monumenta.ch > Hieronymus > 121
Hieronymus, Epistulae, 4, 120a HIERONYMUS AD HEDIBIAM. DE QUAESTIONIBUS XII. <<<     >>> 121aHIERONYMUS AD ALGASIAM.

Hieronymus, Epistulae, 4, 121. [Alias 151. Scripta eodem anno ac superiore.] AD ALGASIAM. CAPITULA [Haec item Quaestionum Algasiae capitula in antecessum excudimus iisdem de causis, quibus supra ea, quae ex Hedibiae Commentariolo dicebantur.] XI QUAESTIONUM ALGASIAE AD S. HIERONYMUM.

1 I. Cur Ioannes discipulos suos mittit ad Dominum, ut interrogarent eum, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Cum prius ipse de eodem dixerit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.2 II. Quid significet quod in Matthaeo scriptum est, Arundinem quassatam non confringet; et linum fumigans non extinguet.3 III. Quem sensum habet quod in Evangelio Matthaei scriptum est: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. Quae est sui abnegatio: aut quomodo, qui sequitur Salvatorem seipsum negat.4 IV. Quid vult significare quod in eodem Matthaeo scriptum est: Vae praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus: Et, Orate ut non fiat fuga vestra in hyeme, vel sabbato.5 V. Quid sibi velit quod scriptum est in Evangelio secundum Lucam: Et non receperunt, quia facies eius erat vadens Ierusalem.6 VI. Quid sit villicus iniquitatis, qui Domini voce laudatus est.7 VII. Quo sensu accipiendum est, quod in Epistula legimus ad Romanos: Vix enim pro iusto quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori?8 VIII. Quid sibi vult quod ad Romanos scribit Apostolus: Occasione accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam.9 IX. Quare Apostolus Paulus in eadem ad Romanos scribit Epistula: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, et reliqua.10 X. Quid sibi velit quod idem Apostolus ad Colossenses scribit: Nemo vos superet, volens in humilitate mentis, et religione Angelorum, et reliqua.11 XI. Quid est quod idem Apostolus ad Thessalonicenses scribit: Nisi discessio venerit primum, et revelatus fuerit homo peccati, et reliqua.
Hieronymus HOME

bnf446.32 bsb4610.57 hab179.332