monumenta.ch > Hieronymus > 116
Hieronymus, Epistulae, 4, 115. AD AUGUSTINUM. <<< >>> 117. AD MATREM ET FILIAM IN GALLIA COMMORANTES.
Hieronymus, Epistulae, 4, 116. AUGUSTINI AD HIERONYMUM.
1 Domino dilectissimo et in Christi visceribus honorando, sancto fratri et compresbytero HIERONYMO, AUGUSTINUS in Domino salutem. 'Iampridem caritati tuae prolixam epistulam misi, respondens illi tuae, quam per sanctum filium tuum Asterium, nunc iam non solum fratrem, verum etiam collegam meum, misisse te recolis. Quae utrum in manus tuas pervenire meruerit, adhuc nescio, nisi quod per fratrem sincerissimum Firmum scribis si ille qui te primum gladio petiit, stylo repulsus est; ut sit humanitatis meae atque iustitiae, accusantem reprehendere, non respondentem. Hoc solo tenuissimo indicio utcumque coniicio, legisse te illam epistulam meam. In ea quippe deploravi tantam inter vos exstitisse discordiam, de quorum tanta amicitia, quaquaversum eam fama diffuderat, caritas fraterna gaudebat. Quod non feci reprehendendo in aliquo germanitatem tuam, cuius in ea re aliquam culpam me cognovisse, non ausus sum dicere: sed dolendo humanam miseriam, cuius in amicitiis mutua caritate retinendis, quantalibet illa sit, incerta permansio est. Verum illud malueram tuis nosse rescriptis, utrum mihi veniam, quam poposceram, dederis. Quod apertius mihi intimari cupio, quamvis hilarior quidam vultus litterarum tuarum, etiam hoc me impetrasse significare videatur: si tamen post lectam illam missae sunt; quod in eis minime apparet.'2 'Petis, vel potius fiducia caritatis iubes, ut in Scripturarum campo sine nostro invicem dolore ludamus. Equidem quantum ad me attinet, serio nos ista, quam ludo agere mallem. Quod si hoc verbum tibi propter facilitatem ponere placuit, ego fateor maius aliquid ex peto a benignitate virium tuarum, prudentiaque tam docta, et otiosa, annosa, studiosa, ingeniosa diligentia; haec tibi non tantum donante, verum etiam dictante Spiritu Sancto, ut in magnis et laboriosis quaestionibus, non tanquam ludentem in campo Scripturarum, sed in montibus anhelantem adiuves. Si autem propter hilaritatem, quam esse inter carissimos disserentes decet, putasti dicendum esse, ludamus: sive illud apertum et planum sit, unde colloquimur, sive arduum atque difficile, hoc ipsum edoce, obsecro te, quonam modo assequi valeamus: ut cum forte aliquid nos movet, quod nobis, et si non cautius attendentibus, certe tardius intelligentibus non probatum est: et quid nobis videatur contra conamur asserere, si hoc aliquanto securiore libertate dicamus, non incidamus in suspicionem puerilis iactantiae, quasi nostro nomini famam, viros illustres accusando quaeramus. Si autem aliquid asperum refellendi necessitate depromptum fuerit, quo tolerabile fiat, leniore circumfundamus eloquio, ne litum melle gladium stringere videamur [al. iudicemur]. Nisi forte ille modus est, quo utrumque hoc vitium, vel vitii suspicionem caveamus, si cum doctiore amico sic disputemus, ut quidquid dixerit, necesse sit approbare; nec quaerendi saltem causa, liceat aliquantulum reluctari.'3 'Tum vero sine ullo timore offensionis tanquam in campo luditur; sed mirum si nobis non illuditur. Ego enim fateor caritati tuae solis eis Scripturarum libris, qui iam Canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse firmissime credam. At si aliquid in eis offendero litteris, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud quam vel mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse quod dictum est, vel me minime intellexisse, non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita senserunt; sed quia mihi vel per illos auctores Canonicos, vel probabili ratione, quod a vero non abhorreat, persuadere potuerunt. Nec te, mi frater, sentire aliquid aliter existimo: prorsus, inquam, non te arbitror, sic legi tuos libros velle, tanquam Prophetarum et [al. vel] Apostolorum: de quorum scriptis quod omni errore careant dubitare nefarium est. Absit hoc a pia humilitate, et veraci de temetipso cogitatione, qua nisi esses praeditus, non utique diceres, (utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua vel doceremus aliqua, vel disceremus).'4 'Quod si teipsum consideratione vitae ac morum tuorum, non simulate, nec fallaciter dixisse credo: quanto magis aequum est me credere Apostolum Paulum non aliud sensisse quam scripserit, ubi ait de Petro et Barnaba: Cum viderem quia non recte ingrediuntur [al. ingrediebantur, et ingrediantur] ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus: si tu cum sis Iudaeus, gentiliter et iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare ? De quo enim certus sim, quod me scribendo vel loquendo non fallat, si fallebat Apostolus filios suos, quos iterum parturiebat, donec in eis Christus, id est, veritas formaretur. Quibus cum praemisisset, dicens: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior , non tamen veraciter scribebat, sed nescio qua dispensatoria simulatione fallebat, vidisse se Petrum et Barnabam non recte ad Evangelii veritatem ingredientes, ac Petro in faciem restitisse, non ob aliud nisi quod gentes cogeret iudaizare.'5 At enim satius est credere Apostolum Paulum aliquid non vere scripsisse, quam Apostolum Petrum non recte aliquid egisse. Hoc si ita est, dicamus (quod absit) satius esse credere mentiri Evangelium, quam negatum esse a Petro Christum: et mentiri Regnorum librum, quam tantum Prophetam a Domino Deo tam excellenter electum, et in concupiscenda atque abducenda uxore aliena commisisse adulterium, et in marito eius necando, tam horrendum homicidium. Imo vero sanctam Scripturam in summo, et coelesti auctoritatis culmine collocatam, de veritate eius certus ac securus legam: et in ea homines vel approbatos, vel emendatos, vel damnatos veraciter discam, potius quam, facta humana dum in quibusdam laudabilis excellentiae personis aliquando credere timeo reprehendenda, ipsa divina eloquia mihi sint ubique suspecta.6 'Manichaei plurima divinarum Scripturarum, quibus eorum nefarius error clarissima sententiarum perspicuitate convincitur, quia in alium sensum detorquere non possunt, falsa esse contendunt: ita tamen ut eamdem falsitatem non scribentibus Apostolis tribuant, sed nescio quibus codicum corruptoribus: Quod tamen quia nec pluribus sive antiquioribus exemplaribus, nec praecedentis linguae auctoritate (unde Latini libri interpretati sunt) probare aliquando potuerunt, notissima omnibus veritate superati confusique discedunt. Itane non intelligit prudentia sancta tua, quanta malitiae illorum patescat occasio, si non ab aliis Apostolicas litteras esse falsatas, sed ipsos Apostolos falsa scripsisse dicamus?'7 'Non est, inquis, credibile, hoc in Petro Paulum, quod ipse Paulus fecerat, arguisse. Non nunc inquiro quid fecerit, sed quid scripserit quaero. Hoc ad quaestionem quam suscepi maxime pertinet; ut veritas divinarum Scripturarum ad nostram fidem aedificandam memoriae commendata, non a quibuslibet, sed ab ipsis Apostolis, ac per hoc in Canonicum auctoritatis culmen recepta, ex omni parte verax atque indubitanda persistat. Nam si hoc fecit Petrus quod facere debuit, mentitus est Paulus, quod eum viderit non recta ingredientem ad veritatem Evangelii. Quisquis enim hoc facit quod facere debet, recte utique facit: et ideo falsum de eo dicit, qui dicit eum non recte fecisse, quod eum novit facere debuisse. Si autem verum scripsit Paulus, verum est quod Petrus non recte tunc ingrediebatur ad veritatem Evangelii. Id ergo faciebat quod facere non debebat: e si tale aliquid Paulus ipse iam fecerat, correctum potius etiam ipsum credam, coapostoli sui correctionem non potuisse negligere, quam mendaciter aliquid in sua epistula posuisse. Et si hoc non in epistula qualibet, quanto magis in illa, in qua praelocutus ait: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior?'8 'Ego quidem illud Petrum sic egisse credo, ut gentes cogeret iudaizare. Hoc enim lego scripsisse Paulum, quem mentitum esse non credo : et ideo non recte agebat hoc Petrus. Erat enim contra Evangelii veritatem, ut putarent qui credebant in Christum, sine illis veteribus sacramentis salvos se esse non posse. Hoc enim contendebant Antiochiae, qui ex Circumcisione crediderant. Contra quos Paulus perseveranter acriterque confligit. Ipsum vero Paulum non ad hoc id egisse, quod vel Timotheum circumcidit , vel Cenchreis votum persolvit , vel Ierosolymis a Iacobo admonitus, cum eis qui voverant, legitima illa celebranda suscepit; ut putari videretur per ea sacramenta etiam Christianam salutem dari : sed ne illa quae prioribus ut congruebat temporibus, in umbris rerum futurarum Deus fieri iusserat, tanquam idololatriam gentilium damnare crederetur. Hoc est enim quod illi Iacobus ait: auditum de illo esse, quod discissionem doceat a Moyse . Quod utique nefas est, ut credentes in Christum discindantur a Propheta Christi, tanquam eius doctrinam detestantes atque damnantes; de quo ipse Christus dicit, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit .'9 'Attende obsecro ipsa verba Iacobi: Vides, inquit, frater quot millia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christum: et hi omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te, quia discissionem doces a Moyse, eorum qui per gentes sunt Iudaeorum, dicens non debere circumcidere eos filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet convenire multitudinem; audierunt enim te supervenisse: hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor votum habentes super se: his assumptis sanctifica te cum ipsis, et impende in eos ut radant capita: et scient [al. sciant] omnes quia quae de te audierunt falsa sunt; sed sequeris et ipse custodiens Legem, de gentibus autem qui crediderunt, nos mandavimus, iudicantes nihil eiusmodi servare illos, nisi ut se observent ab idolis immolato, et a sanguine, et a fornicatione . Non, ut opinor, obscurum est, et Iacobum hoc ideo monuisse, ut scirent falsa esse quae de illo audierant, hi qui cum in Christum ex Iudaeis credidissent, tamen aemulatores erant Legis, ne per doctrinam Christi, velut sacrilega, nec Deo mandante conscripta damnari putarentur, quae per Moysen patribus fuerant ministrata: hoc enim de Paulo iactaverant non illi qui intelligebant quo animo a Iudaeis fidelibus observari tunc ista deberent, propter commendandam scilicet auctoritatem divinam, et sacramentorum illorum Propheticam sanctitatem, non propter adipiscendam salutem, quae iam in Christo revelabatur, et per baptismi sacramentum ministrabatur; sed illi hoc de Paulo sparserant, qui sic ea volebant observari, tanquam sine his in Evangelio salus credentibus esse non posset. Ipsum enim senserant vehementissimum gratiae praedicatorem, et intentioni eorum maxime adversum, docentem, non per illa hominem iustificari, sed per gratiam Iesu Christi, cuius praenuntiandae causa, illae umbrae in Lege mandatae sunt. Et ideo ille invidiam et persecutionem molientes concitare, tanquam inimicum legis mandatorumque divinorum criminabantur: cuius falsae criminationis invidiam congruentius: devitare non posset, quam ut ea ipsa celebraret, quae damnare tanquam sacrilega putabatur; atque ita ostenderet, nec Iudaeos tunc ab eis tanquam a nefariis prohibendos, nec gentiles ad ea tanquam ad necessaria compellendos.'10 'Nam si revera sic ea reprobaret, quemadmodum de illo auditum erat, et ideo celebranda susciperet, ut actione simulata suam posset occultare sententiam, non ei diceret, Iacobus, et scient omnes: sed diceret, et putabant omnes, quoniam quae de te audierunt, falsa sunt , praesertim quia in ipsis Ierosolymis Apostoli iam decreverant, ne quisquam gentes cogeret iudaizare: non autem decreverant ne quisquam tunc Iudaeos iudaizare prohiberet: quamvis etiam ipsos iam doctrina Christiana non cogeret. Proinde si post hoc Apostolorum decretum, Petrus habuit illam in Antiochia simulationem, qua gentes cogeret iudaizare, quod iam nec ipse cogebatur, quamvis propter commendanda eloquia Dei, quae Iudaeis sunt credita, non prohibebatur; quid mirum si constringebat eum Paulus libere asserere, quod cum caeteris Apostolis se Ierosolymis decrevisse meminerat.'11 'Si autem hoc, quod magis arbitror, ante illud Ierosolymitanum concilium Petrus fecit: nec sic mirum est, quod eum volebat Paulus non timide obtegere, sed fidenter asserere, quod eum pariter sentire iam noverat, sive quod cum eo contulerat Evangelium, sive quod in Cornelii Centurionis vocatione, etiam divinitus eum de hac re admonitum acceperat, sive quod antequam illi quos timuerat, venissent Antiochiam, cum gentibus eum convesci viderat. Neque enim negamus in hac sententia fuisse iam Petrum, in qua et Paulus fuit. Non itaque tunc eum quid in ea re verum esset docebat, sed eius simulationem, qua gentes iudaizare cogebantur, arguebat, non ob aliud, nisi quia sic illa omnia simulatoria gerebantur, tanquam verum esset quod illi dicebant, qui sine circumcisione praeputii atque aliis observationibus, quae umbrae erant futurorum, putabant credentes salvos esse non posse.'12 'Ergo et Timotheum circumcidit propterea, ne Iudaeis, et maxime cognationi eius maternae sic viderentur, qui ex gentibus in Christum crediderant, detestari circumcisionem: sicut idololatria detestanda est, cum illam Deus fieri praeceperit, hanc Satanas persuaserit: Et Titum propterea non circumcidit, ne occasionem daret eis qui sine ulla circumcisione dicebant credentes salvos esse non posse, et ad deceptionem gentium hoc etiam Paulum sentire iactarent. Quod ipse satis significat, ubi ait. Sed neque Titus qui mecum erat cum esset Graecus compulsus est circumcidi: propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierant perscrutari libertatem nostram, ut nos in servitutem redigerent, quibus nec ad horam cessimus subiectioni [al. subiectione], ut veritas Evangelii permaneret [al. permaneat] apud vos [. 4. 5]. Hinc [al. Hic] apparet quid eos captare intellexerit, ut non faceret quod in Timotheo fecerat, et quod ea libertate facere poterat, qua ostenderat illa sacramenta, nec tanquam necessaria debere appeti, nec tanquam sacrilega debere damnari.'13 'Sed cavendum est videlicet in hac disputatione, ne sicut Philosophi, quaedam facta hominum media dicamus, inter recte factum et peccatum: quae neque in recte factis, neque in peccatis numerentur; et urgeamur eo, quod observare Legis caeremonias non potest esse indifferens, sed aut bonum, aut malum. Ut si bonum dixerimus, eas nos quoque observare cogamus; si autem malum, non vere, sed simulate ab Apostolis observatas esse credamus. Ego vero Apostolis, non tam exemplum Philosophorum timeo, quando et illi in sua disputatione veri aliquid dicunt, quam forensium advocatorum, quando in alienarum causarum actione mentiuntur. Quorum similitudo, si in ipsa expositione epistulae ad Galatas ad confirmandam simulationem Petri et Pauli putata est decenter induci; quid ego apud te timeam nomen Philosophorum, qui non propterea vani sunt, quia omnia falsa dicunt, sed quia et falsis plerisque confidunt, et ubi vera inveniuntur dicere, a Christi gratia, qui est ipsa veritas, alieni sunt.'14 'Cur autem non dicam praecepta illa veterum sacramentorum nec bona esse, quia non eis homines iustificantur; umbrae enim sunt praenuntiantes gratiam, qua iustificamur: nec tamen mala, quia divinitus praecepta sunt, temporibus personisque congruentia: cumque me adiuvet etiam prophetica sententia, qua dicit Deus se illi populo dedisse praecepta non bona ? Forte enim propterea non dixit mala; sed tantum non bona, id est, non talia, ut illis homines boni fiant, aut sine illis boni non fiant. Vellem me doceret benigna sinceritas tua, utrum simulate quisquam sanctus orientalis cum Romam venerit, ieiunet sabbato, excepto illo die Paschalis vigiliae. Quod si malum esse dixerimus, non solum Romanam Ecclesiam, sed etiam multa ei vicina, et aliquanto remotiora damnabimus, ubi mos idem tenetur et manet. Si autem non ieiunare sabbato malum putaverimus, tot Ecclesias Orientis, et multo maiorem orbis Christiani partem, qua temeritate criminabimur? Placetne tibi, ut medium quiddam esse dicamus, quod tamen acceptabile sit ei, qui hoc non simulate, sed congruenti societate atque observantia fecerit? Et tamen nihil inde legimus in Canonicis libris praeceptum esse Christianis: quanto magis illud malum dicere non audeo, quod Deum praecepisse ipsa Christiana fide negare non possum: qua [al. quia didici non eo me iustificari, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum?'15 'Dico ergo circumcisionem praeputii, et caetera huiusmodi, priori populo per Testamentum, quod vetus dicitur, divinitus data ad significationem futurorum, quae per Christum oportebat impleri: quibus advenientibus remansisse illa Christianis legenda tantum ad intelligentiam praemissae Prophetiae, non autem necessaria facienda: quasi adhuc expectandum esset, ut veniret fidei revelatio, quae his significabatur esse ventura. Sed quamvis gentibus imponenda non essent, non tamen sic debuisse auferri a consuetudine Iudaeorum, tanquam detestanda atque damnanda. Sensim proinde atque paulatim fervente sana praedicatione gratiae Christi, qua sola nossent credentes se iustificari, salvosque fieri non illis umbris rerum antea futurarum, tunc iam venientium atque praesentium, ut in illorum Iudaeorum vocatione, quos praesentia carnis Domini et Apostolica tempora sic invenerant, omnis illa actio consumeretur umbrarum, hoc eis suffecisse ad commendationem, ut non tanquam detestanda et similis idololatriae vitaretur, ultra vero non haberet progressum; ne putaretur necessaria, tanquam vel ab illa salus esset, vel sine illa esse non posset. Quod putaverunt haeretici, qui dum volunt et Iudaei esse et Christiani, nec Iudaei nec Christiani esse potuerunt. Quorum sententiam mihi cavendam, quamvis in ea nunquam fuerim, tamen benevolentissime admonere dignatus es: in cuius sententiae non consensionem, sed simulationem Petrus timore inciderat, ut de illo Paulus verissime scriberet: quod cum eum vidisset non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique verissime diceret, quod gentes iudaizare cogebat . Quod Paulus utique non cogebat, ob hoc illa vetera veraciter, ubi opus esset, observans, ut damnanda non esse monstraret: praedicans tamen instanter non eis; sed revelata gratia fidei, fideles salvos fieri, ne ad ea quemquam velut necessaria suscipienda compelleret. Sic autem credo Apostolum Paulum veraciter cuncta illa gessisse, nec tamen nunc quemquam factum ex Iudaeo Christianum, vel cogo, vel sino talia veraciter celebrare: sicut nec tu, cui videtur Paulus ea simulasse, cogis istum vel sinis talia simulare.16 'An vis ut etiam ego dicam hanc esse summam quaestionis, imo sententiae tuae, ut post Evangelium Christi, bene faciant credentes Iudaei, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus; si filios circumcidant, si sabbatum observent, ut Paulus in Timotheo , et omnes observavere Iudaei, dummodo haec simulate ac fallaciter agant? Hoc si ita est, non iam in haeresim Ebionis, vel eorum quos vulgo Nazaraeos nuncupant, vel quamlibet aliam veterem; sed nescio in quam novam delabimur, quae sit eo perniciosior, quo non errore, sed proposito est ac voluntate fallaci. Quod si respondeas, ut te ab hac purges sententia, tunc Apostolos ista laudabiliter simulasse, ne scandalizarentur infirmi, qui ex Iudaeis multi crediderant, et ea respuenda, nondum intelligebant: nunc vero confirmata per tot gentes doctrina gratiae Christianae, confirmata etiam per omnes Christi Ecclesias lectione Legis et Prophetarum, quomodo haec intelligenda, non observanda recitentur, quisquis ea simulando agere voluerit, videatur insanire: cur mihi non licet dicere Apostolum Paulum, et alios rectae fidei Christianos, tunc illa vetera sacramenta paululum observando veraciter commendare debuisse, ne putarentur illae Propheticae significationis observationes a piissimis patribus custoditae tanquam sacrilegia diabolica a posteris detestandae? Iam enim cum venisset fides, quae prius illis observationibus praenuntiata, post mortem et resurrectionem Domini revelata est, amiserant tanquam vitam officii sui. Verumtamen sicut defuncta corpora, necessariorum officiis, deducenda erant quodammodo ad sepulturam, nec simulate, sed religiose; non autem deserenda continuo, vel inimicorum obtrectationibus tanquam canum morsibus proiicienda. Proinde nunc quisquis Christianorum, quamvis sit ex Iudaeis, similiter ea celebrare voluerit, tanquam sopitos cineres cruens, non erit pius deductor, vel baiulus corporis, sed impius sepulturae violator.'17 'Fatcor sane in eo, quod epistula continet mea, quod ideo sacramenta Iudaeorum Paulus celebranda susceperat, cum iam Christi esset Apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea vellent, sicut a parentibus per Legem acceperant custodire, minus me posuisse, illo duntaxat tempore, quo primum fidei gratia revelata est: tunc enim hoc non erat perniciosum. Progressu vero temporis illae observationes ab omnibus Christianis desererentur: ne si tunc fieret, non discerneretur quod Deus populo suo per Moysen praecepit, ab eo quod in templis daemoniorum spiritus immundus instituit. Proinde potius culpanda est negligentia mea: quia hoc non addidi, quam obiurgatio tua. Verumtamen longe antequam litteras tuas accepissem, scribens contra Faustum Manichaeum, quomodo eumdem locum, quamvis breviter explicaverim, et hoc illic non praetermiserim; et legere poterit, si non dedignetur benignitas tua, et a carissimis nostris, per quos nunc haec scripta misi, quomodo volueris, tibi fides fiet, illud me ante dictasse: mihique de animo meo crede, quod coram Deo loquens, iure caritatis exposco, nunquam mihi visum fuisse, etiam nunc Christianos ex Iudaeis factos sacramenta illa vetera quolibet affectu, quolibet animo celebrare debere, aut eis ullo modo licere; cum illud de Paulo semper ita senserim, ex quo illius mihi litterae innotuerunt: sicut nec tibi videtur hoc tempore cuiquam esse simulanda ista, cum hoc fecisse Apostolos credas.'18 'Proinde sicut tu e contrario loqueris, et licet reclamante, sicut scribis, mundo, libera voce pronuntias, caeremonias Iudaeorum et perniciosas esse, et mortiferas Christianis; et quicumque eas observaverit, sive ex Iudaeis, sive ex gentibus, cum in barathrum diaboli devolutum: ita ego hanc vocem tuam omnino confirmo, et addo: Quicumque eas observaverit, sive ex Iudaeis, sive ex gentibus, non solum veraciter, verum etiam simulate, cum in barathrum diaboli devolutum. Quid quaeris amplius? Sed sicut tu simulationem Apostolorum ab huius temporis ratione secernis, ita ego Pauli Apostoli veracem tunc in his omnibus conversationem ab huius temporis, quamvis minime simulata caeremoniarum Iudaicarum observatione, secerno; quoniam tunc fuit approbanda, nunc detestanda. Ita quamvis legerimus: Lex et Prophetae usque ad Ioannem Baptistam ; et quia propterea quaerebant Iudaei Christum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo : et quia gratiam pro gratia accepimus : et quoniam Lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est [Ibid. 17]: et per Ieremiam promissum est, daturum Deum Testamentum novum domui Iuda, non secundum Testamentum quod disposuit patribus eorum [. 32]: non tamen arbitror ipsum Dominum fallaciter a parentibus circumcisum. Aut si hoc propter aetatem minime prohibebat, nec illud arbitror eum dixisse fallaciter lepreso, quem certe non illa per Moysen praecepta observatio, sed ipse mandaverat: Vade et offer pro te sacrificium quod praecepit Moyses in testimonium illis . Nec fallaciter ascendit ad diem festum usque adeo non causa ostentationis coram hominibus, ut non evidenter ascenderit, sed latenter' .19 'At enim dixit idem Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit . Decepit ergo Timotheum, et fecit ei nihil prodesse Christum? An quia hoc fallaciter factum est, ideo non obfuit? At ipse hoc non posuit: nec ait, si circumcidamini veraciter, sicut nec fallaciter, sed sine ulla exceptione dixit: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Sicut ergo tu vis hic locum dare sententiae tuae, ut velis subintelligi, nisi fallaciter, ita non impudenter flagito, ut etiam nos illic intelligere sinas eis dictum: si circumcidamini, qui propterea volebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo salvos esse non posse. Hoc ergo animo, hac voluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei nihil omnino proderat; sicut alibi aperte dicit, Nam, si per Legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est . Hoc ergo declarat, quod et ipse commemorasti, Evacuati estis a Christo, qui in Lege iustificamini, a gratia excidistis . Illos itaque arguit, qui se iustificari in Lege credebant; non qui legitima illa in eius honorem, a quo mandata sunt observabant intelligentes, et qua praenuntiandae veritatis ratione mandata sint, et quousque debeant perdurare. Unde est illud quod ait: Si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege [Ibid. 18]. Unde, velut colligis, apparet, qui sub Lege est, non dispensative, ut nostros putas voluisse maiores; sed vere, ut ego intelligo, cum Spiritum Sanctum non habere.'20 'Magna mihi videtur quaestio, quid sit esse sub Lege sic, quemadmodum Apostolus culpat. Neque enim propter circumcisionem hoc eum arbitror dicere, aut illa sacrificia, quae tunc facta a patribus, nunc a Christianis non fiunt, et caetera huiusmodi, sed hoc ipsum etiam quod Lex iubet: Non concupisces , quod fatemur certe Christianos debere observare, atque evangelica maxime illustratione praedicari. Legem dicit esse sanctam, et mandatum sanctum et iustum et bonum . Deinde subiungit, Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator, aut peccatum, per mandatum [Ibid. v. 13]. Quod autem hic dicit, peccatum per mandatum fieri supra modum, hoc alibi ait: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia . Et alibi, cum superius de dispensatione gratiae loqueretur, quod ipsa iustificet, velut interrogans ait. Quid ergo Lex? Atque huic interrogationi continuo respondit: Praevaricationis gratia posita est, donec veniet semen, cui promissum est . Hos ergo damnabiliter dicit esse sub Lege, quos reos facit Lex, non implentes Legem, dum non intelligendo gratiae beneficium ad facienda Dei praecepta, quasi de suis viribus superba elatione praesumunt. Plenitudo enim Legis caritas . Caritas vero Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nosipsos, sed per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis . Sed huic rei quantum satis est explicandae, prolixior fortasse et sui proprii voluminis sermo debetur. Si ergo illud, quod Lex ait, Non concupisces , si humana infirmitas gratia Dei adiuta non fuerit, sub se reum tenet, et praevaricatorem potius damnat, quam liberat peccatorem, quanto magis illa, quae significationis causa praecepta sunt, circumcisio, et caetera, quae revelatione gratiae latius innotescente, necesse fuerat aboleri, iustificare neminem poterant? Non tamen ideo fuerant tanquam diabolica gentium sacrilegia fugienda, etiam cum ipsa gratia iam coeperat revelari, quae umbris talibus fuerat praenuntiata; sed permittenda paululum eis, maxime qui ex illo populo, cui data sunt, venerant. Postea vero tanquam cum honore sepulta sunt, a Christianis omnibus irreparabiliter deserenda.'21 'Hoc autem, quod dicis (non dispensative, ut nostri voluere maiores), quid sibi vult, oro te? Aut enim hoc est, quod ego appello officiosum mendacium, ut haec dispensatio sit officium, velut honeste mentiendi: aut quid aliud sit, omnino non video, nisi forte, addito nomine dispensationis, fiat [al. fit] ut mendacium non sit mendacium: quod si absurdum est; cur ergo non aperte dicis officiosum mendacium defendendum, nisi forte nomen te movet: quia non tam usitatum est in Ecclesiasticis libris vocabulum Officii, quod Ambrosius noster non timuit, qui suos quosdam libros utilium praeceptionum plenos, de Officiis voluit appellare. An si officiose mentiatur quisque culpandus est; si dispensative, approbandus? Rogo te, mentiatur ubi elegerit qui hoc putat: quia et in hoc magna quaestio est, sit ne aliquando mentiri viri boni, imo viri Christiani, qualibus dictum est, Sit in ore vestro, est, est, non, non, ut non sub iudicio decidatis? [Matth. 5. 37.] Et qui cum fide audiunt, Perdes omnes qui loquuntur mendacium' .22 'Sed haec, ut dixi, et alia et magna quaestio est: eligat quod voluerit, qui hoc existimat, ubi mentiatur, dum tamen a scribentibus auctoribus sanctarum Scripturarum, et maxime Canonicarum, inconcusse credatur, et defendatur omnino abesse mendacium: ne dispensatores Christi, de quibus dictum est, Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur , tanquam magnum aliquid sibi fideliter didicisse videantur, pro veritatis dispensatione mentiri, cum ipsa fides in latino sermone ab eo dicatur appellata, quia fit quod dicitur. Ubi autem fit quod dicitur, mentiendi utique non est locus. Fidelis igitur dispensator Apostolus Paulus procul dubio nobis exhibet in scribendo fidem: quia veritatis dispensator erat, non falsitatis. Ac per hoc verum scripsit, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique in faciem restitisse, quod gentes cogeret iudaizare . Ipse vero Petrus, quod a Paulo fiebat utiliter libertate caritatis, sancta ac benigna pietate humilitatis accepit: atque ita rarius et sanctius exemplum posteris praebuit, quo non dedignarentur sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi; quam Paulus, quo confidenter auderent, etiam minores maioribus pro defendenda Evangelica veritate, salva fraterna caritate resistere. Nam cum satius sit, a tenendo itinere in nullo, quam in aliquo declinare; MULTO EST tamen mirabilius et laudabilius, libenter accipere corrigentem, quam audacter corrigere deviantem. Est laus itaque iustae libertatis in Paulo et sanctae humilitatis in Petro: quae, quantum mihi pro modulo meo videtur, magis fuerat adversus calumniantem Porphyrium defendenda, quam ut ei daretur obtrectandi maior occasio, qua multo mordacius criminaretur Christianos fallaciter vel suas litteras scribere, vel Dei sui sacramenta tractare.'23 'Flagitas a me, ut aliquem saltem unum ostendam, cuius in hac re sententiam sita secutus, cum tu tam plures nominatim commemoraveris, qui te in eo, quod astruis praecesserunt; petens ut in eo, quod te reprehendo errantem, patiar te errare cum talibus; quorum ego fateor neminem legi; sed cum ferme sex, vel septem, horum quatuor auctoritatem tu quoque infringis. Nam Laodicenum, cuius nomen taces, de Ecclesia dicis nuper egressum; Alexandrum autem veterem haereticum; Origenem vero ac Dydimum reprehensos abs te, lego in recentioribus quaestionibus, quamvis Origenem mirabiliter ante laudaveris. Cum his ergo errare puto, quia nec te ipse patieris; quamvis hoc perinde dicatur ac si in hac sententia non erraverint. Nam quis est, qui se velit cum quolibet errare? Tres igitur restant, Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes, et quem paulo post commemoras, Ioannes, qui dudum in Pontificali gradu Constantinopolitanam rexit Ecclesiam.'24 'Porro si quaeras, vel recolas, quid hinc senserit noster Ambrosius: quid noster itidem Cyprianus, invenies fortasse, nec nobis defuisse, quos in eo, quod asserimus, sequeremur, quanquam sicut paulo ante dixi, TANTUMMODO Scripturis Canonicis hanc ingenuam debeam servitutem, qua eas solas ita sequar, ut conscriptores earum nihil in eis omnino errasse, nihil fallaciter posuisse non dubitem. Proinde cum quaero tertium, ut tres etiam ego tribus opponam, possem quidem, ut arbitror, facile reperire, si multa legissem. Verumtamen ipse mihi pro his omnibus, imo supra hos omnes Apostolus Paulus occurrit: ad ipsum confugio; ad ipsum ab omnibus qui aliud sentiunt litterarum tractatoribus provoco, ipsum interrogans interpello et requiro in eo, quod scripsit ad Galatas, vidisse se Petrum non recte ingredientem ad veritatem Evangelii, eique in faciem propterea restitisse, quod illa simulatione gentes iudaizare cogebat , utrum verum scripserit, an forte nescio qua dispensativa falsitate mentitus sit. Et audio eum paulo superius, in eiusdem narrationis exordio religiosa voce mihi clamantem, Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior' .25 'Dent veniam quilibet aliud opinantes; ego magis credo tanto Apostolo in suis litteris iuranti, quam cuique doctissimo de alienis disputanti. Nec dici timeo, me sic Paulum defendere, quod non simularit errorem Iudaeorum, sed vere fuerit in errore. Quoniam neque simulabat errorem qui libertate Apostolica, sicut illi tempori congruebat, vetera illa sacramenta, ubi opus erat agendo, commendabat ea, non solum Satanae versutia decipiendis hominibus, sed Dei providentia, praenuntiandis rebus futuris prophetice constituta. Nec vere fuerat in errore Iudaeorum, qui non solum noverat, sed etiam instanter et acriter praedicabat eos errare, qui putabant gentibus imponenda, vel iustificationi quorumcumque fidelium necessaria.'26 'Quod autem dixi eum factum Iudaeis tanquam Iudaeum, et tanquam gentilem gentibus, non mentientis astu, sed compatientis affectu quemadmodum dixerim, parum mihi visus es attendisse; imo ego fortasse non satis hoc explanare potuerim. Neque enim hoc ideo dixi, quod misericorditer illa simulaverit; sed quia sic ea non simulavit, quae faciebat similia Iudaeis; quemadmodum nec illa quae faciebat similia gentibus, quae tu quoque commemorasti: atque in eo me, quod non ingrate fateor, adiuvisti. Cum enim abs te quaesissem in epistula mea, quomodo putetur ideo factus Iudaeis tanquam Iudaeus, quia fallaciter suscepit sacramenta Iudaeorum, cum et gentibus tanquam gentilis factus sit, nec tamen suscepit fallaciter sacrificia gentium: tu respondisti in eo factum gentibus tanquam gentilem, quod praeputium receperit; quod indifferenter permiserit vesci cibis, quos damnant Iudaei. Ubi ego quaero: utrum et hoc simulate fecerit? Quod si absurdissimum atque falsissimum est: sic ergo et illa, in quibus Iudaeorum consuetudini congruebat libertate prudenti, non necessitate servili, aut quod est indignius, dispensatione fallaci potius quam fideli.'27 'Fidelibus enim, et his qui cognoverunt veritatem, sicut ipse testatur (nisi forte et hic fallit) omnis creatura Dei bona est, et nihil abiiciendum, quod cum gratiarum actione accipitur . Ergo et ipsi Paulo non solum viro, verum etiam dispensatori maxime fideli, non solum cognitori, verum etiam doctori veritatis, omnis utique in cibis creatura Dei, non simulate, sed vere bona erat. Cur igitur nihil simulate suscipiendo sacrorum, caeremoniarumque gentilium, sed de cibis et praeputio vera sentiendo, atque docendo, tamen tanquam gentilis factus est gentibus, et non potuit fieri tanquam Iudaeus Iudaeis, nisi fallaciter suscipiendo sacramenta Iudaeorum? Cur oleastro inserto observavit dispensationis veracem fidem: et naturalibus ramis non extra, sed in arbore constitutis, nescio quod dispensatoriae velamen simulationis obtendit? Cur factus tanquam gentilis gentibus, quod sentit docet, quod ait, sentit: factus autem tanquam Iudaeus Iudaeis, aliud claudit in pectore, aliud promit in verbis, in factis, in scriptis? Sed absit hoc sapere. Utrisque enim debebat caritatem de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Ac per hoc omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret, non mentientis astu, sed compatientis affectu, id est, non omnia mala hominum fallaciter agendo; sed aliorum omnium malis omnibus, tanquam si sua essent, misericordis medicinae diligentiam procurando.'28 'Cum itaque illa Testamenti veteris sacramenta, etiam sibi agenda minime recusabat, non misericorditer fallebat; sed omnino non fallens, atque hoc modo a Domino Deo illa usque ad certi temporis dispensationem iussa esse commendans, a sacrilegis sacris gentium distinguebat. Tunc autem, non mentientis astu, sed compatientis affectu, Iudaeis tanquam Iudaeus fiebat, quando eos ab illo errore, quo vel in Christum credere nolebant, vel per vetera sacerdotia sua caeremoniarumque observationes se a peccatis posse mundari, fierique salvos existimabant: sic liberare cupiebat tanquam ipse illo errore teneretur: diligens utique proximum tanquam seipsum, et haec aliis faciens, quae sibi ab aliis fieri vellet, si hoc illi opus esset. Quod cum Dominus monuisset, adiunxit: Haec est enim Lex et Prophetae' .29 'Hunc compatientis affectum, in eadem Epistula ad Galatas praecipit, dicens: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum, ne et tu tenteris . Vide si non dixit: fiere tanquam ille, ut illum lucrifacias. Non utique, ut ipsum dilectum fallaciter ageret; aut se id habere simularet: sed ut in alterius delicto, quid etiam sibi accidere posset, attenderet, atque ita alteri, tanquam sibi ab altero vellet, misericorditer subveniret, hoc est, non mentientis astu, sed cum patientis affectu. Sic Iudaeo, sic gentili, sic cuilibet homini Paulus in errore, vel peccato aliquo constituto, non simulando, quod non erat, sed compatiendo, quia esse potuisset, tanquam qui se hominem cogitaret, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret.'30 'Teipsum, si placet, obsecro, te paulisper intuere: teipsum, inquam, erga meipsum; et recole, vel si habes conscripta, relege verba tua in illa epistula, quam mihi per fratrem nostrum, iam collegam meum Cyprianum breviorem misisti, quam veraci, quam germano, quam pleno caritatis affectu, cum quaedam me in te commisisse expostulasses graviter, subiunxisti: (In hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis iura violantur, ne videamur certare pueriliter et fautoribus invicem, vel detractoribus nostris tribuere materiam cotendendi.): Haec abs te verba, non solum ex animo dicta, sentio, verum etiam benigno animo ad consulendum mihi. Deinde [al. Denique] addis, quod etiam si non adderes, appareret, et dicis (Haec scribo, quia te pure et Christiane diligere cupio, nec quidquam in mea mente retinere quod distet a labiis): O vir sancte mihique (ut Deus videt animam meam) veraci corde dilecte, hoc ipsum, quod posuisti in litteris tuis, quo te mihi exposuisse non dubito, hoc ipsum omnino Apostolum Paulum credo exhibuisse in litteris suis, non uni cuilibet homini, sed Iudaeis, et Graecis, et omnibus gentibus filiis suis, quos in Evangelio genuerat, et quos pariendo parturiebat: et deinde posterorum tot millibus fidelium Christianorum, propter quos illa memoriae mandabatur [al. commendabatur] epistula, ut nihil in sua mente retineret, quod distaret a labiis.'31 'Certe factus es etiam tu, tanquam ego, non mentientis astu, sed compatientis affectu, cum cogitares tam me non relinquendum in ea culpa, in quam me prolapsum existimasti, quam nec te velles, si co modo prolapsus esses. Unde agens gratias benevolae menti erga me tuae, simul posco ut etiam mihi non succenseas, quod cum in opusculis tuis aliqua me moverent, motum meum intimavi tibi: hoc erga me ab omnibus servari [al. observari] volens, quod erga te ipse servari, ut quidquid improbandum putant in scriptis meis, nec laudent subdolo pectore, nec ita reprehendant apud alios, ut taceant apud me; hinc potius existimans laedi amicitiam, et necessitudinis iura violari. Nescio enim utrum amicitiae Christianae putandae sint, in quibus magis valet vulgare proverbium, Obsequium amicos, veritas odium parit, quam Ecclesiaticum, Fideliora sunt vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici.'32 'Proinde carissimos nostros, qui nostris laboribus sincerissime favent, hoc potius quanta possumus instantia doceamus, quo sciant fieri posse, ut inter carissimos aliquid alterutro sermone contradicatur, nec tamen ipsa caritas minuatur, nec veritas odium pariat, quae debetur amicitiae; sive illud verum sit, quod contradicitur, sive corde veraci qualecumque sit dicitur, non retinendo in mente, quod a labiis distet. Credant igitur fratres nostri, familiares tui, quibus testimonium perhibes, quod sint vasa Christi, me invito factum, nec mediocrem de hac re dolorem inesse cordi meo, quod litterae meae prius in multorum manus venerunt [al. venerint], quam ad te, ad quem scriptae sunt, pervenire potuerunt. Quo autem modo id acciderit, et longum est enarrare [al. narrare], et, nisi fallor, superfluum: cum sufficiat si quid mihi in hoc creditur, non eo factum animo, quo putatur; nec omnino meae fuisse voluntatis, aut dispositionis, aut consensionis, aut saltem cogitationis, ut fieret. Hoc si non credunt, quod Deo teste loquor, quid amplius faciam non habeo. Ego tamen absit, ut eos credam, haec tuae sanctitati malevola mente suggerere ad excitandas inter nos inimicitias; quas misericordia Domini Dei nostri avertat a nobis; sed, sine ullo nocendi animo, facile de homine humana vitia suspicari. Hoc enim me de illis aequum est credere, si vasa sunt Christi, non in contumeliam, sed in honorem facta, et disposita in domo magna a Deo , ad omne opus bonum. Quod si post hanc attestationem meam, si in notitiam eorum venerit; facere voluerint; quam non recte faciant, et tu vides.'33 'Quod sane scripseram, nullum me librum adversus te Romam misisse, ideo scripseram, quia et libri nomen ab ipsa epistula discernebam. Unde omnino nescio quid aliud te audisse existimaveram; et Romam nec ipsam epistulam, sed tibi miseram; et adversus te non esse arbitrabar, quod sinceritate amicitiae, sive admonendum, sive ad te, vel me abs te corrigendum fecisse me noveram. Exceptis autem familiaribus tuis, teipsum obsecro per gratiam, qua redempti sumus, ut quaecumque tua bona, quae Domini bonitate tibi concessa sunt, in litteris meis posui, non me existimes insidioso blandiloquio posuisse. Si quid autem in te peccavi, dimittas mihi. Nec illud, quod de nescio cuius Poetae facto ineptius fortasse, quam litteratius a me commemoratum est, amplius quam dixi, ad te trahas: cum continuo subiecerim, non hoc ideo me dixisse, ut oculos cordis reciperes, quos absit unquam ut amiseris; sed ut adverteres, quos sanos ac vigiles haberes. Propter solam ergo παλινωδίαν si scripserimus aliquid, quod scripto posteriore destruere debeamus, imitandam, non propter Stesichori caecitatem, quam cordi tuo nec tribui, nec timui, attengendum illud existimavi: atque identidem rogo, ut me fidenter corrigas, ubi mihi hoc opus esse perspexeris. Quanquam enim secundum honorum vocabula, quae iam Ecclesiae usus obtinuit: Episcopatus Presbyterio maior sit: tamen in multis rebus Augustinus Hieronymo minor est: LICET ETIAM a minore quolibet non sit refugienda, vel dedignanda correctio.'34 'De interpretatione tua iam mihi persuasisti, qua utilitate Scripturas volueris transferre de Hebraeis; ut scilicet ea, quae a Iudaeis praetermissa, vel corrupta sunt, proferres in medium: Sed insinuare digneris peto, a quibus Iudaeis, utrum ab eis ipsis, qui ante adventum Domini interpretati sunt; et si ita est, quibus, vel quonam eorum; an ab istis posterius, qui propterea putari possunt, aliqua de codicibus Graecis vel subtraxisse, vel in eis corrupisse, ne illis testimoniis de Christiana fide convincerentur? Illi autem anteriores cur hoc facere voluerint, non invenio. Deinde nobis mittas, obsecro interpretationem tuam de Septuaginta; quam te edidisse nesciebam. Librum quoque tuum, cuius mentionem fecisti, de optimo genere interpretandi, cupio legere; et adhuc nosse quomodo coaequanda sit in interprete peritia linguarum, coniecturis corum, qui scripturas edisserendo pertractant; quos necesse est, etiamsi rectae atque unius fidei fuerint, varias parere in multorum locorum obscuritate sententias: quamvis nequaquam ipsa varietas ab eiusdem fidei unitate discordet; sicut etiam unus tractator, secundum eamdem fidem, aliter atque aliter eumdem locum potest exponere, quia hoc eius obscuritas patitur.'35 'Ideo autem desidero interpretationem tuam de Septuaginta, ut et tanta Latinorum interpretum, qui qualescumque hoc ausi sunt, quantum possumus imperitia careamus: et hi, qui me invidere putant utilibus laboribus tuis, tandem aliquando, si fieri potest, intelligant, propterea me nolle tuam ex Hebraeo interpretationem in Ecclesiis legis, ne contra Septuaginta auctoritatem, tanquam novum aliquid proferentes, magno scandalo perturbemus plebes Christi, quarum aures, et corda illam interpretationem audire consueverunt, quae etiam ab Apostolis approbata est. Unde et illud apud Ionam virgultum [Iona. 4. 6], si in Hebraeo nec hedera est, nec cucurbita, sed nescio quid aliud, quod trunco suo nixum, nullis sustentandum adminiculis erigatur; mallem iam in omnibus Latinis cucurbitam legi. Non enim frustra hoc puto Septuaginta posuisse, nisi quia et huic si mile sciebant.' 36. 'Satis me, imo fortasse plus quam satis, tribus epistulis tuis respondisse arbitror; quarum duas per Cyprianum accepi, unam per Firmum. Rescribe quod visum fuerit ad nos vel alios instruendos. Dabo autem operam diligentiorem quantum me adiuvat Dominus, ut litterae, quas ad te scribo, prius ad te perveniant, quam ad quemquam, a quo latius dispergantur. Fateor enim, nec mihi hoc fieri velle de tuis ad me, quod de meis ad te factum iustissime expostulas. Tamen placeat nobis invicem non tantum caritas, verum etiam libertas amicitiae; nec apud me taceas, vel ego apud te, quod in nostris litteris vicissim nos movet; eo scilicet animo qui oculis Dei, in fraterna dilectione, non displicet. Quod si inter nos fieri posse sine ipsius dilectionis perniciosa offensione non putas; non fiat. Illa enim caritas, quam tecum habere velim, profecto maior est: sed melius haec minor, quam nulla est.'
Hieronymus HOME
bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332
Hieronymus, Epistulae, 4, 115. AD AUGUSTINUM. <<< >>> 117. AD MATREM ET FILIAM IN GALLIA COMMORANTES.
monumenta.ch > Hieronymus > 116