monumenta.ch > Hieronymus > 120a
Hieronymus, Epistulae, 4, 120. AD HEDIBIAM. CAPITULA XII. QUAESTIONUM HEDIBIAE AD S. HIERONYMUM. <<< >>> 121. AD ALGASIAM. CAPITULA XI QUAESTIONUM ALGASIAE AD S. HIERONYMUM.
Hieronymus, Epistulae, 4, 120a HIERONYMUS AD HEDIBIAM. DE QUAESTIONIBUS XII.
0 PRAEFATIO. Ignota vultu, fidei mihi ardore notissima es. Et de extremis Galliae finibus in Bethleemitico rure latitantem, ad respondendum provocas, de sanctarum quaestiunculis Scripturarum, per hominem Dei, filium meum Apodemium, Commonitoriolum dirigens; quasi vero non habeas, in tua provincia disertos viros, et in Lege Dei perfectos: nisi forte experimentum magis nostri, quam doctrinam flagitas, et vis scire, quid de his quae ab aliis audisti, nos quoque sentiamus. Maiores tui Patera, atque Delphidius, quorum alter antequam ego nascerer, Rhetoricam Romae docuit: alter me iam adolescentulo omnes Gallias prosa versuque, suo illustravit ingenio, iam dormientes et taciti me iure reprehendunt, quod audeam ad stirpem generis sui quippiam mussitare: licet concedens eis eloquentiae magnitudinem, et doctrinam saecularium litterarum, merito subtraham scientiam Legis Dei, quam nemo accipere potest, nisi ei data fuerit a Patre luminum , qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum , et stat medius credentium, qui in nomine eius fuerint congregati . Unde libere profiteor (nec dictum superbe pertimesco) me scribere tibi non in doctis humanae sapientiae verbis, quam Deus destructurus est; sed in verbis fidei, spiritualibus spiritualia comparantem : ut abyssus veteris Testamenti invocet abyssum Evangelicam , in voce cataractarum, id est, Prophetarum et Apostolorum suorum, et veritas Domini perveniat usque ad nubes, quibus mandatum est, ne super incredulum Israel imbrem pluerent; sed ut rigarent arva gentilium, et torrentem spinarum, ac mare mortuum dulcorarent. Ora igitur, ut verus Elisaeus steriles in me et mortuas aquas vivificet, et Apostolorum sale, quibus dixerat Vos estis sal terrae , meum olusculum condiat, quia omne sacrificium quod absque sale est, Domino non offertur . Nec fulgore saecularis eloquentiae delecteris, quam vidit Iesus quasi fulgur cadentem de coelo : sed potius eum respice, qui non habet decorem nec speciem: homo in plagis positus et sciens ferre infirmitatem ; et quidquid ad proposita respondero, scias me non confidentia respondisse sermonis; sed eius fide, qui pollicitus est: Aperi os tuum, et ego implebo illud .1 CAPUT PRIMUM. Interrogas, quomodo perfectus esse quis possit, et quomodo vivere debeat vidua, quae sine liberis derelicta est. Hoc idem in Evangelio Legis Doctor interrogat: Magister, quid faciens vitam aeternam possidebo? Cui respondit Dominus: Mandata nosti? Dicit ille, Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies, non adulterium, non furtum, non falsum dices testimonium: honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum sicut teipsum. Et illo dicente: Haec omnia feci, Dominus intulit: Unum tibi deest. Si vis esse perfectus, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus: et veni sequere me [v. 16.-21]. Itaque et ego tibi Domini nostri respondebo sermonibus: Si vis esse perfecta, et tollere crucem tuam, et sequi Dominum Salvatorem, et imitari Petrum dicentem: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te ; vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere Salvatorem. Non dixit, da filiis, da fratribus, da propinquis, quos etiamsi haberes, iure his Dominus praeferretur: sed, da pauperibus: imo da Christo, qui in pauperibus pascitur: qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est; qui loquitur in tricesimo nono Psalmo: Ego autem mendicus sum et pauper, et Dominus sollicitus est pro me . Statimque quadragesimi Psalmi de eo exordium est: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem . Intelligentia opus est, ut post intelligentiae beatitudinem, sciatur qui sit egenus et pauper. Non utique ille qui mendicitate, et squalore coopertus est, et tamen non recedit a vitiis; sed de quibus Apostolus loquitur: Tantum ut pauperum memores essemus . Ob quorum refrigeria laborabant [al. laborant] Paulus et Barnabas in Ecclesiis gentium, ut collectae fierent per primam sabbati, et hanc ipsam oblationem, non per alios, sed per se deferre festinant his, qui suas pro Christo amisere substantias, qui persecutiones passi sunt, qui dixerunt patri suo et matri, uxoribus et liberis: Non novimus vos . Hi impleverunt voluntatem Patris, et audierunt dicentem Dominum Salvatorem, Mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei [. et Luc. 8 21]. Et haec dicimus, non quod in pauperes Iudaeos, sive gentiles, et omnino cuiuslibet gentis sint pauperes, prohibeamus faciendam eleemosynam; sed quod Christianos et credentes pauperes incredulis praeferamus, et inter ipsos Christianos sit multa diversitas, utrum peccator, an sanctus sit. Unde et Apostolus passim in omnes misericordiam probans, infert: Maxime in domesticos fidei . Domesticus fidei est, qui eadem tibi religione coniungitur, quem a consortio fraternitatis peccata non separant. Quod si de inimicis quoque nobis praecipitur, ut si esurierint, demus eis cibum, si sitierint, demus eis potum: et haec facientes congregemus carbones super caput eorum ; quanto magis de his, qui non sunt inimici, et qui Christiani sunt, atque Sancti? Neque vero hoc quod dicitur, Hoc enim faciens, carbones ignis congregabis super caput eius, in malam partem accipiendum est, sed in bonam. Quando enim inimicis nostris praebemus beneficia, malitiam eorum nostra bonitate superamus, et mollimus duritiam, iratumque animum ad mollitiem et benevolentiam flectimus; atque ita congregamus carbones super capita eorum, de quibus scriptum est: Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis ; ut quomodo de altari a Seraphim carbo sublatus, Prophetae labia purgavit [. et 7]; ita et inimicorum nostrorum peccata purgentur, et vincamus in bono malum , et benedicamus maledicentibus: et imitemur Patrem nostrum, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos . Igitur et tu, quia paucos non habes filios, plurimos fac tibi amicos de iniquo mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula . Pulchre dixit de iniquo; omnes enim divitiae de iniquitate descendunt, et nisi alter perdiderit, alter non potest invenire. Unde et illa vulgata sententia mihi videtur esse verissima. Dives autem iniquus, aut iniqui haeres. Quod cum legis doctor audisset, et ferre non posset, quia habebat divitias multas, conversus Dominus ad discipulos, ait: Quam difficile, qui divites sunt, intrare possunt in regna coelorum [. Marc. 10. 23] [. et Luc. 18. 24]. Non dixit, impossibile; sed difficile: licet exemplum posuerit impossibilitatis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Hoc autem non tam difficile est, quam impossibile. Nunquam enim fieri potest, ut camelus transeat per foramen acus. Nunquam igitur dives intrare poterit in regna coelorum. Sed camelus tortuosus, et curvus est, et gravi sarcina praegravatur. Et nos ergo, quando pravas ingredimur semitas, et rectam Domini viam dimittimus, et oneramur mundi divitiis, sive pondere delictorum, regnum Dei ingredi non valemus. Quod si deponamus gravissimam sarcinam, et assumamus nobis pennas columbae, volabimus, et requiescemus, et dicetur nobis: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in pallore auri . Dorsum nostrum, quod prius informe erat, et gravi sarcina premebatur, habeat nitorem auri, quod interpretatur in sensu, et alas deargentatas, quae intelliguntur eloquia Scripturarum, et regnum Dei intrare poterimus. Dicunt Apostoli se omnia, quae sua fuerant dimisisse, et mercedem pro hac virtute audacter exposcunt. Quibus respondit Dominus: Omnis, qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit . O quanta beatitudo, pro parvis magna recipere, aeterna pro brevibus, pro morituris semper viventia, et habere Dominum debitorem. Si qua autem vidua habet liberos, et maxime si nobilis familiae est, egentes filios non dimittat, sed ex aequalitate eos amet, et ut meminerit primum animae suae, et ipsam putet esse de filiis, et partiatur potius cum liberis, quam omnia filiis derelinquat; imo Christum liberorum suorum faciat cohaeredem. Respondebis, difficile est, durum est, et contra naturam. Sed Dominum audies tibi respondentem: Qui potest capere, capiat . Et si vis esse perfecta, non tibi iugum necessitatis imponit, sed potestati tuae liberum concedit arbitrium. Vis esse perfecta, et in primo stare fastigio dignitatis, fac quod fecerunt Apostoli, vende omnia, quae habes, et da pauperibus, et sequere Salvatorem, nudam, solamque crucem, nuda sequaris et sola. Non vis esse perfecta, sed secundum vis tenere gradum virtutis, dimitte omnia quaecumque habes, da filiis, da propinquis. Nemo te reprehendit, si inferiora secteris, dummodo illam scias tibi iure praelatam, quae elegerit prima. Dices, hoc Apostolorum est, et virorum: mulierem autem nobilem non posse omnia vendere, quae multis adiumentis huius vitae indigeat. Audi igitur Apostolum commonentem: Non ut aliis refrigerium, vobis autem tribulatio: sed ex aequalitate, vestra abundantia, illorum sustentet inopiam; ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum . Unde inquit Dominus: Qui habet duas tunicas, det alteram non habenti . Quid si Scythiae frigora sint, et Alpinae nives, quae non duabus, et tribus tunicis, sed vix pecudum pellibus repelluntur? Quidquid ergo corpori nostro sufficere potest, et humanae succurrere imbecillitati, quos nudos natura profudit, hoc una appellanda est tunica; et quidquid in praesentibus alimentis necessarium est, hoc unius diei victus appellatur. Unde praeceptum est: Non cogitetis de crastino , hoc est de futuro tempore. Et Apostolus, Habentes, inquit, victum, et vestitum, his contenti simus . Si plus habes, quam tibi ad victum vestitumque necessarium est, illud eroga, et in illo debitricem esse te noveris. Ananias et Sapphira Apostoli meruere sententiam, quia sua timide reservarunt . Ergone, inquies, puniendus est, qui sua non dederit? Minime. Ideo puniti sunt, quia mentiri voluerunt Spiritui Sancto, et reservantes necessaria victui suo, quasi perfecte saeculo renuntiantes, vanam gloriam sectabantur. Alioqui licet libere vel dare, vel non dare. Quanquam ei, qui cupiat esse perfectus, praesens paupertas futuris divitiis compensanda sit. Quomodo autem vidua vivere debeat, brevi sermone comprehendit Apostolus, dicens: Vidua, quae in deliciis est, vivens mortua est ; et nos in duobus libellis , quos ad Furiam, et Salvinam scripsimus, plenius dictum putamus.2 CAP. II. Quomodo accipiendum sit illud Salvatoris apud Matthaeum: Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis, usque in diem illum, quo bibam illud novum vobiscum in regno Patris mei . Ex hoc loco quidam mille annorum fabulam struunt, in quibus Christum regnaturum corporaliter esse contendunt, et bibiturum vinum, quod ex illo tempore usque ad consummationem mundi non biberit. Nos autem audiamus panem, quem fregit Dominus, deditque discipulis suis, esse Corpus Domini Salvatoris, ipso dicente ad eos, Accipite, et comedite, hoc est Corpus meum: et calicem illum esse, de quo iterum locutus est: Bibite ex hoc omnes: hic est enim Sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effundetur [. 27. 28] [Marc. 14. 22] [. 24], etc. Iste est calix de quo in Propheta legimus: Calicem salutaris accipiam . Et alibi: Calix tuus inebrians quam praeclarus est . Si ergo panis, qui de coelo descendit, Corpus est Domini; et vinum quod discipulis dedit, Sanguis illius est novi Testamenti qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum, Iudaicas fabulas repellamus, et ascendamus cum Domino coenaculum magnum, stratum, atque mundatum, et accipiamus ab eo sursum calicem novi Testamenti; ibique cum eo Pascha celebrantes, inebriemur ab eo vino sobrietatis. Non enim est regnum Dei cibus, et potus, sed iustitia, et gaudium, et pax in Spiritu Sancto . Nec Moyses dedit nobis panem verum; sed Dominus Iesus: ipse conviva et convivium, ipse comedens, et qui comeditur. Illius bibimus Sanguinem, et sine ipso potare non possumus, et quotidie in sacrificiis eius de genimine vitis verae, et vineae Sorec, quae interpretatur, electa, rubentia musta calcamus, et novum ex his vinum bibimus de regno Patris, nequaquam in vetustate litterae, sed in novitate spiritus: cantantes canticum novum, quod nemo potest cantare, nisi in regno Ecclesiae , quod regnum Patris est. Hunc panem et Iacob Patriarcha comedere cupiebat, dicens: Si fuerit Dominus Deus mecum, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad operiendum . Quotquot enim in Christo baptizamur, Christum induimus , et panem comedimus Angelorum, et audimus Dominum praedicantem: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui me misit Patris, ut impleam opus eius . Faciamus igitur voluntatem eius, qui misit nos, Patris, et impleamus opus eius; et Christus nobiscum bibet in regno Ecclesiae sanguinem suum.3 CAP. III. Quae causa sit, ut de resurrectione Domini et apparitione Evangelistae diversa narraverint. In quibus primum quaeris, cur Matthaeus dixerit, Vespere autem sabbati illucescente in una sabbati Dominum surrexisse [Matth. ult.], et Marcus mane resurrectionem eius factam esse commemoret, ita scribens: Cum autem resurrexisset, una sabbati, mane apparuit Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia: et illa abiens nuntiavit his, qui cum eo fuerant lugentibus, et flentibus. Illique audientes quod viveret, et quod vidisset eum, non crediderunt ei [Marc. ult. 9. et 10]. Huius quaestionis duplex solutio est; aut enim non recipimus Marci testimonium, quod in raris fertur Evangeliis, omnibus Graeciae libris pene hoc capitulum in fine non habentibus, praesertim cum diversa atque contraria Evangelistis caeteris narrare videatur; aut hoc respondendum, quod uterque verum dixerit: Matthaeus, quando Dominus surrexerit vespere sabbati, Marcus autem, quando eum viderit Maria Magdalene, id est, mane prima sabbati. Ita enim distinguendum est: Cum autem resurrexisset, et parumper spiritu coarctato, inferendum, prima sabbati, mane apparuit Mariae Magdalenae, ut qui vespere sabbati (iuxta Matthaeum) surrexerat, ipse mane primo sabbati (iuxta Marcum) apparuerit Mariae Magdalenae. Quod quidem et Ioannes Evangelista [Cap. 20] significat, mane eum alterius diei visum esse demonstrans.4 CAP. IV. Quomodo iuxta Matthaeum, vespere sabbati Maria Magdalene vidit Dominum resurgentem, et Ioannes Evangelista refert eam mane una sabbati iuxta sepulcrum flere ? Una sabbati, dies Dominica intelligenda est, quia omnis hebdomada in sabbatum, et in primam, et secundam, et tertiam, et quartam, et quintam, et sextam sabbati dividitur, quam Ethnici, idolorum, et elementorum nominibus appellant. Denique Apostolus collectam pecuniae, quae indigentibus praeparabatur, in una sabbati praecepit congregandam . Nec putandum est, Matthaeum, et Ioannem diversa sensisse, sed unum atque idem tempus, mediae noctis scilicet, et gallorum cantus, diversis appellasse nominibus. Matthaeus enim scribit, Vespere sabbati, id est, sero, non incipiente nocte, sed iam profunda et magna ex parte transacta, apparuisse Dominum Mariae Magdalenae, et apparuisse vespere sabbati illucescentis in unam sabbati, seipsum interpretans quid dixisset, vespere sabbati, id est appopinquante iam luce sequentis diei. Et Ioannem non absolute dixisse, Una autem sabbati venit Maria Magdalene mane ad sepulcrum: sed addidisse, cum adhuc essent tenebrae. Eiusdem igitur atque unius temporis, id est mediae noctis, atque gallorum cantus, alterum finem, alterum dixisse principium. Mihique videtur Evangelista Matthaeus, qui Evangelium Hebraico sermone conscripsit, non tam vespere dixisse, quam sero, et eum qui interpretatus est, verbi ambiguitate deceptum, non sero interpretatum esse, sed vespere. Quanquam consuetudo humani sermonis teneat, sero non vesperum significare, sed tarde. Solemus enim dicere, sero venisti, id est tarde, et quae facere ante debueras, fac saltem sero, id est tarde. Sin autem illud obiicitur, quomodo eadem Maria quae prius viderat Dominum resurgentem, postea ad sepulcrum eius flere referatur, hoc dicendum est, quod et sola, et cum altera, sive cum aliis mulieribus memor beneficiorum, quae in se Dominus contulerat, ad sepulcrum eius frequenter cucurrerit, et nunc adoraverit, quem videbat, nunc fleverit, quem quaerebat absentem: Licet quidam duas Marias Magdalenas de eodem vico Magdalo fuisse contendant, et alteram esse, quae in Matthaeo eum viderit resurgentem, alteram, quae in Ioanne eum quaerebat absentem. Quatuor autem fuisse Marias, in Evangeliis legimus, unam matrem Domini Salvatoris, alteram materteram eius, quae appellata est Maria Cleophe, tertiam Mariam matrem Iacobi et Iose, quartam Mariam Magdalenam. Licet alii matrem Iacobi et Iose, materteram eius fuisse contendant. Nonnulli (ut se liberent quaestione) in Marco volunt unam esse de Mariis, sed non additum cognomen Magdalene, et ex superfluo scriptorum inolevisse vitio, quod primum Evangelista non scripserit. Nobis autem simplex videtur et aperta responsio, sanctas feminas, Christi absentiam non ferentes, per totam noctem, non semel, nec bis, sed crebro ad sepulcrum Domini cucurrisse, praesertim cum terraemotus, et saxa disrupta, et sol fugiens, et rerum natura turbata, et (quod his maius est) desiderium Salvatoris somnum ruperit feminarum.5 CAP. V. Quomodo iuxta Matthaeum Maria Magdalene vespere sabbati cum altera Maria advoluta sit pedibus Salvatoris: cum secundum Ioannem mane sabbati audierit a Domino: Noli me tangere, necdum enim ascendi ad Patrem meum . Quae prius viderat Dominum resurgentem cum altera Maria, et eius pedibus fuerat advoluta, postea reversa per noctem (domi enim ob desiderium eius manere non poterat) venit ad sepulcrum. Cumque lapidem, quo monumentum fuerat clausum, vidisset ablatum, cucurrit ad Simonem Petrum, et ad alterum discipulum, quem Iesus amabat plurimum, et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento: et nescio ubi posuerunt eum [Ibid. 13]. Error mulieris cum pietate sociatus est. Pietas in eo erat, quod desiderabat eum, cuius noverat maiestatem. Error in eo, quod dicebat: Tulerunt Dominum de monumento, et caetera. Denique cum Petrus, et Ioannes introeuntes sepulcrum vidissent linteamina separata; et sudarium quo caput Domini fuerat involutum, seorsum positum; et resurrexisse crederent, cuius corpus non invenerant in sepulcro: Maria stabat ad monumentum foris plorans. Cumque se inclinasset, vidit duos Angelos in albis sedentes in loco monumenti ad caput et pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu, ut sub tanta custodiae dignitate non crederet ab hominibus potuisse furari, qui ministris Angelis servabatur. Dicunt ei Angeli, quos cernebat: Mulier, quid ploras? secundum illud quod Dominus loquebatur ad matrem: Quid mihi, et tibi est mulier? nondum venit hora mea , ut eo quod appellaverunt mulierem, arguerent frustra plorantem et dicerent, Quid ploras? In tantum autem Maria Magdalene obstupefacta torpuerat, et fidem, miraculis territa, quasi in caligine, possidebat: ut ne Angelorum quidem praesentium sentiret aspectum, sed muliebriter responderet, et diceret: Ideo ploro, quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum. O Maria, si Dominum credis, et Dominum tuum, quomodo arbitraris ab hominibus sublatum? Nescio, inquit, ubi posuerunt eum. Quomodo nescis, quem paulo ante adorasti? Cumque videret Angelos; et quos cernebat, ignoraret, stupore perterrita, huc atque illuc faciem circumferebat, nihil aliud nisi Dominum videre desiderans, conversaque retro, vidit Iesum stantem, et nesciebat, quia Iesus erat. Non quod iuxta Manichaeum, et alios haereticos formam Dominus vultumque mutasset: ut pro voluntate diversus ac varius videretur, sed quod Maria stupefacta miraculo, hortulanum putaret, quem tanto studio requirebat. Itaque et Dominus iisdem verbis, quibus et Angeli, loquitur ad eam: Mulier quid ploras? Addiditque de suo, quem quaeris? At illa respondit: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum; et ego eum tollam. Hic Dominum non de confessione verae fidei Salvatorem vocat: sed humilitate, et timore hortulano defert obsequium. Et vide quanta ignorantia. Quem custodiebat cohors militum, cuius sepulcro Angeli praesidebant, ab uno hortulano arbitratur ablatum: et ignorans imbecillitatem femineam, tantarum se virium ropromittit, et credit, ut corpus viri, et perfectae aetatis: quod (ut caetera taceam) centum libris myrrhae circumlitum erat, existimaret ab una, et pavida muliere posse portari. Cumque Iesus appellasset eam, atque dixisset: Maria, ut quem facie non agnoscebat, voce intelligeret, illa in errore persistens, nequaquam Dominum, sed Rabboni, id est, magistrum vocat. Et vide quanta turbatio, quem hortulanum putans, Dominum nuncupaverat, Dei Filium resurgentem, magistrum vocat. Itaque ad eam, quae quaerebat viventem cum mortuis; quae errore femineo et imbecillitate muliebri huc, illucque currebat, et corpus quaerebat occisi; cuius pedes viventis tenuerat, loquitur Dominus et dicit: Noli me tangere, tibi enim nondum ascendi ad Patrem meum. Et est sensus: Quem mortuum quaeris, viventem tangere non mereris. Si me necdum putas ascendisse ad Patrem, sed hominum fraude sublatum, meo tactu indigna es. Hoc autem dicebat: non ut studium quaerentis obtunderet; sed ut dispensationem carnis assumptae, in divinitatis gloriam sciret esse mutatam: et nequaquam corporaliter vellet esse cum Domino, quem spiritualiter credere deberet regnare cum Patre. Unde et Apostoli maioris fidei sunt, qui absque Angelorum visu, absque ipsius Salvatoris aspectu, postquam corpus eius in monumento non repererant, crediderunt eum ab inferis surrexisse. Alii putant primum esse quod a Ioanne narratum est, venisse Mariam Magdalenam ad sepulcrum, et vidisse revolutum lapidem a monumento, et postea regressam cum Apostolis Petro et Ioanne, solam ad monumentum remansisse: et idcirco adhuc incredulam, a Domino fuisse correptam: reversamque domum, rursum ad sepulcrum venisse cum Maria; et ab Angelo monitam, exeuntem de monumento, adorasse Dominum, et tenuisse pedes eius, quando ab eo pariter audierunt: Avete. Et illae accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. Quae in tantum profecerunt, ut mittantur ad Apostolos, et audiant primum, Nolite timere: secundo, Ite nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt.6 CAP. VI. Quomodo custodiente militum turba, Petrus et Ioannes libere ingressi sunt sepulcrum, nullo prohibente custodum [et Ioan. 20]. Hac videlicet causa, quia vespere sabbati, quae lucescebat in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus quoque Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: eratque aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum illius, sicut nix. Prae timore autem eius perterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Igitur qui fuerant tanto timore perterriti, ut putarentur mortui; aut dimisisse sepulcrum, et fugisse credendi sunt; aut ita corpore, et animo obtorpuisse, ut non dicam viros, sed ne mulierculas quidem, sepulcrum intrare cupientes, auderent prohibere. Magnus enim timor eos exterruerat, videntes lapidem revolutum, et terraemotum, factum, non ex more solito, sed tam magnum, qui cuncta concuteret, et eversionem terrae funditus minaretur: Angelum quoque descendisse de coelo, tam claro vultu, ut non lampadem, et humana lumen arte succensum, sed fulgur imitaretur coeli, quo illustrantur omnia. Unde et in tenebris videre potuerunt. Itaque libere introeunt. Viderat enim Maria Magdalene, quae eis nuntiaverat lapidem revolutum, et corpus Domini de monumento esse sublatum. Angelum autem non putemus idcirco venisse, ut aperiret sepulcrum Domino resurgenti, et revolveret lapidem: sed postquam Dominus resurrexit, hora qua ipse voluit, et quae nulli mortalium cognita est, indicasse quod factum est: Et sepulcrum vacuum revolutione lapidis, et sui ostendisse praesentia: quae omnia videbantur, splendore faciei ipsius et horrorem tenebrarum fulgoris claritate vincente.7 CAP. VII. Quomodo Matthaeus, et Marcus scribant Apostolis mandatum per mulieres, ut irent in Galilaeam Dominum revisuri [et 28] [Marc. 16]: quam Lucas [Cap. 24], et Ioannes [Cap. 20. et 21], Ierosolymis ab illis visum esse perhibeant. Aliud est undecim se offerre discipulis, qui propter metum Iudaeorum absconditi erant, quando ad eos clausis ingressus est ianuis, et putantibus quod videretur in spiritu, manus, et latus obtulit, clavis, et lancea vulneratum: aliud quando secundum Lucam, praebuit se eis in multis argumentis per dies quadraginta, apparens eis et loquens de regno Dei: et convescens praecepit eis, ab Ierosolymis ne discederent . In altero enim pro consolatione timentium videbatur, et videbatur breviter, rursumque ex oculis tollebatur: in altero autem tanta familiaritas erat, et perseverantia, ut cum eis pariter vesceretur. Unde et Paulus Apostolus refert eum quingentis simul apparuisse discipulis. Et in Ioanne legimus, quod piscantibus Apostolis, in littore steterit, et partem assi piscis, favumque comederit quae verae resurrectionis indicia sunt. In Ierusalem autem nihil horum fecisse narratur.8 CAP. VIII. Quid significet quod in Evangelista Matthaeo scriptum est, Iesus autem clamans voce magna, emisit spiritum: et velum Templi scissum est in duas partes, a summo usque deorsum, et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt: et multa corpora Sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis, post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis . De hoc loco in iisdem Matthaei Commentariis disseruimus. Primumque dicendum, quod divinae sit potentiae, ponere animam quando voluerit, et rursum accipere eam. Denique Centurio audiens eum dixisse ad Patrem: In manus tuas commendo spiritum meum , et statim spiritum sponte dimisisse, commotus signi magnitudine, ait: Vere Dei Filius erut iste. Velum quoque Templi scissum est in duas partes; ut compleretur illud, quod refert Iosephus, praesides Templi dixisse virtutes: Transeamus ex his sedibus. In Evangelio autem quod Hebraicis litteris scriptum est , legimus, non velum Templi scissum; sed superliminare Templi mirae magnitudinis corruisse. Terra, inquit, mota est, pendentem Dominum suum ferre non sustinens; et petrae scissae sunt, ut indicarent duritiam Iudaeorum, qui praesentem Dei Filium intelligere noluerunt; et monumenta aperta sunt, in signum futurae resurrectionis; multaque Sanctorum corpora exeuntia de sepulcris, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Sanctam civitatem, Ierosolymam debemus accipere, ad distinctionem omnium civitatum, quae tunc idolis serviebant. In hac enim sola fuit Templum, et unius Dei cultus, et vera religio: et non omnibus apparuerunt, sed multis, qui resurgentem Dominum susceperunt. Deinde iuxta anagogen dicendum est, quod inclamante Iesu, et emittente spiritum, velum Templi scissum sit in duas partes a summo usque deorsum: et omnia Legis sint revelata mysteria; ut quae prius recondita tenebantur, universis gentibus proderentur. In duas autem partes, in vetus et novum Testamentum; et a summo usque deorsum, ab initio mundi, quando homo conditus est, et reliqua quae facta sunt in medio, sacra narrat historia, usque ad consummationem mundi. Et quaerendum, quod velum Templi scissum sit, exterius, an interius? Mihi videtur in passione Domini illud velum esse conscissum, quod in tabernaculo, et in Templo foris positum fuerat; et appellabatur exterius: Quia nunc ex parte videmus, et ex parte cognoscimus. Cum autem venerit quod perfectum est [. et 10], tunc et velum interius dirumpendum est: ut omnia quae, nunc nobis abscondita sunt, domus Dei sacramenta, videamus. Videamus quid significent duo Cherubim, quid Oraculum, quid vas aureum, in quo manna reconditum fuit. Nunc enim per speculum videmus in aenigmate [Ibid. 12]: et cum historiae nobis velum scissum sit, ut ingrediamur atrium Dei, tamen secreta eius et universa mysteria, quae in coelesti Ierusalem clausa retinentur, scire non possumus. Igitur in passione Domini terra commota est, iuxta illud quod scriptum est in Aggaeo; Adhuc semel, et ego movebo coelum et terram: et veniet desideratus cunctis gentibus [. 8]; ut ab Oriente et Occidente veniant et recumbant cum Abraham, Isaac, et Iacob . Et petrae scissae sunt, id est dura corda gentilium; sive petrae, universa vaticinia Prophetarum, qui et ipsi a petra, hoc est, a Christo cum Apostolis petrae vocabulum acceperunt: ut quidquid in eis duro Legis velamine claudebatur, scissum pateret gentibus. Monumenta quoque, de quibus scriptum est: Vos estis sepulcra extrinsecus dealbata, quae intus plena sunt ossibus mortuorum , ideo sunt aperta, ut egrederentur de his, qui prius in infidelitate mortui erant, et cum resurgente Christo, atque vivente, viverent , et ingrederentur coelestem Ierusalem; et haberent municipatum, nequaquam in terra, sed in coelo; morientesque cum terreno Adam, resurgerent cum Adam supercoelesti. Porro secundum litteram, nulli violentum esse videatur, mortuo Salvatore appellari Ierusalem sanctam civitatem; cum usque ad destructionem eius semper Apostoli Templum ingressi sint; et ob scandalum eorum, qui de Iudaeis crediderant, Legis exercuerint caeremonias. In tantum autem Ierusalem amavit Dominus, ut fleret eam, et plangeret , et pendens in cruce loqueretur: Pater, ignosce illis: quod enim faciunt, nesciunt [Ibid. 23. 34]. Itaque impetravit, quod petierat: multaque statim de Iudaeis millia crediderunt, et usque ad quadragesimum secundum annum datum est ei tempus poenitentiae. Post quos, perseverantibus illis in malitia, egressi sunt duo ursi de silvis gentium Romanarum, Vespasianus, et Titus: et blasphemantes pueros, ascendente vero Elisaeo in domum Dei (hoc enim interpretatur Bethel) voce consona illudentes interfecerunt, atque laceraverunt : et ex eo tempore Ierusalem non appellatur civitas sancta: sed sanctitatem et pristinum nomen amittens, spiritualiter vocatur Sodoma, et Aegyptus: ut aedificetur pro ea civitas nova, quam fluminis impetus laetificat ; et de cuius medio egreditur fons, qui totius orbis amaritudinem mitigavit: ut miserabilis Israel ruinas Templi, nudatis plangat lacertis: et in Christo turba credentium, nova quotidie videat Ecclesiae tecta consurgere, et dicat Sion, Angustus mihi locus est : impleaturque illud, quod in Isaia scriptum est: Et erit sepulcrum eius inclytum [Ibid. 11. 10].9 CAP. IX. Quomodo Salvator secundum Ioannem , insufflavit Spiritum Sanctum in sanctos Apostolos, et secundum Lucam, post ascensionem se missurum repromittit? Huius quaestionis perfacilis solutio est, si docente Apostolo Paulo, Spiritus Sancti diversas gratias noverimus. Scribit enim in prima ad Corinthios Epistula: 'Divisiones donorum sunt, idem vero Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio spiritus. ad id quod expedit. Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii fides in eodem Spiritu, alii operatio virtutum, alii Prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii autem interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult' . Ergo Dominus, qui post resurrectionem suam iuxta Lucae Evangelium dixerat: 'Ecce ego mittam promissionem Patris mei in vos: Vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto' [Luc. ult. 49]: et iuxta eumdem in Apostolorum Actibus est locutus: 'Praecepit eis ab Ierosolymis ne discederent; sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis, inquit, per os meum: quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto, non post multos hos dies' ; rursum in fine Evangelii secundum Ioannem, eo die quo resurrexerat, id est die Dominica, clausis ianuis ad Apostolos introisse narratur, et dixisse eis secundo, 'Pax vobis;' et intulisse: 'Sicut misit me Pater, et ego mitto vos: hoc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta erunt . Prima igitur die resurrectionis, acceperunt Spiritus Sancti gratiam, qua peccata dimitterent, et baptizarent, et filios Dei facerent, et spiritum adoptionis credentibus largirentur: ipso Salvatore dicente: 'Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt' Die autem Pentecostes eis amplius repromissum est, ut baptizarentur Spiritu Sancto, et induerentur virtute ex alto, qua Christi Evangelium cunctis gentibus praedicarent, iuxta illud, quod in sexagesimo septimo Psalmo legimus: Donus dabit verbum evangelizantibus virtute multa; ut haberent operationem virtutum, et gratiam sanitatum; et praedicaturi multis gentibus, acciperent genera linguarum: ut iam tunc nosceretur, qui Apostolorum, quibus deberent gentibus nuntiare. Denique Apostolus Paulus, qui de Ierusalem usque ad Illyricum praedicavit, et inde per Romam ad Hispaniam ire festinat , gratias agit Deo, quod cunctis Apostolis magis linguis loquatur . Qui enim multis gentibus annuntiaturus erat, multarum linguarum acceperat gratiam. Quae repromissio Spiritus Sancti die decima post ascensionem Salvatoris expleta est, Luca referente, qui scripsit; Cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco, et factus est repente de coelo sonus tanquam advenientis Spiritus vehementis: et replevit totam domum, ubi erant sedentes; et apparuerunt illis dispartitae linguae tanquam ignis: seditque supra singulos eorum; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto: et caeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis . Tunc completum est illud quod legitur in Ioel: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus: effundam de spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: seniores vestri somnia somniabunt: et iuvenes vestri visiones videbunt . Verbum autem effusionis significat gratiae largitatem, et idipsum sonat, quod Dominus repromisit: Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies . In tantum enim Spiritu Sancto baptizati sunt, ut repleretur tota domus, ubi erant sedentes: et ignis Spiritus Sancti stationem in eis inveniret optatam, linguasque divideret; et secundum Isaiam, qui immunda labia habere se dixerat, purgaret labia eorum, ut Evangelium Christi purius praedicarent. Et in Isaia [Cap. 6] quidem superliminare Templi dicitur fuisse commotum; et repleta est omnis domus fumo, id est, errore, et tenebris, verique ignorantia. In principio autem Evangelii repletur Spiritu Sancto Ecclesia, ut gratia eius, atque fervore, omnium credentium peccata purgentur: et igne Spiritus Sancti, quem Dominus missurum esse se dixerat, praedicatura Christum lingua sanetur. Non ergo Ioannes Lucasque discordant, ut quod ille primo resurrectionis die datum esse significat, hic quinquagesimo die venisse describat: sed profectus Apostolicus est, ut qui primo remittendorum peccatorum gratiam acceperant, postea acciperent operationes virtutum, et cuncta donationum genera, quae ab Apostolo descripta commemoravimus: et (quod magis necessarium erat) diversitatem linguarum omnium gentium; ut annuntiaturi Christum, nullo indigerent interprete. Unde et in Lycaonia cum audissent Paulum, et Barnabam loqui linguis suis, deos in homines conversos esse credebant . Et revera indumentum virtutis, Spiritus Sancti gratia est: quam possidentes, iudicum tribunalia, et regum purpuras non timebant. Promiserat enim Dominus prius quam pateretur, et dixerat: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini. Non enim vos estis, qui loquimini, Sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. . Ego autem audacter, et tota libertate pronuntio, ex eo tempore, quo Apostoli Domino crediderunt, semper eos habuisse Spiritum Sanctum: nec potuisse signa facere absque Spiritus Sancti gratia: sed pro modulo atque mensura. Unde Salvator clamabat in Templo, dicens: Qui sitit, veniat ad me, et bibat: et qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum [. 38]. Et in eodem loco infert: Nondum enim erat Spiritus datus: quia Iesus nondum fuerat glorificatus [Ibid. 39]: non quo non esset Spiritus Sanctus, dicente Domino Salvatore: Si autem ego in Spiritu Sancto eiicio daemonia, filii vestri in quo eiiciunt? , sed quia erat in Domino, necdum totus in Apostolis morabatur. Quamobrem terrentur ad passionem eius, et negant et Christum se nescire iurant. Postquam autem baptizantur in Spiritu Sancto, et infunditur in eos Spiritus Sancti gratia, tunc libere loquuntur ad principes Iudaeorum: Obedire magis Deo oportet, quam hominibus [Ibid. 5. 29]: mortuos suscitant, inter flagella laetantur; fundunt sanguinem pro Christo; et suppliciis suis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in Apostolis, nec de ventre eorum fluebant gratiae spiritales, quia Dominus necdum fuerat glorificatus. Quae sit autem gloria, ipse in Evangelio loquitur: Pater glorifica me gloria, quam apud te habui prius quam mundus esset. Gloria Salvatoris, patibulum triumphantis est. Crucifigitur ut homo; glorificatur ut Deus. Denique sol fugit, luna mutatur in sanguinem, terraemotu insolito contremiscit: aperiuntur inferi, mortui ambulant, saxa rumpuntur. Haec est gloria, de qua loquebatur in Psalmo: Exurge gloria mea, exurge psalterium, et cithara . Ipsaque de se respondit gloria et dispensatio carnis assumptae: Exurgam diluculo; ut impleatur vigesimi primi Psalmi titulus, pro assumptione matutina. Haec dicimus non quod alium Deum, alium hominem esse credamus, et duas personas faciamus in uno Filio Dei, sicut nova haeresis calumniatur; sed unus atque idem Filius Dei, et Filius hominis est: et quidquid loquitur, aliud referimus ad divinam eius gloriam, aliud ad nostram salutem. Pro quibus non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens: factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis . Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Miror autem Montanum, et insanas feminas eius, abortivos Prophetas, Domino promittente, atque dicente: Vado et alium Paracletum mittam vobis ; et postea, Luca Evangelista narrante [Ac. 1 et 2], quod Apostoli acceperunt quod promissum est: id multo post tempore in se dicere fuisse completum. Apostolis enim promissum est: Ego mittam sponsionem Patris mei in vos: et vos sedebitis in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto : et resurgens, in Apostolos insufflavit, et non in Montanum, Priscillam, et Maximillam: et illis, id est, Apostolis, ait: Quorum dimiseritis peccata, dimittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. Apostolis, inquam, praecepit, ne discederent ab Ierosolymis, sed exspectarent promissionem Patris. Et postea quod promissum est, expletum legimus. Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis . Spiritus enim Sanctus ubi vult spirat . Et quando dicit Dominus, alium Paracletum mittam vobis, et se ostendit esse Paracletum, qui appellatur Consolator. Unde et Deus Pater hoc censetur nomine, Deus miserationum, et totius consolationis . Si autem et Pater consolator, et Filius consolator, et Spiritus Sanctus consolator est: et in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, quod intelligitur Deus, baptizantur credentes, quorum unum divinitatis, et consolatoris est nomen, eorum et una natura est. Hic Spiritus Sanctus, non solum in Apostolis, sed etiam in Prophetis fuit, de quo David orabat, dicens: Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me . Et Daniel Spiritum Dei habuisse narratur: et David in spiritu loquitur, dixisse Dominum Domino suo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum . Nec sine Spiritu Sancto prophetaverunt Prophetae: et verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum: et quidquid Patris, et Filii est, hoc idem et Spiritus Sancti est: et ipse Spiritus Sanctus cum mittitur, a Patre et Filio mittitur: in alio atque alio loco, Spiritus Dei Patris, et Christi Spiritus appellatur. Unde et in Actibus Apostolorum, qui Ioannis Baptismate fuerant baptizati, et credebant in Deum Patrem, et Christum, quia Spiritum Sanctum nesciebant, iterum baptizantur: imo tunc verum accipiunt baptisma. ABSQUE ENIM Spiritu Sancto, imperfectum est mysterium Trinitatis. Et in eodem volumine, Petrus Ananiae, et Sapphirae dixisse narratur, quod mentientes Spiritui Sancto, non sint hominibus mentiti, sed Deo .10 CAP. X. Quid significet illud, quod Apostolus Paulus disputat, ad Romanos scribens, Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? absit , usque ad eum locum, ubi ait: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti fuissemus, et sicut Gomorra similes fuissemus [Ibid. 29]. Omnis quidem ad Romanos Epistula interpretatione indiget, et tantis obscuritatibus involuta est, ut ad intelligendam eam, Spiritus Sancti indigeamus auxilio, qui per Apostolum haec ipsa dictavit: sed praecipue locus hic, in quo quidam volentes Dei servare iustitiam, ex praecedentibus causis, dicunt electum in utero Rebeccae Iacob, et abiectum Esau : sicut et Ieremias, et Baptista Ioannes eliguntur in utero [Luc. 1]: et ipse Apostolus Paulus praedestinatur in Evangelium antequam nascatur. Nobis autem nihil placet, nisi quod Ecclesiasticum est, et publice in ecclesia dicere non timemus: ne iuxta Pythagoram, et Platonem, et discipulos eorum, qui sub nomine Christiano introducunt dogma gentilium, dicamus animas lapsas de coelo esse: et pro diversitate meritorum, in his vel in illis corporibus poenas antiquorum luere peccatorum. Multoque melius est simpliciter imperitiam confiteri, et inter caetera quae nescimus, etiam huius loci obscuritatem refugere . effugere], quam, dum volumus Dei probare iustitiam, Basilidis et Manichaei haeresim defendere, et Iberas naenias, Aegyptiaque portenta sectari. Dicamus igitur, ut possumus, et Apostolicae voluntatis sequentes vestigia, ne punctum quidem (ut dicitur) atque unguem transversum, ab illius sententiis recedamus. Fleverat supra, et dolori suo, et conscientiae testem invocaverat Spiritum Sanctum, quod fratres sui et cognati secundum carnem, id est, Israelitae, Dei Filium non recepissent: quorum fuit adoptio, et gloria, et testamentum, et legislatio, et cultura, et promissio: ex quibus etiam ipse Christus secundum carnem de Maria generatus est Virgine: et tam continuo cordis dolore torquetur: ut ipse optet anathema esse a Christo, id est solus perire, ne omne Israeliticum genus pereat . Et quia hoc dixerat, statim venientem e regione praevidit quaestionem. Quid ergo dicis? Omnes qui ex Israel sunt perierunt? Et quomodo tu ipse et caeteri Apostoli, et infinita Iudaici populi multitudo, Christum Dei Filium recepistis? Quam ita solvit: Israel in Scripturis sanctis dupliciter appellatur, et in duos dividitur filios: in unum, qui iuxta carnem est; et in alterum, qui iuxta repromissionem et spiritum. Abraham duos habuit filios, Ismael et Isaac, Ismael, qui secundum carnem natus est, haereditatem patris non accepit. Isaac, qui de repromissione generatus ex Sara est, semen Dei appellatur. Scriptum est enim: In Isaac vocabitur tibi semen, id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui sunt filii repromissionis, isti existimantur in semine. Et hoc non solum in Ismael et Isaac accidisse convincimus; sed etiam in duobus Rebeccae filiis, Esau et Iacob, quorum alter abiectus, alter electus est. Et hoc totum dicit, ut in duobus prioribus fratribus, Ismael et Esau, populum Iudaeorum abiectum esse significet. In posterioribus autem, hoc est, in Isaac et Iacob, electum populum gentium, vel eos qui ex Iudaeis in Christum credituri erant. Et quoniam hoc volens approbare, proposuerat testimonium nascentium geminorum Esau et Iacob, de quibus scriptum est: Maior serviet minori : et in Malachia legimus: Iacob dilexi, Esau autem odio habui [. 3], venientem e latere quaestionem more suo proponit, et disserit: et hac soluta, revertitur ad id, de quo coeperat disputare. Si Esau et Iacob necdum nati erant; nec aliquid egerant boni aut mali, ut vel promererentur Deum, vel offenderent: et electio eorum atque abiectio, non merita singulorum, sed voluntatem eligentis et abiicientis ostendit, quid ergo dicemus? Iniquus est Deus? Secundum illud exemplum, quo loquitur ad Moysen: Miserebor cui misertus fuero , et misericordiam praestabo, cui miserebor. Si hoc, inquit, recipimus, ut faciat Deus quodcumque voluerit, et absque merito et operibus, vel eligat aliquem, vel condemnet: ergo non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei: maxime cum eadem Scriptura, hoc est idem Deus loquatur ad Pharaonem: In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et annuntietur nomen meum in universa terra. Si hoc ita est, et pro voluntate sua miseretur Israeli, et indurat Pharaonem: ergo frustra queritur, atque causatur, nos vel bona non fecisse, vel fecisse mala: cum in potestate ipsius sit et voluntate, absque bonis et malis operibus, vel eligere aliquem, vel abiicere; praesertim cum voluntati illius humana fragilitas resistere nequeat. Quam validam quaestionem Scripturarum ratione contextam, et pene insolubilem, brevi Apostolus sermone dissolvit, dicens: O homo! tu quis es qui respondeas Deo? Et est sensus. Ex eo quod respondes Deo, et calumniam facis, et de Scripturis tanta perquiris, ut loquaris contra Deum, et iustitiam voluntatis eius incusas [al. inquiras], ostendis te liberi esse arbitrii, et facere quod vis, vel tacere, vel loqui. Si enim in similitudinem vasis fictilis te a Deo creatum putas, et illius non posse resistere voluntati: hoc considera: quia vas fictile non dicit figulo: quare me sic fecisti? Figulus enim habet potestatem de eodem luto, aut eadem massa, aliud vas in honorem facere, aliud in contumeliam. Deus autem aequali cunctos sorte generavit, et dedit arbitrii libertatem, ut faciat unusquisque quod vult, sive bonum, sive malum. In tantum autem dedit omnibus potestatem; ut vox impia disputet contra Creatorem suum, et causas voluntatis illius perscrutetur. Sin autem Deus volens ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, apta ad interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam: quos et vocavit, non solum nos ex Iudaeis, sed etiam ex gentibus, sicut in Osee dicit [Cap. 2. 24]: Vocabo non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam: et erit in loco ubi dictum est eis: non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi , et caetera quae sequuntur Si inquit, patientia Dei induravit Pharaonem, et multo tempore poenas distulit Israelis, ut iustius condemnaret, quos tanto tempore sustinuerat, non Dei accusanda est patientia et infinita clementia, sed eorum duritia, qui bonitate Dei, in perditionem suam abusi sunt. Alioquin unus est solis calor, et secundum essentias subiacentes, alia liquefacit, alia indurat, alia solvit, alia constringit. Liquatur enim cera, et induratur lutum: et tamen caloris non est diversa natura. Sic et bonitas, et clementia Dei, vasa irae, quae apta sunt in interitum, id est populum Israel, indurat: vasa autem misericordiae, quae praeparavit in gloriam, quae vocavit, hoc est nos, qui non solum ex Iudaeis sumus, sed etiam ex gentibus, non salvat irrationabiliter, et absque iudicii veritate; sed causis praecedentibus: quia alii non susceperunt Filium Dei; alii autem recipere sua sponte voluerunt. Haec autem vasa misericordiae, non solum populus gentium est, sed etiam hi, qui ex Iudaeis credere voluerunt, et unus credentium effectus est populus. Ex quo ostenditur, non gentes eligi, sed hominum voluntates, atque ita factum est, ut impleretur illud, quod dictum est in Osce: Vocabo non plebem meam, plebem meam, hoc est, populum gentium: et quibus prius dicebatur: non plebs mea vos, nunc vocentur [al. vocantur] filii Dei vivi. Quod ne solum de gentibus dicere videretur, etiam eos qui ex Israelitica multitudine crediderunt, vasa misericordiae, et electionis appellat. Clamat enim Isaias pro Israel; Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient , hoc est, etiam si multitudo non crediderit, tamen pauci credent. Verbum enim consummatum atque breviatum in sua Deus aequitate libravit, ut humilitate, et incarnatione Christi, eos salvos faceret, qui in eum credere voluissent. Hoc ipsum et in alio loco dixit Isaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti fuissemus, et sicut Gomorra similes essemus . Cumque testimonia proposuisset, quibus duplex vocatio praedicitur, et gentium et populi Iudaeorum, transit ad cohaerentem disputationem, et idcirco dicit gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehendisse iustitiam, quia non superbierint, sed in Christum crediderint. Israelis autem magnam partem ideo corruisse, quia offenderit in lapidem offensionis, et petram scandali, et ignoraverit iustitiam Dei: et quaerens suam statuere iustitiam, iustitiae Dei, quae Christus est, subiici noluerit. Legi in cuiusdam Commentariis sic respondisse Apostolum ut magis implicuerit, quam solverit quaestionem. Ait enim ad id, quod proposuerat: Quid ergo dicemus? Numquid iniquitas apud Deum? Et, Non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei: Et, Cuius vult miseretur, et quem vult indurat Deus: Et, Voluntati eius quis potest resistere? Sic Apostolum respondisse: O homo, qui terra, et cinis es, audes facere quaestionem Deo? et vas fragile atque testaceum rebellas contra figulum tuum? Numquid figmentum potest dicere ei qui se finxit, quare me sic fecisti? Aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere, aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? Aeterno igitur silentio conticesce: et scito fragilitatem tuam, et Deo ne moveas quaestionem, qui fecit quod voluit: ut in alios clemens, in alios severus existeret.11 CAP. XI. Quid sit quod Apostolus scribit ad Corinthios in secunda Epistula: Aliis odor mortis in mortem: aliis odor vitae in vitam; et ad haec quis tam idoneus ? Totum loci huius capitulum proponamus, ut ex praecedentibus, et sequentibus possint intelligi media, quae ex utroque contexta sunt. Cum venissem, ait, Troadem, propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum; sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam. Deo autem gratia, qui semper nos triumphat in Christo Iesu, et odorem notitiae suae per nos manifestat in omni loco; quia Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam. Et ad haec quis tam idoneus? Non enim sumus, sicut plurimi venundantes verbum Dei; sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo in Christo loquimur. Narrat Corinthiis quae fecerit, quae passus sit, et quomodo in cunctis Deo agat gratias, ut sub exemplo sui illos provocet ad certandum. Veni, inquit, Troadem, quae prius Troia appellabatur, ut Evangelium Christi in Asia praedicarem. Cumque mihi ostium apertum esset in Domino, hoc est, plurimi credidissent, sive per signa atque virtutes quae in me operabatur Deus, et spes esset nascentis fidei, et in Domino succrescentis, non habui requiem spiritui meo, hoc est, speratam consolationem invenire non potui, eo quod Titum fratrem meum non invenerim, sive quem ibi reperiendum putabam, sive quem ibi audieram degere, vel qui venturum esse illuc se dixerat. Quae autem fuit tanta consolatio, et quae requies spiritui in praesentia Titi, quem quia non invenit, valefaciens eis, profectus est in Macedoniam? Aliquoties diximus Apostolum Paulum virum fuisse doctissimum, et eruditum ad pedes Gamalielis , qui in Apostolorum Actibus concionatur, et dicit: Et nunc quid habetis cum hominibus istis? Si enim a Deo est, stabit, si ex hominibus, destruetur [Ibid. 5. 38. 39]. Cumque haberet scientiam sanctarum Scripturarum, et sermonis diversarumque linguarum gratiam possideret: unde ipse gloriatur in Domino, et dicit: Gratias ago Deo, quod omnium vestrum linguis magis loquor , divinorum sensuum maiestatem digno non poterat Graeci eloquii explicare sermone. Habebat ergo Titum interpretem: sicut, et beatus Petrus Marcum, cuius Evangelium, Petro narrante, et illo scribente, compositum est. Denique et duae Epistulae quae feruntur Petri, stylo inter se et charactere discrepant, structuraque verborum. Ex quo intelligimus, pro necessitate rerum, diversis eum usum interpretibus. Ergo et Paulus Apostolus contristatur: quia praedicationis suae in praesentiarum fistulam, organumque per quod Christo caneret, non invenerat: perrexitque in Macedoniam, apparuerat enim ei vir Macedo, dicens: Transiens adiuva nos; ut ibi inveniret Titum, et visitaret fratres: vel persecutionibus probaretur: hoc est enim quod dicit: Deo autem gratia, qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et odorem notitiae suae spargit in omni loco. Triumphat nos, pro eo quod est, triumphat de nobis, sive triumphum suum agit per nos: qui in alio loco dixerat: Spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus . Denique narrat in consequentibus. Nam cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra: sed omnem tribulationem passi sumus. Foris pugnae, intus timores. Sed Deus qui consolatur humiles, consolatus est nos in adventu Titi. Non solum autem in adventu eius, sed etiam in consolatione [al. solatio]. Ergo propterea valefaciens Troianis sive Troadensibus, profectus est in Macedoniam, ut inveniret ibi Titum, et haberet interpretationis Evangeliique solatium: quem intelligimus non ibi repertum, sed post tribulationes, et persecutiones Apostoli supervenisse. Prius ergo quam venisset Titus, multa perpessus, agit gratias Deo in Christo Iesu, quem gentibus praedicabat, quod dignum se elegerit, in quo ageret triumphum Filii sui. Triumphus Dei est passio Martyrum; et pro Christi nomine cruoris effusio, et inter tormenta laetitia. Cum enim quis viderit tanta perseverantia stare Martyres, atque torqueri, et in suis cruciatibus gloriari, odor notitiae Dei disseminatur in gentes, et subit tacita cogitatio quod nisi verum esset Evangelium, nunquam sanguine defenderetur. NEQUE ENIM DELICATA et divitiis studens ac secura confessio est; sed in carceribus, in plagis, in persecutionibus, in fame, in nuditate et siti. Hic triumphus est Dei Apostolorumque victoria. Sed poterat audiens respondere: Quomodo ergo non omnes crediderunt? Prius ergo quam interrogaretur, solvit ἀνθυποφορὰν [exceptionem]; et iuxis morem suum quidquid alius obiicere potest, antequam obiiciatur edisserit. Et est sensus: Nominis Christi in omni loco bonus odor sumus Deo, et praedicationis nostrae longe lateque spirat fragrantia. Sed quia homines suo arbitrio derelicti sunt: neque enim bonum necessitate faciunt, sed voluntate, ut credentes coronam accipiant, increduli suppliciis mancipentur: ideo odor noster qui per se bonus est, virtute eorum et vitio qui suscipiunt sive non suscipiunt, in vitam transit, aut mortem: ut qui crediderint, salvi fiant, qui vero non crediderint pereant. Nec hoc mirandum de Apostolo, cum etiam de Domino legerimus: Ecce hic positus est in ruinam, et in resurectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur : solisque radios tam munda loca excipiant, quam immunda, et sic in floribus, quom do in stercore luceant: nec tamen solis radii polluuntur. Sic et Christi bonus odor, qui nunquam mutari potest, nec suam naturam amittere, credentibus vita est, incredulis mors. Mors autem non ista communis, quia cum bestiis morimur et iumentis: sed illa de qua scriptum est: Anima quae peccaverit, ipsa morietur . Ergo et vita arbitranda est non haec, qua spiramus, et incedimus, et huc illucque discurrimus; sed illa de qua David loquitur: Credo videre bona Domini in terra viventium . Deus enim vivorum est, et non mortuorum : et, Vita nostra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos cum illo apparebimus in gloria . Nec vobis inquit, o Corinthii, parum esse videatur, si nobis praedicantibus veritatem, alii credant, alii non credant; alii vera morte moriantur, alii vivant ea vita quae dicit: Ego sum vita. Nisi enim nos locuti essemus, nec incredulos mors, nec credentes vita sequeretur: quia difficile dignus praeco virtutum Christi inveniri potest, qui in annuntiandis illis non suam, sed eius quaerat gloriam quem praedicat. In eo autem quod se negat non esse sicut multos, qui venditent verbum Dei, ostendit esse quam plurimos, qui quaestum putant esse pietatem, et turpis lucri gratia omnia faciunt, qui devorant domos viduarum ; se autem ex sinceritate quasi missum a Deo, et praesente eo qui se miserit, omnia in Christo et pro Christo loqui: ut causa praedicationis Dei, triumphus Christi, eiusque sit gloria. Et notandum quod mysterium Trinitatis in huius capituli fine monstretur. Ex Deo enim, in Spiritu Sancto, coram Deo, Patre, in Christo loquitur. Ad comprobandum autem quod de Troade perrexerit Macedoniam, de Apostolorum Actibus ponam testimonium. Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem, et visio per noctem Paulo ostensa est. Vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, ac dicens: Transiens in Macedoniam, adiuva nos. Quod cum vidisset, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti, quod vocasset nos Deus evangelizare eis .12 CAP. XII. Quid sit quod in Epistula scribit ad Thessalonicenses prima: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester et anima et corpus, sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur . Famosa quaestio, sed brevi sermone tractanda. Supra dixerat, spiritum nolite extinguere [Ibid. 19]: quod si fuerit intellectum, statim sciemus quis iste sit spiritus, qui cum anima et corpore in die adventus Domini conservandus est. Quis enim possit credere, quod instar flammae, quae extincta desinit esse quod fuerat, extinguatur Spiritus Sanctus, et sustineat abolitionem sui, qui fuit quondam in Israel, quando per Isaiam et Ieremiam et singulos Prophetas dicere poterat: Haec dicit Dominus, et nunc in Ecclesia per Agabum loquitur: Haec dicit Spiritus Sanctus. Divisiones donorum sunt, idem vero Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad id quod expedit. Alii per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum: alii fides in eodem Spiritu, alii operatio virtutum, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii Prophetia, alii discretio spirituum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult . De hoc Spiritu, ne a se auferretur, rogabat David, dicens: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me . Qui quando aufertur, non substantia sui, sed ei a quo aufertur, extinguitur. Ego puto unum atque idem significare, Spiritum nolite extinguere , et quod in alio loco scribit: Spiritu ferventes . In quo enim fervor spiritus, multiplicata iniquitate, et caritatis frigore, non tepescit, in hoc spiritus nequaquam extinguitur. Deus igitur pacis sanctificet vos per omnia, vel in omnibus, sive plenos atque perfectos: hoc enim magis sonat ὁλοτελεῖς. Deus autem appellatur pacis: quia per Christum ei reconciliati sumus; qui est pax nostra, qui fecit utraque unum : qui et in alio loco pax Dei dicitur, superans omnem sensum, quae custodit corda cogitationesque Sanctorum. Qui autem sanctificatur, sive perfectus in omnibus est, in hoc et spiritus et anima et corpus in die Domini conservatur. Corpus, si singulorum membrorum utatur officiis, verbi gratia, si operetur manus, pes ambulet, oculus videat, audiat auris, dentes cibos molant, stomachus coquat, alvus digerat, aut si nulla membrorum parte truncatum est. Et hoc quisquam potest credere Apostolum pro credentibus deprecari, ut in die iudicii integrum omnium corpus Christus inveniat: cum omnium corpora, aut morte dissoluta sint, aut si (ut quidam volunt) reperta fuerint spirantia [al. adhuc spirantia habeant], adhuc habeant debilitates suas, et maxime Martyrum, et eorum qui pro Christi nomine vel oculos effossos, vel amputatas nares, vel abscissas manus habeant? Ergo integrum corpus est, de quo diximus in alia quaestione, tenens caput, ex quo omne corpus connexum atque compactum, accipiet [al. accipit] augmentum in administrationem corporis Christi. Hoc corpus Ecclesia est. Et quicumque huius corporis tenuerit caput, et caetera membra servaverit, habebit integrum corpus: quantum accipere potest humana natura. Iuxta hunc modum et animae integritas conservanda est, quae dicere potest: Benedic anima mea Dominum, qui sanat omnes infirmitates tuas [. 3]; et de qua scriptum est: Misit verbum suum, et sanavit eos . Spiritus quoque in nobis integer conservatur, quando non erramus in spiritualibus, sed vivimus in spiritu, acquiescimus spiritui, et opera carnis mortificamus spiritu, afferimusque omnes fructus eius, caritatem, gaudium, pacem, et caetera. Aliter. Praecipitur nobis, Salomone dicente: Tu autem describe ea tripliciter in consilio et scientia; ut respondeas verbo veritatis, his qui proponunt tibi [. 21]. Triplex in corde nostro descriptio, et regula Scripturarum est. Prima, ut intelligamus eas iuxta historiam. Secunda, iuxta tropologiam. Tertia, iuxta intelligentiam spiritualem. In historia, eorum quae scripta sunt, ordo servatur. In tropologia, de littera ad maiora consurgimus, et quidquid in priori populo carnaliter factum est, iuxta moralem interpretamur locum, et ad animae nostrae emolumenta convertimus. In spirituali θεωρίᾳ ad sublimiora transimus, terrena dimittimus, de futurorum beatitudine, et coelestibus disputamus: ut praesentis vitae meditatio, umbra futurae beatitudinis sit. Quos Christus [al. Quos si Christus] tales invenerit, ut et corpore, et anima, et spiritu integri conserventur, et perfectam habeant triplicis in se scientiae veritatem, hos sua pace sanctificabit et faciet esse perfectos. Multi simpliciter hunc locum de resurrectione intelligunt, ut et spiritus, et anima, et corpus in adventu Domini integra conserventur. Alii ex hoc loco triplicem in homine volunt affirmare substantiam: Spiritus, quo sentimus, animae, qua vivimus, corporis, quo incedimus. Sunt qui ex anima tantum, et corpore subsistere hominem disserentes, spiritum in eo tertium, non substantiam velint intelligi, sed efficientiam, per quam et mens in nobis, et sensus, et cogitatio, et animus appellantur, utique non sunt tot substantiae, quot nomina. Cumque illud eis oppositum fuerit: Benedicite spiritus, et animae iustorum Domino , Scripturam non recipiunt, dicentes eam in Hebraico non haberi. Nos autem in praesenti loco (ut supra diximus) scriptum, qui cum anima et corpore integer conservatur, non substantiam Spiritus Sancti, quae non potest interire, sed gratias eius donationesque accipimus, quae nostra vel virtute, vel vitio, et acceduntur, et extinguuntur in nobis.
Hieronymus HOME
bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332
Hieronymus, Epistulae, 4, 120. AD HEDIBIAM. CAPITULA XII. QUAESTIONUM HEDIBIAE AD S. HIERONYMUM. <<< >>> 121. AD ALGASIAM. CAPITULA XI QUAESTIONUM ALGASIAE AD S. HIERONYMUM.
monumenta.ch > Hieronymus > 120a
© 2006 - 2024 Monumenta Informatik