monumenta.ch > Hieronymus > 114
Hieronymus, Epistulae, 4, 113 THEOPHILI AD HIERONYMUM. PARS QUAEDAM SIVE INITIUM. <<<     >>> 115. AD AUGUSTINUM.

Hieronymus, Epistulae, 4, 114[Al. cum superiori coniuncta. Scripta eodem anno 405.]. HIERONYMI AD THEOPHILUM.

1 [Multa causatur impedimenta, ob quae librum contra Ioannem Chrysostomum a Theophilo scriptum, serius sit interpretatus. Tum eius libri doctrinam, ac sententias laudat, ac veniam precatur, si quando Graecos sensus Latine non satis bene reddiderit.]
BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS. Quod [Diximus inchoatam a Valesio epistolam his verbis, Ne quoquam tardius, iunctis nempe duobus, in quae superior desinit, et quam ex veteri errore pro quod, vocem retinente; cuius lectionis aut plane nullus, aut Hieronymi menti certe contrarius est sensus.] tardius Beatitudini tuae latino sermone translatum [Illum omnino, quem contra S. Ioannem Chrysostomum a Theophilo graece elucubratum, ipse latine reddiderat. Eius interpretationis exigua, quae apud Facundum Hermianensem lib. VI, cap. ultimo, supersunt fragmenta, heic subnectere duximus e re nostra, ita tamen ut cum eodem Facundo, etiam nos, quod ea vel memoramus, sola possit necessitas excusare. «Fratres,» inquit Theophilus, «Ioannes persequitur immundo spiritu, quo suffocabatur Saul:» et iterum, «sanctorum ministros necavit.» Dicit illum «contaminatum et in Ecclesia primivitorum impium, pestilentem vesanum, et tyrannicae mentis insania furibundum, atque in sua vesania gloriantem, animam suam adulterandam tradidisse diabolo.» Haec autem omnia, sicut habentur in ipsius Theophili libro, ita posuimus. Vocat illum etiam «humanitatis hostem, et qui scelere suo latronum vicisset audaciam, sacrilegorum principem, et sacerdotium agentem impium, atque oblationes sacrilegas offerentem, precacem et frontis durissimae.» Hoc quoque adiiciens, quod «non his Ioannes laqueis irretitus tenetur, qui possint aliquando dissolvi, sed qui audiret pro merito flagitii sui comminantem Deum atque dicentem, Iudicate inter me et Ioannem, expectavi ut faceret iudicium, fecit autem iniquitatem, et non iustitiam, sed clamorem.» Dicit etiam quia «sicut satanas transfiguravit se in angelum lucis, ita etiam Ioannes non esset quod videbatur: nec tantum similem satanae, sed immundum daemonem «eum appellat, «more torrentis trahentem verborum spurcitiam, quem et in Christum» perhibet «impium» extitisse, «et Iudae traditoris esse consortem.» Addit etiam quod arguatur «in Deum manum impias extendisse, et quod Iacobus Apostolus de quibusdam rerum mundanarum cupidis dixit, petitis et non accipitis, eo quod male petitis,» hoc beatus Theophilus beatum Ioannem asserit dixisse de Christo. «Ausus est,» inquit, «dicere in Ecclesia, quod Christus oraverit, et non fuerit exauditus, quia non bene oraverit. Quis haereticorum deterius blasphemavit,» quam beatum Ioannem refert beatus Theophilus blasphemasse, quem affirmat «consortio Iudaicae impietatis semetipsum tradidisse, et offerre temeritate solita, quod obtulerunt Iudaei, se ipsum ac populos decipientem, et Dathan atque Abiron aemulatorem? Audiat,» inquit, «cum Iudaeis, iniquitas magnificata est nimis.» Adiicit etiam hoc, «Arriani et Eunomiani contra Christum Ioannis blasphemiis delectantur: Iudaei et idololatrae iustificati sunt tua comparatione gentiles.» Et iterum dicit, «Non solum non est Christianus Ioannes, sed peior est rege Babylonio, multo sceleratior, quam Balthasar, idololatris et ethnicis sceleratior est Ioannes. Tibi,» ait, «praesens ignominia, aeterna in futuris saeculis poena reddetur.» Hoc quoque visum est eidem beato Theophilo dicere, «Salvator clamavit et dixit, tollite Ioannem, et mittite in tenebras exteriores,» et iterum, «Largissimos fomites ante tribunal Dei suo ministravit incendio.» Et haec omnia non suffecerunt irae atque furori, nisi etiam hoc de memorato sanctissimo viro Ioanne diceret, «quod alia ei poena quaerenda sit, eo quod vinceret sceleris magnitudo multitudinem tormentorum.] Librum tuum remitterem, multa in medio impedimenta fecerunt: Isaurorum repentina eruptio: Phoenicis Galilaeaeque vastitas: terror Palaestinae, praecipue Ierosolymae: et nequaquam librorum, sed murorum exstructio. Ad hoc asperitas hyemis, fames intolerabilis, nobis praesertim, quibus multorum fratrum cura imposita est. Inter quas difficultates lucrativis, et ut ita dicam, furtivis, per noctem operis, crescebat interpretatio, et iam in schedulis tenebatur, cum diebus sanctae Quadragesimae scripta ad purum, collatione tantum [Fortasse indigerent rescribendum est.] indigerem, gravissimo languore correptus, et mortis limen ingrediens, Domini misericordia et tuis precibus reservatus sum. Ad hoc forsitan ut implerem praeceptum tuum, et volumen disertissimum, quod Scripturarum floribus texuisti, eadem qua a te scriptum est gratia verterem; licet imbecillitas corporis et animi moeror, ingenii quoque acumen obtuderit, et verba prono cursu labentia velut quibusdam obicibus retardarit.2 Mirati sumus in opere tuo [Haec aliud operis quam quod constituimus, designare videantur: unde Tillemontius quoque adnotat. LXX. in Hieronymi vitam, non librum adversus Chrysostomum, sed Paschalem epistolam anni 405. innui arbitratur. Nos vero nihil movent, nam neque eius anni Paschalem Hieronymus interpretatus est, neque id veterum ullus tradidit. E contra librum contra Chrysostomum denotant reliqua omnia tum huius, tum superioris epistolae commata; et ab Hieronymo Presbytero translatum dixit Facundus, ex quo non sententias tantum, verum etiam ipsa verba posuerit. Ad haec si utilitatem Ecclesiarum praecipue notat in huiusmodi libro, ut discant qui ignorant, qua debeant veneratione Sancta suscipere, etc., maledicta autem, et contumelias dissimulat: id nimirum sapienter facit, et ut nominis Chrysostomiani declinet invidiam. Denique ex supra recitatis fragmentis intelleximus, solitum traduci a Theophilo Chrysostomum, tanquam «sacrilegorum principem, et sacerdotium, agentem impium, atque oblationes sacrilegas offerentem:» et «offerre eum temeritate solita quod obtulerunt Iudaei. Se ipsum et populum decipientem, et Dathan atque Abiron aemulatorem;» quamobrem facile potuit hac detrahendi occasione abusus Theophilus, in his quae ad Dominicum cultum pertinerent, explicandis, subinde exspatiari, quod in primis laudet Hieronymus.] utilitatem omnium Ecclesiarum, ut discant qui ignorant, eruditi testimoniis Scripturarum, qua debeant veneratione Sancta suscipere, et altaris Christi ministerio deservire; sacrosque calices, et sancta velamina, et caetera, quae ad cultum Dominicae pertinent Passionis, non quasi inania, et sensu carentia sanctimoniam non habere; sed ex consortio Corporis et Sanguinis Domini eadem qua Corpus eius et Sanguis maiestate veneranda. 3. Suscipe igitur Librum tuum, imo meum, et ut verius loquar, nostrum: cumque mihi faveris, tuus fautor eris. Tibi enim meum sudavit ingenium, et facundiam graecam latinae linguae volui paupertate pensare. Neque vero ut diserti interpretes faciunt, verbum verbo reddidi; nec adnumeravi pecuniam, quam mihi per partes dederas, sed pariter appendi; ut nihil desit ex sensibus, cum aliquid desit ex verbis. [Superiorem CXIII. ut ibi nota c. satis manifesto ostendimus.] Epistulam autem tuam idcirco in latinum verti, et huic volumini praeposui, ut omnes, qui legerint, sciant me non temeritate et iactantia, sed praeceptis Beatitudinis tuae suscepisse onus ultra vires meas. Quod an consecutus sim, tuo iudicio derelinquo. Certe si imbecillitatem reprehenderis, voluntati veniam commodabis.
Hieronymus HOME

bnf446.23 bsb4610.57 hab179.332