 1], futura sit vita incorporalium incorporalis.' Et paulo post: 'Illud quoque quod ab eodem Apostolo dicitur: Omnis creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei [Rom. 8. 21], sic intelligimus, ut primam creaturam rationabilium et incorporalium esse dicamus, quae non serviat corruptioni, eo quod non sit vestita corporibus; et ubicumque corpora fuerint, statim corruptio subsequatur. Postea autem liberabitur de servitute corruptionis, quando receperint gloriam filiorum [al. filii] Dei, et Deus fuerit omnia in omnibus.' Et in eodem loco: 'Ut autem incorporeum finem omnium rerum esse credamus, illa nos Salvatoris oratio provocat, in qua ait: Ut quomodo ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint. Etenim scire debemus, quid sit Deus, et quid sit futurus in fine Salvator, et quomodo [Alii editi in Sancti, sed in particula expuncta, sequentem ut ad sensus perspicuitatem supplevimus e Mss.] in sanctis similitudo Patris, et Filii repromissa sit, ut quomodo in se illi unum sunt, sic et isti in eis unum sint. Aut enim suscipiendum est universitatis Deum vestiri corpore, et quomodo nos carnibus, sic illum qualibet materia circumdari; ut similitudo vitae Dei, in fine sanctis possit aequari; aut si hoc indecens est, maxime apud eos, qui saltem ex minima parte Dei sentire cupiunt maiestatem, et ingenitae atque omnia excedentis naturae gloriam suspicari; e duobus alterum suscipere cogimur, ut aut desperemus similitudinem Dei, si eadem semper sumus corpora habituri, aut si beatitudo nobis eiusdem cum Deo vitae promittitur, eadem qua vivit Deus, nobis conditione vivendum est.'11 Ex quibus omnibus approbatur, quid de resurrectione sentiat, et quod omnia corpora interitura confirmet: ut simus absque corporibus, quomodo prius fuimus, antequam crassis corporibus vestiremur. Rursumque de mundorum varietate disputans, et vel ex Angelis daemones, vel de daemonibus Angelos, sive homines futuros esse contestans, et e contrario ex hominibus daemones, et omnia ex omnibus sententiam suam tali fine confirmat: 'Nec [Hic tandem locus exemplo sit, quam callide Origenis errores Ruffinus dissimulaverit, quandoquidem hanc ipsam pervulgatam eius de Beatorum lapsibus sententiam, aliis interpretatione sua adscribit l. 3. c. 6. «Verum istam perfectionem ac beatitudinem rationabilium creaturarum, vel naturarum, ita demum quidam permanere in eodem statu, quo supra diximus, putant, id est ut Deum omnia habeant, et Deus eis sit omnia, si nullatenus eas societas naturae corporali admoveat. Alioquin existimant gloriam summae beatitudinis impediri, si materialis substantiae interseratur admixtio.» Quin imo ipsum Origenem id confutantem inducit paulo post, «In quo statu (beatitudinis) etiam permanere semper, et immutabiliter Creatoris voluntate est credendum, fidem rei faciente sententia Apostoli dicentis, Domum habemus non manufactam aeternam in coelis.»] dubium est, quin post quaedam intervalla temporum, rursus materia subsistat, et corpora fiant, et mundi diversitas construatur, propter varias voluntates rationabilium creaturarum, quae post perfectam beatitudinem usque ad finem omnium rerum paulatim ad inferiora dilapsae, tantam malitiam receperunt, ut in contrarium verterentur: dum nolunt servare principium, et incorruptam beatitudinem possidere. Nec hoc ignorandum, quod multae rationabiles creaturae, usque ad secundum, et tertium, et quartum mundum servent principium, nec mutationi in se locum tribuant. Aliae vero tam parum de pristino statu amissurae sint, ut pene nihil perdidisse videantur, et nonnullae grandi ruina in ultimum praecipitandae sint barathrum. Novitque dispensator omnium Deus, in conditione mundorum singulis abuti iuxta meritum, et opportunitates et causas, quibus mundi gubernacula sustentantur, et initiantur: ut qui omnes vicerit nequitia, et penitus se terrae coaequaverit, in alio mundo, qui postea fabricandus est, fiat diabolus, principium plasmationis Domini, ut illudatur ei ab Angelis, qui exordii amisere virtutem.' Quibus dictis, quid aliud conatur ostendere, nisi huius mundi homines peccatores, in alio mundo posse diabolum et daemones fieri? Et rursum nunc daemones, in alio mundo posse vel Angelos, vel homines procreari? Et post disputationem longissimam, qua omnem creaturam corpoream in spiritualia corpora, et tenuia dicit esse mutandam: cunctamque substantiam in unum corpus mundissimum, et omni splendore purius convertendam, et talem, qualem nunc humana mens potest cogitare, ad extremum intulit: 'Et erit Deus omnia in omnibus, ut universa natura corporea redigatur in eam substantiam, quae omnibus melior est, in divinam scilicet, qua nulla est melior.'12 CAP. IV.---In quarto quoque libro, qui operis eius extremus est, haec ab Ecclesia Christi damnanda interserit. 'Et forsitan quomodo in isto mundo qui moriuntur separatione carnis et animae, iuxta operum differentiam, diversa apud inferos obtinent loca: sic qui de coelestis Ierusalem (ut ita dicam) administratione moriuntur, ad nostri mundi inferna descendunt, ut pro qualitate meritorum, diversa in terris possideant loca.' Et iterum: 'Et quia comparavimus, de isto mundo ad inferna pergentes animas, iis animabus, quae de superiori coelo ad nostra habitacula pervenientes quodammodo mortuae sunt, prudenti investigatione rimandum est, an hoc ipsum possimus etiam in nativitate dicere singularum, ut quomodo quae in ista terra nostra nascuntur animae, vel de inferno rursum meliora cupientes, ad superiora veniunt, et humanum corpus assumunt, vel de melioribus locis ad nos usque descendunt; sic et ea loca quae supra sunt in firmamento, aliae animae possideant, quae de nostris sedibus ad meliora proficiant: aliae quae de coelestibus ad firmamentum usque delapsae sint, [Regium exemplar, nec tantum fecore peccati, ut ad loca inferiora quae incolimus, etc.] nec tantum fecere peccatum, ut ad loca quae incolimus, truderentur. Quibus dictis nititur approbare, et firmamentum, id est coelum, ad comparationem superioris coeli esse inferos, et hanc terram, quam incolimus, collatione firmamenti inferos appellari, et rursum ad comparationem inferorum, qui subter nos sunt, nos coelum dici: ut quod aliis infernus est, aliis coelum sit.' Nec hac disputatione contentus, dicit, 'In fine omnium rerum, quando ad coelestem Ierusalem reversuri sumus, [Hinc facile intelligas quid sibi voluerit Theophilus Paschali 1. cum somniasse Origenem dixit, ascendere animas ad coelum, et descendere, et nunc proficere, nunc ad inferiora delabi.] adversarium Fortitudinum contra populum Dei bella consurgere, ut non sit eorum otiosa virtus, sed exerceantur ad praelia, et habeant materiam roboris, [Sic restituimus e Mss. aliisque vulgatis cum penes Martianaeum esset, quam ut consequi, et mox institerint.] quam consequi non possint, nisi fortes primum adversariis restiterint:' quos ratione, et ordine, et solertia repugnandi, in libro Numerorum legimus esse superatos [Num. 10. 26][. 33].13 Cumque dixisset iuxta Ioannis Apocalypsim [Cap. 4. v. 6], Evangelium sempiternum, id est, futurum in coelis, tantum praecedere hoc nostrum Evangelium, quantum Christi praedicatio Legis veteris sacramenta, ad extremum intulit (quod et cogitasse sacrilegium est) pro salute daemonum, Christum etiam in aere, et in supernis locis esse passurum. Et licet ille non dixerit, tamen quod consequens sit, intelligitur: sicut pro hominibus homo factus est, ut homines liberaret: sic et pro salute daemonum, Deum futurum quod sunt hi, ad quos venturus est liberandos. Quod ne forsitan de nostro sensu putemur asserere, ipsius verba ponenda sunt. 'Sicut enim per umbram Evangelii, umbram Legis implevit: sic quia omnis lex exemplum, et umbra est caeremoniarum coelestium, diligentius requirendum, utrum recte intelligamus Legem quoque coelestem, et caeremonias superni cultus plenitudinem non habere; sed indigere Evangelii veritate, quod in Ioannis Apocalypsi Evangelium legimus sempiternum, ad comparationem videlicet huius nostri Evangelii, quod temporale est, et in transituro mundo ac saeculo praedicatum. Quod quidem etiam si usque ad passionem Domini Salvatoris inquirere voluerimus, [Hunc locum Graeco ex textu sic repraesentat Iustinianus epist. ad Menam o lib. 4. περὶ ἀρχῶν, sicque est vulgo editus, κἂν μεχρὶ τοῦ πάθους τις ζητήση, τολμηρὸν δόξει ποιεῖν περὶ τῶν οὐρανίων τόπων αὐτὸ ζητῶν. ἀλλ᾽ εἰ ἒστι πνευματικὰ τῆς πονηρίας ἐν τοῖς οὑρανίοις, ἂρα ὥσπερ ἐνθάδε οὐκ αίδέμεθα σταυρούμενον ὁμολογεῖν, ἐπὶ καθαιρέσει ὦν καθεῖλε διά τοῦ πεπονθέναι, οὕτω τὸ κἀκεί παραπλήσιον διδόντες γίνεσθαι τὰ καὶ ἕξῆς, ἕως τῆς συντελείας τοῦ παντὸς αἰῶνος, οὐ φοβηθησόμεθα.] quanquam audax, et temerarium sit, in coelo eius quaerere passionem: tamen si spiritualia nequitiae in coelestibus sunt, et non erubescimus crucem Domini confiteri propter destructionem eorum, quae sua passione destruxit: cur timeamus etiam in supernis locis, in consummatione saeculorum aliquid simile suspicari, ut omnium locorum gentes illius passione salventur?'14 Rursumque blasphemans de Filio sic locutus est: 'Si enim Patrem cognoscit Filius, videtur in eo quod novit Patrem, posse eum comprehendere: ut si dicamus artificis animum artis scire mensuram. Nec dubium, quin [Reginae liber si voculam non agnoscit.] si Pater sit in Filio, et comprehendatur ab eo in quo est. Sin autem comprehensionem eam dicimus, ut non solum sensu quis, et sapientia comprehendat; sed et virtute, et potentia cuncta teneat, qui cognovit; non possumus dicere, quod comprehendat Filius Patrem: Pater vero omnia comprehendit. Inter omnia autem, et Filius est, ergo et Filium comprehendit.' Et ut sciremus causas, quibus Pater comprehendat Filium, et Filius Patrem non queat comprehendere, haec verba subnectit: 'Curiosus lector inquirat utrum ita a semetipso cognoscatur Pater, quomodo cognoscitur a Filio: sciensque illud quod scriptum est: Pater qui misit, [Depravatam antiquam lectionem secutus Martianaeus, legit maior est omnibus, quod nullibi scriptum est. Nos veram, ut putamus, ex Reginae exemplari et Victorii editione expressimus.] maior me est in omnibus [Ioan. 14. 28], verum esse contendet [fort. concedet], ut dicat, et in cognitione Filio Patrem esse maiorem, dum perfectius, et purius a semetipso cognoscitur, quam a Filio'[Aliter Gravius Μετεμψυχώσει quoque et abolitioni corporum hic rursum consentire convincitur.].15 Μετεμψύχωσιν quoque, et abolitionem corporum, per hoc rursum sentire convincitur. 'Si quis autem potuerit ostendere incorporalem rationabilemque naturam, cum expoliaverit se corpore, vivere per semetipsam, et in peiori conditione esse, quando corporibus vestitur; in meliori, quando illa deponit: nulli dubium est corpora non principaliter subsistere, sed per intervalla, et ob varios motus rationabilium creaturarum nunc fieri; ut qui his indigent, vestiantur, et rursum cum illa depravatione [Victorius, lapsos contendit legendum esse, quod nobis non probatur.] lapsuum se ad meliora correxerint, dissolvi in nihilum, et hac semper successione variari.' Et ne parvam putaremus impietatem esse eorum, quae praemiserat, in eiusdem voluminis fine coniungit: Omnes rationabiles naturas, id est Patrem, et Filium et Spiritum Sanctum, Angelos, Potestates, Dominationes, caeterasque Virtutes, ipsum quoque hominem secundum animae dignitatem, unius esse substantiae. 'Intellectualem, inquit, rationabilemque naturam sentit Deus, et unigenitus Filius eius, et Spiritus Sanctus: sentiunt Angeli, et Potestates, caeteraeque Virtutes, sentit interior homo, qui ad imaginem, et similitudinem Dei conditus est. Ex quo concluditur, Deum, et haec quodammodo [E contra in libro ad Pammachium adversus Ioan. Ierosolym. capp. 5. et 6. Manichaei non Origenis hanc dixit fuisse insaniam, animas hominum partem esse Dei naturae, vel de Dei substantia. Unde Augustin. de Civit. Dei lib. 11. cap. 23. «Animas dicunt, non quidem partes Dei, sed factas a Deo peccasse, a conditore recedendo, et diversis progressibus pro diversitate peccatorum a coelis usque ad terras diversa corpora, quasi vincula meruisse . . . Hinc Origenes iure culpatur; in libris enim, quos appellant περὶ ἀρχῶν, id est de Principiis, hoc sensit, et scripsit.» Quin etiam ipse Hieronymus denuo in mox subnectenda epist. 126. ad Marcellinum et Anapsychiam, «super animae, inquit, statu utrum lapsa de coelo sit, ut Pythagoras philosophus, omnesque Platonici, et Origenes putant, an a propria Dei substantia, ut Stoici, Manichaeus, et Hispana Priscilliani haeresis suspicantur,» etc. Attamen propositae in Adamantium criminationi succinit Iustinianus Epist. ad V. Synod. qua exprobrat Origenistis dictum ἑνάδα πάντων εἶναι τῶν λογικῶν, τῇ ταυτὸτητι τῆς οὐσίας, καὶ ἐνεργείᾳ καὶ τῇ δυνάμει τῇ πρὸς τὸν θεὸν, ἐνώσειτε καὶ γνώσε: «;Rerum omnium rationalium unitatem esse, cum idem sint substantia, et operatione, ac virtute, quae est apud Deum Verbum, tum adunatione, et agnitione.»] unius esse substantiae.' Unum addit verbum, quodammodo, ut tanti sacrilegii crimen effugeret, et qui in alio loco Filium, et Spiritum Sanctum non vult [Vetus editio, de Dei Patris, etc.] de Patris esse substantia, ne divinitatem in partes secare videatur, naturam omnipotentis Dei Angelis hominibusque largitur.16 Cum haec ita se habeant, quae insania est, paucis de Filio et Spiritu Sancto commutatis, quae apertam blasphemiam praeferebant; caetera ita ut scripta sunt, protulisse in medium, et impia voce laudasse: cum utique, et illa, et ista de uno impietatis fonte processerint? Adversum omnia scribere, nec huius est temporis, et omnes qui adversus Arium, et Eunomium, Manichaeumque, et diversas scripserunt haereses, his quoque impietatibus respondisse credendi sunt. Quisquis igitur hos voluerit legere libros, et calciatis pedibus ad terram repromissionis pergere; ne alicubi a serpentibus mordeatur, et arcuato Scorpii vulnere verberetur, legat prius hunc librum, et antequam ingrediatur viam, quae sibi cavenda sint, noverit.
Hieronymus HOME

bnf446.32 bsb4610.57 hab179.332

Hieronymus, Epistulae, 4, 123 AD AGERUCHIAM . <<<     >>> 125. AD RUSTICUM MONACHUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 124